Text List

Articulus 6

Articulus 6

An beatitudo sit bene diffinita a Philosopho ?

ARTICULUS VI. An beatitudo sit bene diffinita a Philosopho ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, "Solet etiam queri de beatitudine, Utrum eam omnes velint, etc. ?"

Et ad intellectum hujus capituli queruntur duo,scilicet quid sit beatitudo ?

Et, An omnes velint esse beati, sicut videtur probare in Littera?

Ad primum autem ponatur 1. Primo Aristotelis diffinitio, quae in primo Ethicorum continetur sic: "Felicitas sive beatitudo est actus sive operatio secundum perfectam virtutem animi." Sep contra hac diffinitionem objicitur : quia non contingit perfectam esse animi virtutem in via, eo quod perfectum est cui nihil deest: ergo non contingit aliquem in via esse felicem sive beatum.

2. Item, Secundum eumdem Philosophum sicut dicere videtur, perfectam virtutem non videtur habere aliquis, nisi qui nihil habet retardans in se vel in alio: sed nullus talis invenitur in ista vita: ergo nullus in vita ista invenitur beatus. Prima probatur ex probationibus que suntin primo Ethicorum, ubi dicit, "beati esse non exterioribus indigere, et gaudere pronepotum fortuniis et hujusmodi."

3. Item, Perfectio anime non est in virtute una nec subjecto: quia una hirundo non facit ver, nec una dies pulchra facit estatem: sed beatitudo quae est actus, est unius aliquis actus, ut dicit Commentator: ergo beatitudo non est secundum perfectam virtutem animi.

4, Item, Sicut accipitur ex X L£ thicorum, perfecta virtus non potest esse secundum innaturalem habitum vel operationem, nec etiam secundum habitum communem et operationem: cum ergo dicit Philosophus, quod felicitas est actus secundum perfectam virtutem, non potest intelligi de communi habitu virtutis : ergo videtur, quod hoc specificare debuit. Prosarur prima: quia in perfecta virtute et operatione quae est felicitas, quaeritur bonum humanum ut humanum: et hoc non est secundum innaturalem habitum, nec etiam secundum habitum communem qui habetur ex genere: quia ille nobis communis est cum bestiis: et hoc non est humanum secundum quod humanum: et sic constat propositum.

5. Item, Si felicitas sive beatitudo est actus sive operatio, sicut dicit Aristoteles et Commentator ejus, tunc nullus est beatus secundum habitum: sed hoc quibusdam difficile videtur, quia dicitur, "Beatus vir qui timet Dominum". Et, "Beatus dives qui inventus est sine macula". Et, "Beati pauperes spiritu". Et sic de aliis. Qua omnia sunt secundum habitum, et etiam secundum actus non humanos, ut est timere, sperare, et hujusmodi.

6. Item, Non dicitur esse beatus habens unam virtutem quantumcumque perfectam : sed unus actus est unius virtutis actus : ergo beatitudo non est unus actus, nisi unius virtutis: ergo non est secundum perlectam virtutem animi, sed potius secundum perfectas virtutes: nec est actus, sed potius actiones et operationes multe: et sic iterum inconvenienter videtur diffiniri.

7. Item, Uniuscujusque nature perfectio est secundum quod attingit et communicat quam maxime operationem nature superioris : ergo et anime _perfeclio secundum quod communicat maxime operationem nature superiorum, quae est angelica, vel divina : ergo in tali operatione felicitas magis erat ponenda, quam in Dei perfecta virtute. Propatur prima ex Dionysio et Aristotele. Dionysius enim vocat contactum inferioris nature ad superiorem summitatem in C@- lesti hierarchia*. Aristoteles autem loquens de felicitate contemplativa in X Ethicorum *, dicit quod summa et diis acceptissima est, quam exercent ipsi dii, sicut est contemplatio theorematum, sicut qui mirabiles habent delectationes omnes alias excedentes firmitate et puritate: et sic constat propositum.

