Articulus 5
Articulus 5
An damnati sint penitus extra Deum ?
Videtur autem, quod non: quia 1. Deus est ubique : ergo nihil est extra ipsum. Augustinus : "Quia te recedit, quo it? a te placido ad te iratum." Ergo nullus est extra Deum.
2. Adhuc, Deus est in omnibus continens omnia in esse : ergo est in damnatis : ergo non sunt penitus extra ipsum.
Responsio. De hoc multa dicta sunt in primo libro Sententiarum : dicendum tamen, quod Deus sonat provisionem, sicut dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus. Provisio autem sonat curam et influentiam beneficiorum: et quia non influit beneficia, sed poenas damnatis, ideo extra Deum esse dicuntur. Et haec solutio (ut puto) est secundum Litterae intentionom.
On this page