Text List

Articulus 3

Articulus 3

An damnati possint velle aliquod bonum ?

ARTICULUS III. An damnati possint velle aliquod bonum ?

Tertio queritur,. Utrum aliquod bonum possint velle damnati?

Videtur, quod sic: quia 1. Malum, ut dicit Dionysius, est involuntarium et incausale et infructuosum et pigrum : cum ergo aliquid velint, et hoc non sit malum, et sit bonum vel malum, videtur quod nihil velint nisi bonum.

2. Adhuc, Quod absolute et secundum se est privatio, nullum movere potest appetitam : sed malum secundum se et absolute est privatio: ergo nullum potest per se movere appetitum: ergo nec appetitum damnatorum: ergo videtur ut prius, quod velint bonum.

3. Adhuc, Nihil appetit suam destruclionem : sed malum est destructio omnis rei: ergo nihil appetit malum: ergo nec damnati: ergo ut prius.

4, Adhuc, Dionysius dicit in libro de Divinis nominibus, de daemonibus, quod bonum et optimum concupiscunt esse, vivere, et intelligere: sed damnati non sunt magis obstinati, quam daemones: ergo ipsi concupiscunt bonum: et sic habetur propositum.

In contrarium hujus est, 1. Quod dicit Bernardus in Canticis de damnato: "In aternum non obtinebit quod vult: et tamen quod non vult, in perpetuum sustinebit." Et dicit, quod "vult iniquitatem quam fecit in sacalo vivens."

2. Adhuc, Obstinata in malo voluntas non potest nisi velle malum: ergo, etc.

Responsio ad hoc est, quod voluntas eorum est duplex, scilicet naturalis, et deliberativa. Naturalis autem habet potius velleitatem actualem : sed deliberativa progreditur in actum.

Dicendum ergo, quod naturali voluntate volunt bonum, et deliberativa volunt malum: et hace solutio est secundum Dionysium in libro de Divinis nominibus, Alii autem hic ponunt aliam distinctionem, quie a nobis posita est super secundum Sententiarum.

Ad primum ergo dicendum, quod Dionysius non loquitur de eo quod est malum in actu interiori vel exteriori, sed de malitia ipsa, hoc est, de malo in quantum malum: hoc enim verum est esse involuntarium, sicut probat Aristoteles in HI Ethicorum. Sed istud nullo modo potest esse voluntarium. Et per hoc patet solutio ad sequens : quia non est privatio pura.

Av aniup dicendum, quod destructio est consequens appetibile sicut et modo: quia qui fornicatur, non intendit; diminuere naturale bonum in ipso et destruere gratuitum : et tamen consequitur utrumque istorum ex fornicatione quam facit : et ita est ibi, quod appetitus cadit super actum, et destructio consequitur.

Ad vicrum Dionysii dicendum, quod sicut ipse dicit, ipsetloquitur de voluntate demonum secundum,quod non natura mali, sed in quantum sunt, bonum et optimum concupiscunt, sicut omnis natura concupiscit bonum in quantum est.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 3