Sed Boetius aliter videtur diffinire dicens, quod "beatitudo est status omnium bonorum aggregatione perfectus :" status autem non est actus: ergo alter eorum male diffinit: quia unus ponit eam in genere actus, et alter in genere status.

9. Item, Videtur inconveniens illa quae est Boetii : quia beatitudo est unum ali- quid : nihil autem unum fit ex omnium bonorum aggregatione: ergo beatitudo non est status, etc. Pruta patet per se et ex dictis Commentatoris super primum Lthicorum dicentis, quod beatitudo est unus actus. Secunpa probatur ex hoc, quod bona omnia non sunt unius generis, nec unius specici, ut dicit Aristotcles: et ideo non congregantur ad unum constituendum. ,

10. ltem, Etiam secundum hane diffinitionem nullus esset beatus in hac vita: cum tamen hoc dicere videatur Scriptura.

11. Item, Philosophi dixerunt in hac vita esse bealitudinem apud multos perfectos in virtute morali, et perfectos in virtute contemplativa.

12, Item, Aristoteles in primo Lthicorum Solonem Atheniensem reprehendit, quia post mortem dixit esse beatitudines. Ergo inconveniens est dicta diffinitio,

1. Dicir autem Augustinus in Litera quod "beatus est, qui habet omnia quae vult, et nihil valt male." Ergo beatitado est habitus, in quo habentur omnia qu vult homo, et nihil mali volet quis in illo. Sep conrraa hance iterum objicitur :;quiain hae vita nullus habet omnia gue vult : ergo non est beatus.

Si forte dicatur, quod beatus est modo, et miser modo. Conrrasa: Bernardus in quinto ad Eugenium sic dicit : "Porro miseria et felicitas simul inesse non possunt." Ergo si aliquis est miser, ipse nullo modo est beatus.

2. Item, Sicut se habet gratia gratum faciens ad culpam, sic felicitas ad miseriam : sed gratia numquam patitur secum culpam: ergo nec felicitas compatitur secum miseriam.

3. Item, Opposita simul inesse non possunt : ergo nullus miser est beatus : sed omnis homo in via est miser : ergo nullus homo in via est beatus: cujus contrarium dicunt Sancti.

Soturio. Ad hac solvenda prenotandum est, quod beatitudo dicitur multipliciter, et non aequivoce, sed secundum prius et posterius. Dicitur autem secundum statam perfectionis vie, et secundum statum perfectionis patria.

Secundum statum autem vie dicilur tripliciter, scilicet proprie, large, et per causam.

