Articulus 10
Articulus 10
An in omnibus beatis sit par gaudium ?
1. Naturale enim est non eque intensum esse gaudium de alieno bono sicut de proprio: sed gratia et gloria non tollunt naturam, sed perficiunt cam: ergo videtur, quod etiam in patria intensius sit gaudium de proprio, quam de alieno : ergo ratio sua per quam probat in Littera, quod sit par gaudium, nihil valet.
2. Adhuc, In nullo est paritas Angelorum (ut vult Dionysius) cum alio : ergo nec in hominibus : ergo non erit etiam par gaudium.
3. Adhuc, Falsum est quod de omnibus de quibus unus gaudet gaudeat alius : quia non percipit unus, quod percipit alius: ergo cum gaudeat de percepto, non de quo gaudet unus, gaudet et alius.
Rusponsio. Dicendum, quod nullam rationem video hic veram, nisi illam quam ultimo inducit cap., scilicet quod sit par ex parte objecti, non ex parte subjecti, scilicet quia est de pari, quia de uno et eodem omnes gaudent.
Ad oBsecruM autem primum dicendum, quod hic considerat gaudium ex parte subjecti gaudentis : et ibi bene conceditur, quod non sit par gaudium.
On this page