Text List

Articulus 7

Articulus 7

An mali habeant notitiam eorum quae hic fiunt ?

ARTICULUS VIL. An mali habeant notitiam eorum quae hic fiunt ?

Deinde quaeritur de hoc quod dicit, ibi, C, "Preterea solet queri, Si reproborum anime, etc."

Et queruntur hic duo. Primum de malis, Utrum habcant notitiam corum gue hic fiunt? Secundo de bonis, Utrum ipsi eorum que hic fiunt, notitiam habeant?

Ad primum sic objicitur : 1. Nulla notitia debet auferri a malis, que ad cumulum facit damnationis sed notitia corum quae hic fiunt, est ad cumulum damnationis : ergo non debet eis auferri. Prima patet per se ex dictis Gregorii prius inductis. Sxcunps probatur sic: Aut enim ca quae hic sunt, sunt prospera, vel adversa. Si prospera, magis puniuntur ex derelictione corum. Si adversa, magis puniuntur ex cura quam habent circa suos, quia curam suorum dicit cos habere hic in Littera : et sic constat propositum.

2. Adhuc, Anima exuta corpore, aut habet modum intelligendi quem habent Angeli, aut modum naturalem hominis. Si primo modo : ergo intelligit per formas sibi concreatas quae sunt ideales forme totius universitatis et totius cursus nature ergo sicut Angelus per illas formas scit absentia et distantia per locum, ita et anima, Si autem intelligit modo hominis, constat quod illa cognitio non accipit etiam praesentia nisi per abstractionam et operationem organorum corporalium : ergo anima illa etiam praesentia ante resurrectionem non cognoscit, quod falsum est : ergo relinguitur, quod primo modo cognoscat : et tunc sequitur, quod sciat ea que hic aguntur.

Si forte dicas, quod iste modus est proprius bonorum Angelorum, et non malorum. Contra : Iste modus est naturalis : ergo est communis bonorum et malorum : et hoc supponitur ex disputatis super secundum Sententiarum.

Si forte tu velis dicere, sicut quidam confinxcrunt, quod anima egrediens a corpore portat in sensibili sua parte formas sensibiles, et mediantibus illis formis utitur sensibus post mortem. Con- Tras : Constat, quod forme sensibiles non sunt nisi in organo corporis, sicut dicunt omnes Philosophi, nec vis sensibilis anime accipit eas nisi immixtas et unitas corpori, quia et hoc modo motus corporis perveniunt ad ipsam : anima autem post mortem nullum organum fert secum : ergo nec formam, quae non est nisi in organo corporis : ergo nulla est fictio ista.

3. Adhuc, Detur, quod ferat tales formas secum : constat, quod ille non ducunt nisi in particularia, quorum fue- runt forme : ergo nulla alia mediantibus illis possunt cognoscere : ergo quae jam hic fiunt non cognoscunt : ergo constat, quod iste modus est impossibilis et omnino carens ratione.

In contrarium hujus est, 4. Quod dicitur, Job, xtv, 21, de malo mortuo sic: "Sive nobiles fuerint filii ejus, stve ignobiles, non intelliget."

2. Adhuc, Super idem dicit Gregorius in Glossa : "Sicut viventes mortuorum anime quo loco habeantur ignorant, ita mortui qui carnaliter vixerunt, vitam in carne positorum qualiter post eos disponatur nesciunt."

3. Adhuc, Augustinus in Littera videtur velle, quod dives de fratribus suis cognovit indirecte et per conjecturas, scilicet quia nec vidit eos in inferno secum, nec etiam in requie cum Lazaro. Ergo ex Littera, non habetur, quod mali sciant ea quae hic aguntur.

4, Adhuce Aristoteles dicit, quod non transmutant mortuos facta vivorum, sive infortunia, sive eufortunia. Ergo videtur, quod ad notitiam eorum non perveniunt.

Responsio. Dicendum sine prejudicio, quod mortui mali praesentia quae hic geruntur, naturali cognitione cognoscere possent sicut daemones, si eis permitteretur : sed secundum dicta Sanctorum non permittitur eis. Et hujus causa potest esse ; quia etiam bonum interioris cognitionis naturalis meruerunt in eis obscurari. Quod autem daemones modo permittuntur scire, hoc fit ratione exercitii in quo hic prosunt bonis per tentationes,

Et sic patet responsio ad omnia preeter primum, ad quod dicendum, quod. non directe esset eis causa peenw notitia illa : unde major est poena obscuritas naturalis habitus quem acceperunt ex creations,

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 7