Proprie autem dicitur dupliciter, scilicet secundum virtutem moralem, et secundum virtutem intellectualem: et ideo Aristoteles in Ethicis facit duos libros de /felicitate : primum enim fecit de felicitate morali, secundum autem de felicitate intellectuali. Felicitas autem moralis adhuc dupliciter dicitur, scilicet secundum suum esse et secundum suum maximum posse. Secundum suum esse felicitas quidem est actus secundum perfectam animi moralem virtutem. Cujus diffinitionis intellectus secundum Commentatorem est iste: Animi virtus non est nisi virtus perficiens animum in agendo: cum autem animus sit idem quod mens, prout ibi sumitur, crit virtus animi perfecta mentis virtus : et hac est quae ponit in summa animum : haec autem est virlus prudentiae in tanta sufficientia, ut se ect alios regere sufliciat. Probat autem Aristoteles, quod prudentia non potest perfecte haberi secundum actum perfectum, nisi omnes aliw virtutes morales habeantur, sicut legitur in sexto Hthicorwm. Supponit ergo perfecta operatio prudentia perfeclionem omnium aliaram virtutum moralium : quia omnes regit et ordinat prudentia. Et hunc intellectum facile est elicere ex Commento, si quis ipsum diligenter inspiciat. Si autem accipiatur secundum maximum posse ista felicitas : tunc erit in maximo bono hominis operatio prudentizs non impedita : hoc autem bonum est bonum gentis, non tantum hominis, vel civitatis, amotis impedimentis quae sunt tria, scilicet impotentia potestatis, et paupertas, et infortunia periculorum, vel mortis in se vel in amicis. Et sic dicit Commentum quod translatum est de Greco, quod potestas et divitiae et fortunc amicorum deserviunt ad beatitudinem organice. Et Alpharabius in commento Arabico dicit, quod impotentia et paupertas et infortunia pronepotis contristant beatitudinem, et ita impediunt optimum actum beati. Et hoc facile colligitur ex littera Aristotelis, si quis diligenter investiget eam, et non secundum falsos quaternos quorumdam qui corruperunt illum librum potius quam exposuerunt. Felicitas enim contemplativa dicitur dupliciter, scilicet secundum esse, et secundum suum maximum posse. Et secundum esse quidem consistit in perfectione actus intelligentiae speculative cum delectatione contemplationis quae non habet contrarium, sicut expresse probatur in ultimo capite libri X Lthicorum: perfectio autem speculative intelligentiea est precipue in simplicium substantiarum speculatione et substantiae prime. Secundum autem maximum suum posse habet pradictam speculationem cum remotione impedimenti intus et extra: et sic virtutes morales conferunt ad beatitudinem contemplativam, et abundantia exteriorum, et locus solitarius et liber, et hujusmodi. Et propter hoc dicit Averroes in commento, quod est felicitas eremitarum.

Large autem dicitur beatitudo sive felicitas, secundum quod constat ex appetibilibus : quia nihil potest movere appetitum nisi secundum hance speciem veram vel umbratilem alicujus eorum qua beatificant, sicut patebit per auctoritates Augustini et Anselmi in sequenti questionis articulo : et sic omnes homines volunt esse beati, licet non quaerant beatitudinem ubi est, sicut infra patebit.

Per causam autem dicitur beatitudo tripliciter, scilicet communiter, proprie, et propriissime. Communiter dicitur per causam beatitudo omne illud quod est causa beatitudinis consequende, sicut ti- mor Dei,luctus,et hujusmodi.Proprie dicitur per causam beatitudo excellentiores actus merili, sicut, Matth. v, 3, dicitur : "Beati pauperes spiritu", etc. Propriissime secundum causam dicitur beatitudo perseverantia in omni bono merito et excellenti secundum actum: et sic sumitur heatitudo a Basilio super Psalterii principium, ubi sic dicit : "Beatus vir qui non abit, non qui vadit : qui enim adhuc in hac vita degit, nondum beatificari potest propter dubios exitus vite. Qui adimpletis omnibus quae mandata sunt, finem pacifici cum justitiae operibus adimplevit, hic jam sine ullo discrimine, vel ambiguitate beatificari potest. Quare ergo dicit iterum, "Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini"? Non enim eos qui ambulaverunt, sed eos qui ambulant in lege Domini heatificat sermo divinus. Idcirco arbitror, quod hi qui operantur quod bonum commune est, in eo ipso quod operantur amplectuntur beatitudinem, et tam ipsi quam opus eorum beatitudinis collaudationem promeretur. Nondum tamen hi qui malum fugere coeperunt, et semel vel bis declinaverunt a peccato, continuo dicendi sunt beati, nisi cum potuerint in omnibus, vel verbis, vel negotiis effugere malum ut numquam apprehendantur ab eo, et adhaereant bono."

Reatitudo autem secundum statum patrie est inhaerere Deo, et in ipso habere omnia quae appetuntur : et sic diffinitur a Boetio beatitudo.

His habitis, leve est respondere objectis.

Dicenpum enim ad primum, quod perfectionem vie contingit habere in via, et ad quedam, licet non ad omnia, sicut ad felicitatem moralem, vel contemplativam, licet non ad felicitatem patria.

