Articulus 7
Articulus 7
An omnes velint esse beati ?
Videtur, quod sic: quia 4. Dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus, quod "omnia bonum et pulchrum concupiscunt : et propter illud acunt,quidquid agunt '." Ergo multo magis omnes homines volunt esse beati.
2. Item, Anselmus in libro de Casz diaboli : "Ex quodam commodo constat beatitudo, quam vult omnis rationalis natura *."
4. Ttem, Augustinus in libro II Con- fessionum : "Est quaedam defectiva species, et umbratica vitiis fallentibus. Nam et superbia celsitudinem imitatur, cum tu sis unus super omnia Deus excelsus. Et ambitio quid nisi honores querit et gloriam, cum tu sis pre cunctis honorandus unus et gloriosus in zternum. Et sevitia potestatem timeri vult. Quis autem timendus, nisi unus Deus? cujus potestati eripi, aut subtrahi quid potest, quando, aut ubi, quo, vel a quo potest ? Et blanditia lascivientium amari volunt : sed nec blandius est aliquid tua charitate, nec amatur quidquam salubrius quam illa pre cunctis formosa et luminosa veritas tua. Et curiositas affectare videtur studium scientie, cum tu omnia sumine noveris. Ignorantia quoque ipsa atque stultitia, simplicitatis et innocentiae nomine tegitur, quia te simplicius quidquam non reperitur. Quid autem te innocentius, quandoquidem opera tua malis inimica sunt? Et ignavia quasi quietem appetit. Quae vero quies certa preter Dominum ? Luxuria satietatem atque abundantiam se cupilt vocari, tu tamen es plenitudo et indeficiens copia incorruptibilis suavitatis." Et sie de alis ibi inducit Augustinus. Ergo nullum villum movet appetitum, nisi in quantum aliquid de specie beatificantium est in ipso.
5. Adhuc autem, Augustinus, ibidem : "Perverse te imitantur omnes, qui longe se a te faciunt, et extollunt se adversum te. Sed etiam sic te imitando judicant Creatorem te esse omnis creature, et ideo non esse quo a te omnino recedatur." Ex hoc accipitur, quod omnis homo similitudinem Dei appetit : et illius gratia agit quidquid agit: sed sola talis species hbeatificat : ergo omnis homo appetit beatitudinem.
6. Adhuc, Nihil appetit aliquid nisi sub ratione alicujus appetibilis : sed non est aliqua ratio appetibilis, nisi species alicujus beatificantis : ergo nihil appetit aliquid nisi sub ratione beatificantis : ergo quidquid appetit, appetit beatitudinem aliquo modo.
7. Adhuc, Oppositum ejus quod omne appetens fugit, omne appetens appetit : sed quod omne appetens fugit, est id quod facit miserum : ergo omne appetens appetit oppositum illius quod facit appetenlem miscrum: sed hoc est quod facit beatum sive beatitudo : ergo omne appetens appetit beatitudinem,
4. Augustinus in libro II Confessionum qui dicit sic: "Defectum ipsum meum amavi turpis anime, et dissiliens a firmamento tuo in exterminium, non de decore aliquid, sed dedecus appetens". Ex hoc accipitur, quod contingit hominem appetere deducus, et non aliquid de decore : ergo appetit id quod facit miserum ; ergo non semper appetitur beatitudo.
2. Adhuc, Augustinus, ibidem: "Illa poma decerpsi tantum ut furarer. Nam decerpta projeci epulatus inde solam iniquitatem, qua letabar fruens. Nam et si quid illorum pomorum intravit in os meum, condimentum ibi facinus erat." Ex hoc accipitur idem quod prius.
4. Adhuc, In omnibus argumentis in Litiera inductis videtur esse fallacia accidentis, sicut patet cum arguit, Beate vivere est secundum virtutem animi vivere : sed omnis homo vult beate vivere : ergo vult secundum virtutem animi vivere. Et sic de aliis rationibus, quae etiam parum scienti nihil valere videntur.
3. Adhuc, In Littera quaerit causam erroris : et videtur in hoc consentire, quod omnes noverunt beatitudinem et appetunt eam, sed non querunt ubi est: et ideo incidit error in operibus eorum. Videtur autem hoc nihil esse precipue secundum cum: quia si noscant eam, func noscunt verum et increatum bonum: ergo noverunt ubi quaerant beatitudinem : et sic sua ratio nulla est.
