Text List

Divisio Textus

Divisio Textus

DIVISIO TEXTUS.

"Post resurrectionem vero, etc." Hic incipit pars quae est de consequentibus judicium. ,

Et habet duas partes, in quarum prima agit de consequentibus judicium cx parte bonorum: in secunda, de consequenlibus ex parte malorum.

In prima autem ex parte bonorum sex inducuntur quastiones, scilicet primo de differentia mansionum: secundo, de beatitudine : tertio, de differentia cognitionis beatorum: quarto, de differentia et paritate gaudiorum: quinto, An beatitudo augeatur post judicium, Et sexto, Quare anime resumunt corpora, cum sine his beatitudinem habere possint ?

Et haec patent in principiis capitulorum istius distinctionis per ordinem.

Circa primum capitulum incidunt tria inquirenda, scilicet quid sit mansio ? Secundo, Quid sit factivum mansionis ? Et tertio, Ubi est mansio ?

PrevBack to TopNext

On this page

Divisio Textus