Text List

Articulus 8

Articulus 8

An boni habeant notitiam eorum quae hic fiunt ?

ARTICULUS VIII. An boni habeant notitiam eorum quae hic fiunt ?

Secundo queritur, Utrum boni habeant notitiam eorum quae hic geruntur?

Videtur, quod sic : quia 1. In eis hujusmodi naturalis habitus non obscuratur : cum ergo nihil impediret nisi hoc, videtur quod boni omnia presentia quando volunt cognoscunt.

2. Adhuc, Sancti orantur ab. his quae sunt hic : et frustra orarentur si non audirent, nec nostras scirent necessitates: ergo videtur, quod sciunt eas, et eadem ratione omnia alia.

In contrarium est, 4. Quod dicitur, Isaiw, rxm, 16 "Abraham nescivit nos, et Israel ignoravit nos". Constat autem, quod Abraham bonus fuit. Ergo nec alii boni sciunt ea qua: hic fiunt.

2. Adhuc, Idem intelligit Augustinus: "Mortui nesciunt etiam Sancti quid agant vivi etiam eorum filii."

Responsio. Non video quomodo boni nesciant ea quae fiunt hic dummodo velint scire.

Av. picrum autem Augustini videtur dicendum, quod Augustinus loquitur de modo cognitionis, vel quia dissimulant se scire, nisi quantum vult eis Deus subvenire,

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 8