Respoysto. Dicendum, quod prima pars auctoritatum et rationum tenenda est : et non solum quod omnis homo appetat beatitudinem, et propter ipsam agat, quidquid agit: sedetiam, sicut dicit Dionysius, omne quod appetit, et omne quod est, et etiam id quod non est actu, sed potentia est, appetit in pulchro et bono beatificantibus esse.
Hoc autem hoc modo est intelligendum : Beatitudo potest considerari dupliciter, scilicet in essentia, et in ratione beatificantium, qua sunt aliquo modo in ipsa. Si vero in essentia consideratur : tunc duplex est, scilicet creata, et increata. De increata dicit Basilius super principium Psalterii sic: "Est quidem prima et vera ac propria beatitudo una, sicut et bonum unum quod est Deus, quemadmodum et Paulus commemorat dicens : "Exspectantes beatam spem et adventum glorie magni Dei, et salvatoris nostri Jesu Christi". Re enim vera illud est solum beatum, quod etiam solum bonum est, ad cujus auxilium universa respiciunt, quod omnes desiderant, qua est sola incommutabilis natura, imperturbabilis vita, ubi nullus moeror accedet, in qua non est immutatio, quam non continget ulla confusio, fons perennis, indeficiens gratia, sive scientiv thesaurus."
Beatitudo autem creata est illa de qua prius dictum est, tam secundum statum via, quam secundum patrie. Si autem beatitudo consideratur in ipsis beatificantibus vel ratione eorum : tunc quodlibet beatificantium habet imitationem ad beatitudinem increatam : et ex hoc quod est exemplatum ab ipsa, habet movere appetitum : et sie omne quod est, appetit beatitudinem, secundum quod est exemplatum prime beatitudinis : et hoc est quod dicit Anselmus in libro de Casz diaboli sic: "Dico nuneo beatitudinem, non beatitudinem cum justitia, sed quam volunt omnes etiam injusti. Omnes quippe volunt bene sibi esse. Excepto namque hoc, quod omnis natura boni dividitur in duo bona, et duo his contraria mala usu dicuntur: unum bonum est quod dicitur justitia, cui contrarium malum est quod dicitur injustitia : allerum bonum est, quod mihi videtur posse dici commodum, et huic malum opponitur incommodum, Sed justitiam quidem non omnes volunt, nec omnes fugiunt injustitiam : commodum vero non solum omnis rationalis natura, sed et omne quod sentire potest, vult, et vitatincommodum. Nam nullus vult, nisi quod aliquo modo putat commodum. Hoc igitur modo bene sibi esse omnes volunt, et malis esse nolunt ." Ex hoc expresse patet quod dictum est.
Ad idem facit quod dicit Basilius super principium Psalterii sic : "Imperiti homines dum ignorant beatam naturam, et diligunt, beatam esse putant interdum, que nullius momenti sunt dicenda, scilicet divitias, vel corporis sanitatem, vel honoris gloriam: quorum nihil prorsus est bonum secundum suam naturam, non solum pro eo quod facile patitur in contraria permutationem : verum quia nequaquam bona esse credenda sunt, qux bonos efficere non possunt eos qui possident. Quis enim per facultates justus effectus est ? Quis pudicus per sanitatem ? Imo vero e contrario interdum facultatem delinquendi praebuerunt his qui vel sanitate, vel divitiis competenter uti nescierunt."
Expressius autem hoc patet per auctoritates Augnstini in libro II Confessionum inductas. Hoc ergo modo omnia volunt esse beata, non solum omnes homines, ut probant tam Philosophi quam Sancti.
Dicendum ergo ad primum quod contra hoc est, quod Augustinus infra solvit quid in illo furto habens speciem umbraticam beatificantis appetierit, sic dicens : "An libuit facere contra legem,saltem fallacia, quia potentatu non poteram, ut mancam libertatem captivus imitarer faciendo impune, quod non liceret, tenebrosa omnipotentiae similitudine ??" Quasi diceret: Sic est. Unde constat, quod primum querendo dixit, et motivam ad actum furti erat omnipotentia similitudo, que beatifieantis aliquam habet rationem et speciem.
Ad aliud dicendum, quod Augustinus disputat contra positionem, et est sua argumentatio potius ad hominem, quam ad rationem. Fuit autem positio triplex, scilicet quod beatitudo est virtus animi, et quod est voluptas, et quod est Deus ; et omnes illi ponebant, quod beatitudo est illa secundum intentionem beatificantis, et secundum esse simul, et secundum hoc bene procedunt sua rationes. Si autem accipiatur intentio beatitudinis et res supposita per beatitudinem differentia : tunc incidit fallacia accidentis, ut dictum est.
On this page