Text List

Articulus 8

Articulus 8

An unus beatorum cognoscit aliquid de Deo quod non cognoscit alter ?

ARTICULUS VIII. An unus beatorum cognoscit aliquid de Deo quod non cognoscit alter ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, CG, "Solet etiam queri, Utrum aliquid de Deo cognoscat aliquis, etc."

Videtur, quod falsum dicat : quia 1. Secundum dictum beati Dionysii in Celestt hierarchia, illuminatores sunt superiores inferiorum : sed hoc non posset esse nisi superior cognosceret aliquid de eo quod inferior non cognosceret : crgo cum hominum beatitudo sit secundum beatitudinem Angelorum, aliquid cognoscit de Deo magis meritus homo, quod non cognoscit minus meritus homo.

2. Adhuc, Videtur quod argumentatio non valeat quam facit in Littera: quia ex hoc quod aliquis videt majus, non sequitur quod videat minus, nisi minus sequatur ex illo majori: sicut qui scit metaphysicam, non sequitur ex hoc, quod sciat geometriam, licet ista sit minor quam illa : ergo a simili non sequitur, si ostendit se Deus cis trinum et unum et sciant hoc, quod propter hoc videant omnia alia.

3. Adhuc, Quid est beatitudini pertinens quod dicit homines videre? Hoc enim non videtur esse nisi quod est summum bonum: ergo videtur, quod non videant in ipso omnes nisi quia ipse est summum bonum: sed multa alia vident superiores : ergo non habent cognitionem parem.

4, Adhuc, In terrenis intellectibus sic est, quod magis clarus et subtilis plura comprehendit: ergo et in superioribus ita crit : ergo non aequalem habent cognitionem, ut videtur.

5. Adhuc, In Littera dicitur, quod in modo differant: et quaeratur, quis sit modus ille ? Videtur enim, quod uno modo omnes videant, quia omnes immediate et per speciem : ergo videtur falsum esse quod dicit in Littera.

Responsio. Dicendum, quod hoc quod dicitur, intelligitur de pertinentibus ad beatitudinem: et hac est cognitio per speciem quie fidei quoad omnes articulos succedit : in aliis enim differentem habebunt, et habent cognitionem, sicut probant prime objectiones, et etiam unus a scipso differentem, quia succes~ sive revelatur ei plus de divine cognilionis secretis.

Ab ancumentem quod dixit in Littera, dicendum quod per hoc prohat, quod nihil celabit eos de pertinentibus ad beatitudinem. Et est argumentum a minori: sicutininus videtur, quod maximum et difficillimum revelet, quam qualibet alia minora ad beatitudinem pertinentia: sed revelat maximum : ergo quelibet alia revelat.

Et per hoc patet solutio ad omnia.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 8