Ad aliud dicendum, quod hoc dictum est de felicitale secundum suum maximum posse: et hance perfectionem contingit habere secundum modum via, quando aliquis potentatur in honoribus, et exterioribus abundat decenter: et gaudet fortuniis amicorum perfecte operans secundum virtutem animi, ut dictum est, in bono gentis quod est regnum, in quo gens in morali bono sive civili continetur et gubernatur, etc.

Ad aliud dicendum, quod felicitas est actus unus : sed alia operantur ad ipsum necessarie vel organice, ut dictum est : et ideo dicit Philosophus, quod non est in uno, nec subito acquiritur.

Ad aliud dicendum, quod ibi loquitur Aristotcles de perfectione felicitatis contemplative, quae est secundum actum illius virtutis, quae perficit hominem, non ut homo est, sed ut aliquid divinum est in eo existens, hoc est, intelleetuali contemplativa, et pracipue illa virlus est sapientia, sicut ipse ibidem probat : sed diffinitio inducta est de felicitate morali, quae potentia quaedam est ad felicitatem intellectualem, sicut dicit Commentator. Et haec sic specificatur per hoc, quod dicitur actus virtutis animi : quia animus non est nisi humanus, sicut patuit supra in explanatione diffinitionis.

Ad aliud dicendum, quod bene conceditur, quod non dicitur aliquis beatus secundum habitum proprie loquendo : quoniam, sicut dicit Philosophus, "si quis diceretur secundum habitum felix, secundum dimidium vita non differret a dormiente."

Et ad probationem patet solutio per distinctionem supra positam: quia in auctoritatibus illis beatitudo sumpta est secundum causam, et communiter, et non proprie.

Ad aliud dicendum, quod virtutes multa exiguntur sicut deservientes et ancillantes ad felicitatem : et tamen ipse est actus unus.

Ad aliud dicendum, quod est verum de felicitate contemplativa : sed moralis sumitur in actibus humanis, qui superiori nature non conveniunt, sicut probat Aristoteles in X Ethicorum, ubi ostendit quatuor cardinales virtutes esse humanas, non divinas : et ideo beatitudo civilis hoc modo sumi non potest.

Ad aliud dicendum, quod Boetius diffinit beatitudinem secundum modum patria.

Ad hoc quod contra objicitur, dicendum quod beatitudo non est nisi in genere actus, et summum illius actus dicitur sfatus, et sumitur status secundum illum modum quo quelibet res quando est in summo sui, dicitur habere statum.

Ad aliud dicendum, quod congregatio bonorum non est necessaria in felicitatem, sicut miscibilia in mixtum, vel essentialia in compositum ex ipsis: sed potius sunt sicut pertinentia ad statum actus summi secundum contemplationem : quae summitas esse non potest, si aliquid deest perfectioni quod retardat vel contristat beatum, sicut ipse Boetius ibidem probat.

Ad aliud dicendum, quod beatitudo sumitur aequivoce vel secundum analogiam : et ideo in argumento incidit fallacia aequivocationis.

Ad aliud dicendum, quod Solon iste fuit legislator et praetor Athenicnsium : et dixit felicitatem civilem impedire ab infortuniis mortuorum: et de hoc reprehenditur ab Aristotele, quia falsum est. Sed non reprehenditur de hoc, quod aliquam felicitatem dicebat esse post mortem,

Ad aliud quod objicitur ab Augustino dicendum, quod ipse nondefinit beatum, sed propriam passionem inducit vere beati: quia qui vere beatus est, habet omnia quae vult, et nihil vult male, sicut in sequenti problemate ostendetur.

Si tamen concedatur esse diffinitio aliqua : tunc per antedicta patet, quod non valet argumentum quod fit in contrarium.

Ad aliud dicendum, quod beatitudo vera et miseria in eodem esse non possunt: sed beatitudo secundum causam, vel communiter dicta beatitudo vie bene compatitur secum miseriam.

Et per hoc patet solutio ad duo sequentia, ques eodem modo procedunt.

Et nota, quod alii omnino aliter dicunt, sed non est curandum.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 6