On this page
Principium 3
Principium 3
In funiculis adam traham eos oseae xi intellectualis oculi naturale desiderium sed ignorantiae tenebris obligati caligantis aciei circumfert obtuitus et nunc incomplexa rerum formetur notitia intuendo et abstrahendo nunc complexa et scientifica arguendo et discurrendo ut in delitiis sapientiae prout suppetit oblectetur sed in scientiis humanitus inventis quidquid occurrit totum questionem desipit donec in illo superne lucis radio in quo lumen fidei diffunditur et doctrinae salutaris splendescit veritas tunc indulcescat et tunc iam sapiat in adminiculum cum refertur veri dvinitus revelati inter autem vera divinitus revelata illa magis sapiunt delectant atque rapiunt quod magnalia clamant christi in petri sententiis libro scilicet 3o plenius exarata de quibus ex persona petri verbum potest accipi praeassumptum in funiculis etc
¶ doctrina namque petri in libro suo 3o de christo tradita est coniunctiva et allictiva ibi namque vinciunt amorosos et alliciunt studiosos propter hoc quod vinciunt seu coniungunt funiculi nuncupantur cum praemittitur in funiculis adam etc non primi utique sed 2i de quibus dicit apostolus prima ad corinthios capitulo 15 factus est primus homo "adam in spiritum viventem novissimus adam in spiritum vivificantem" primus de terra terrenus 2us de caelo caelestis sed ex hoc alliciunt quod vi tractativa fecundantur sequitur enim traham eos studiosos christi magnalia pertractand a o et ista studentibus on dicendo sicut loquitur augustinus super ioannem secundum 26 revelatio inquit tractio est ramum viridem ostendis omni et trahis illam nutes puero demonstrarentur et trahitur quo currit trahitur amando sine laesione corporis trahitur cordis vinculo trahitur haec ille dicatur itaque in funiculis adam traham eos funiculi illius adam 4or sunt ad quod reduci poterunt omnia quae in 3o de christi magnalibus pertractantur primus est funiculus incarnationis 2us funiculus suae passionis 3us funiculus habituum inpressorum 4us funiculus legalium praeceptorum primus funiculus scilicet incarnationis ex tribus torquetur cordulis triplici scilicet unione trium naturarum in christo concurrentium corporis et animae atque deitatis quarum quaelibet unitur cuilibet dicreta ac propria unione et unaque cordula ex duplici ligamine naturis scilicet ex duabus constituitur in eodem vocaturque funiculus et non funis sicut et ceteri similibus congruentiis semper simplicem divinitatis et humilitatem humanitatis de hiis funiculis seu cordulis scribitur in prophetia ysaye 33 omnis funiculi eius non rumpentur id est non omnis quia solum unicus unio valet corporis et animae ex hiis in pati?lo rupta fuit et hii apud homines gloriam adepti sunt in origine adam ecclesiastes 49 et de dei filio dici poterit quod genesis 3
¶ de primo homine dictum fuit ecce adam quasi unus ex nobis factus est hii funiculi multum sunt difficiles et perplexi viatico captivi intellectus trahitur tamen sapientia de occultis Iob 28 capitulo et ibi et ibi traxit magister petrus ut merito dicere potuisset In funiculis adam traham eos
¶ 2us funiculus d?mte scilicet passionis ex tribus similiter plectitur cordulis linea spinea ac ferre a linea forsitan in discussione cum vinctus de iudice ad iudicem pertrahitur matthaeus 27 spinea in coronatione quando a militibus praesidis illuditur ibidem sed ferrea quando in crucifixione quand cum clavis ligno affigitur satis enim et amplius ille ligatur qui loco ligaminis patibulo conclavatur de hoc funiculo prophetat ad litteram psalmus 138 "domine inquit probasti me et cognovisti me tu cognovisti sessionem meam et resurrectionem meam intellexisti cogitationes meas de semitam meam in funiculum meum investigasti" nec mirum si investigatur quia illud quod absconditur ibi nempe abscondit se adam m in genesis 3 id est christus quia ibi abscondita est fortitudo eius abacuc 3 de hoc zach 3 homo inquit agricola ego sive quantum ad a dam exemplum meum ab adolescentia mea et dicetur ei quid sunt iste plage in medio manuum tuarum et dicet hiis plagatus sum in medio eorum qui diligebant me hoc funiculo detinemur in fide et in christo trahimur ad salutem ego inquit si exaltatus fuero a terra omnia traham ad me ipsum ioannes 12 in funiculis igitur adam traham eos
¶ 3us funiculus scilicet habituum inpressorum ex 3bus iterum plectitur cordulis scilicet habitibus fide spe et caritate ad quod ceteri reducuntur de quo funiculo habetur ecclesiastes capitulo 5 funiculus triplex difficile rumpitur nam quis separabit nos a caritate christi quae speciem requirit et fidem tribulatio an angustia an persecutio an fames an nudicas an periculum an gladius et certus sive quod neque mors neque vita neque creatura alia poterit nos separare a caritate dei quae est in christo ihesu ad Romanos 8 qui fuit adam qui fuit dei luc 3 hic funiculo trahi desiderat qui clamat in canticis capitulo 1 trahe me post te t?r in odo etc In funiculis adam traham eos in vinculis caritatis ubi the?a 4us funiculus legalium praeceptorum ex tribus etiam complectitur cordulis ad quas reduci poterit totus decalogus praeceptorum cultu superno servitu paterno et debito fraterno quae observantes induxit dominus in montem sanctificationis suae caelum scilicet et sorte divisit eis terram promissionis in funiculo distributionis psalmus 77 et quid mirum ista est enim lex adam domine et Romanos 7 opus enim hominis reddet ei et iuxta vias singulorum restituet eis si direxerit ad eum cor suum spiritum illius et flatum ad se trahet iob 34 in via per gratiam in patria per gloriam quod nobis concedat christus dei filius cuius ad praesens notitiam quaerius quid cum patre et spiritus sanctus vivit et regnat amen