Text List

Articulus 9

Articulus 9

An gaudium ab Augustine sit bene diffinitum ?

ARTICULUS IX. An gaudium ab Augustine sit bene diffinitum ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, D, "Solet etiam queri, An in gaudio dispares stné, etc."

Et queruntur duo, scilicet quid sit gaudium ? Et, Utrum sit par in omnibus ?

Ad primum accipiatur diflinitio Augustini, quidicit, quod "gaudium est dif- fusio animi in conceptione boni:" sed gaudium cum sit in genere passionis,

1. Videtur quod non competat nature intellectuali, quia passio secundum Aristotelem est inferens vel illata in sensum et sensibilem animam.

2. Adhuc, Diffundi non competit nisi materiali passibili: ergo non competit nature intellectuali, sicut Angelo, vel animae rationali: ergo gaudium illis attribui non debet, ut videtur.

3. Adhuc, Delectatio etiam attribuitur beatis: et quaeratur, In quo differat gaudium a delectatione ? Videtur, quod in nullo: quia delectatio est diffusio animi in conceptione boni: ergo est idem gaudio.

4. Adhuc, Cum secundum Augusti- num et Boetium non sint nisi quatuor passiones naturales, scilicet gaudium, trislitia, spes, et timor, et tamen possit ad alias reduci delectatio, constat quod ad gaudium reducetur : ergo est idem ili.

5. Adhuc, Est in conceptione boni presenti inferentis boni passionem : similiter gaudium: ergo eadem sunt re gaudium et delectatio.

Responsio. Dicendum, quod gaudium satis convenienter est diffinitum per Augustinum.

Ad primum ergo dicendum, quod. est passio spiritualis, et hac bene competit nature spirituali, sicut probat Aristoteles contra Platonem qui dicebat, quod omnis delectatio esset generatio in sensibilem animam : ect ostendit, quod sunt passiones quaedam spirituales simplices ct simplicium, sicut delectationes contemplationum, sicut quod diameter est asimeter.

Ad aliud dicendum, quod diffundi extensione spirituum, et elevatione subtilis sanguinis, est passibilis nature et virtutis quae operatur in organo : sed sic non diffunditar spiritualis natura, sed metaphorice, quando spiritualiter extenditur in omnes boni differcntias.

Ad aliud dicendum, quod differentia est in ratione nominum: quia gaudium oritur ex delectatione : delectatio enim (sicut probat Aristoteles in X Lthicorum) est superfloritio nature in operatione proprii et naturalis habitus non impedite : sed gaudium est ostensio illius in delectatione boni concepti: et ita patet, quod gaudium oritur de delectatione, sicut effectus ejus: et istam differentiam etiam ipsa nomina ostendunt.

Ad id quod objicitur, dicendum, quod objectum fundatur super falsum intellectum ejus, quod delectatio sit diffusio : quia diffusio illa est effectus ejus.

Ad aliud dicendum, quod non sequitur, si reducitur ad illam, quod sit idem ili: quia non reducitur ad illam nisi sicutin causam, et non sicut ejusdem essentiae existentem.

Ad aliud dicendum, quod ex hoc non probatur, nisi quod sunt de eadem ; et hoc est verum. Sed non sequitur, quod sint idem: quia sunt de eodem diversimode.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 9