Text List

Articulus 4

Articulus 4

ARTICULUS IV. An apud inferos erunt perpetue et exrteriores tenebre. ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, B, "Hic queri potest, Quare tlle tenebrae, etc."

Ad intellectum autem istius capituli tria queruntur, quorum primum est de exterioribus tenebris. Secundum est, An damnati penitus extra Deum sint, sicut dicit in Littera ? Tertium autem, An Deum odiant, sicut iterum in Litera per Psalmum probari videtur.

Circa primum objicitur sic : 1. Omnis creatura Deo deserviens, aliquam ab eo meretur claritatem: sed locus inferni et ignis a principio mundi Deo servierunt : ergo aliquam sicut caterae creature merentur a Deo claritatem : ergo non erunt ibi perpetue et exteriores tenebra.

2. Adhuc, Ignis qui ad aliquid lucet, non facit omnino tenebras: sed ignis inferni ad aliquid lucet: ergo non facit omnino tenebras. Prima patet per se. SecunpaM scribit Gregorius in lib. IX Moralium super illud: "Et sempiternus horror inhabitat", sic: "Quamvis illic ignis ad consolationem non lucet, tamen ut magis torqueat, ad aliquid lucet, Nam sequaces quosque suos secum in tormento reprobi flamma illustrante visuri sunt, quorum amore deliquerant : quatenus qui eorum vitam carnaliter contra praecepta Conditoris amaverant, ipsorum quoque eos interius in augmentum sue damnationis affligat." Et infra, "Ignis itaque qui in obscuritate cruciat, credendum est: quia lumen ad tormentum servat."

3. Adhuc, Nihil videtur sine lumine : sed in inferno damnati se invicem et poenas suas videbunt : ergo videtur, quod sit ibi lumen : et ergo non est ibi carentia lucis interioris et exterioris, sicut dicere videtur in Liétera.

Responsio. Dicendum ad hoc, quod dispositionem illius loci solus Deus perfecte novit, et illi qui ibi sunt,: sed nos in seculo hoc ad plenum non possumus, nisi tantum quantum ab ipsis accepimus, qui de hoc acceperunt revelationem.

Dicendum ergo videtur secundum di-~ cta Gregorii, quod ille locus simpliciter est tenebrosus, et secundum quid lucidus. Simpliciter autem tenebrosus est : quia flamma quae ibi est et ignis, obscurat simpliciter, et non lucct nisi ad majus tormentum, et non ad aliud. Unde in hoc ignis ille deseruit Deo, quod non omnia monstirat sua luce obscura, sed tantum ea quae exaggerant tormenta : et hoc est quod dicit Gregorius parum ante supra dictam auctoritatem in libro IX Moralium sic: "Fit ergo miseris mors sinc morte, finis sine fine, defectus sine defectu : quia et mors vivit, et finis semper incipit, et deficere defectus nescit. Quia igitur et mors perimil et non exstinguit, dolor cruciat, sed nullatenus pavorem fugat, flamma comburit, sed nequaquam tenebras discutit, quantum per notitiam presentis vite colligitur, supplicia ordinem non habent: quia suam per omnia qualitatem non tenent." Et ibidem, parum ante : "Horrendo modo erit tunc reprobis dolor cum formidine, et flamma cum obscuritate." His collatis ad prius inducta, patet quod dictum est.

Ad primum ergo dicitur, quod ille creature in hoc glorificantur suo naturali modo : quia justitiae Dei obsequuntur, et ill qualitates sunt eis pretiosissime, quibus hec maxime perficere possunt, sicut opacitas immensa, et nimius calor, et nimium frigus, sicut dicitur, Sapient. v, 21: Acuet duram tram in lanceam, et pugnabit cum eo orbis terrarum contra insensatos. Sic armahbit Deus creaturam in ultionem inimicorum: sicut econtra creatura quae in superioribus erit cum bonis, pro gloria accipit qualitates, que beatitudini competunt Sanctorum, sicut lux, quies, et hujusmodi.

Av auia patet solutio per distinctionem inductam.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 4