Text List

Articulus 6

Articulus 6

An damnati odiant Deum ?

ARTICULUS VI. An damnati odiant Deum ?

Tertio queritur, Utrum damnati odiant Deum ?

Videtur, quod non : quia 1. Dionysius dicit, quod omnia amant pulchrum et bonum quod est Deus. Ergo etiam damnati.

2. Adhuc, Augustinus dicit, quod "Deum diligit, quidquid diligere potest."

Responsio. Dicendum ad hoc, quod Deus considerari potest dupliciter, scilicel absolute, et sub justitia judicante pro meritis. Primo quidem modo nihil odit Deum, sed secundo modo odiunt eum dammnati et daemones.

Et per hoc patet solutio objectorum.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 6