Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Ordinatio

Liber 1

Collatio

Prologus

Quaestio 1 : Utrum, secundum quod tactum est in collatione, studium sacrae theologiae sit meritorium vitae aeternae.

Quaestio 2 : Utrum studium Sacrae Scripturae impositum alicui in foro poenitentiae pro omissione contraria sit meritorium.

Distinctio 1

Quaestio 1 : Utrum pro studio sacrae theologiae ex caritate procedente debeatur pro mercede visio Dei et eius fruitio.

Quaestio 2 : Utrum fruitio beatifica differat ab ipsa anima.

Quaestio 3 : Utrum fruitio realiter distinguatur ab omni cognitione.

Quaestio 4 : Utrum fruitio realiter distinguatur a delectatione.

Quaestio 5 : Utrum generaliter omnis delectatio sit dilectio vel odium, seu volitio aut nolitio.

Quaestio 6 : Utrum voluntas necessario vel libere principiet actus suos.

Quaestio 7 : Utrum voluntas sola sit causa effectiva suae volitionis liberae supposita communi Dei influentia vel concausatione.

Quaestio 8 : Utrum voluntas possit simul et subito producere actum voluntarium meritorie et libere dilectionis.

Quaestio 9 : Utrum voluntas libere possit subito suspendere actum suum sive ab actu habito cessare.

Quaestio 10 : Utrum creatura rationalis clare videns Deum necessario diligat ipsum.

Quaestio 11 : Undecimo circa distinctionem primam quaero: Utrum solus Deus sit licite a creatura rationali ultimate fruibilis.

Quaestio 12 : Utrum haec sit possibilis: creatura rationalis fruitur una persona divina non fruendo alia.

Quaestio 13 : Utrum liceat filium Dei plus diligere vel frui eo quam patrem vel spiritum sanctum.

Quaestio 14 : Utrum fruitio beatifica sit actus intellectus.

Distinctio 2

Quaestio 1 : Utrum in entibus sit tantum unus Deus.

Distinctio 3

Quaestio 1 : Utrum mens humana sit imago trinitatis increatae sicut in rebus aliis factis propter hominem est vestigium eiusdem trinitatis.

Distinctio 6

Quaestio 1 : Utrum a parte rei in divinis sit aliqua non-identitas inter naturam Dei et voluntatem divinam et ita de ceteris perfectionibus quae ponuntur in Deo vel Deus nec moveat quod pluraliter loquar antequam habeatur quod ibi sit pluralitas, sine enim hac improprietate loquendi non potest homo in hac materia leviter exprimere illud quod vellet.

Quaestio 2 : Utrum Deus sit realiter et per se primo modo sapiens vel intelligens et sic de similibus.

Distinctio 8

Quaestio 1 : Utrum solus Deus sit immutabilis.

Distinctio 17

Quaestio 1 : Utrum gratia seu caritas sit viatori necessaria ad salutem

Quaestio 2 : Utrum caritas seu gratia increata sine alio possit sufficere ad salutem

Quaestio 3 : Utrum de peccatore possit fieri non peccator et acceptus Deo sine tali habitu sibi infuso per gratiam increatam.

Quaestio 4 : Utrum caritas vel alia forma augmentabilis augmentetur per deminutionem contrarii sui.

Quaestio 5 : Utrum in augmentatione caritatis vel alterius formae gradus omnis praeexistens corrumpatur cum novus gradus inducitur ita videlicet intelligendo quod in omni instanti sit totaliter nova forma.

Quaestio 6 : Utrum omnis bonus motus voluntatis meritorie augmentatius caritatis ad quem homo tenetur debeat vel possit ex caritate procedere collata ex merito redemptoris.

Distinctio 33

Quaestio 1 : Utrum Deus essentialiter unus sit personaliter trinus.

Quaestio 2 : Utrum Deus genuerit Deum

Quaestio 3 : Utrum aliqua sit certa regula vel ars per quam solvi possint communiter paralogismi facti et talibus similes circa materiam Trinitatis.

Quaestio 4 : Utrum divina essentia generet vel generetur.

Quaestio 5 : Utrum potentia generandi possit communicari filio in divinis.

Quaestio 6 : Utrum spiritus sanctus posset distingui a filio si non procederet ab eo.

Quaestio 7 : Utrum pater et filius sint unum principium spirans Spiritum Sanctum.

Quaestio 8 : Utrum personae divinae primo et adaequate distinguantur ab invicem semetipsis.

Quaestio 9 : Utrum omne idem patri sit omnibus modis idem patri.

Liber 2

Quaestio 1 : Utrum creatura rationalis meritorie serviendo Deo proficiat ad augmentum gratiae seu caritatis, sine omni novo addito gratiae praecedenti.

Quaestio 2 : Utrum profectus vel augmentum gratiae fiat per compositionem gratiae novae cum gratia praecedenti.

Quaestio 3 : Utrum creatura rationalis habens gratiam possit mereri suam gratiam augmentari.

Quaestio 4 : Utrum viator operibus meritoriis insistendo ex hiis carior Deo fiat.

Quaestio 5 : Utrum praesupposita gratia baptismali viator per merita sua possit pertingere ad gratiam maximam viae sibi possibilem.

Quaestio 6 : Utrum viator existens in gratia ultra omnem gratiam habitam vel habendam possit proficere ad maiorem per instantaneas causationes actuum volendi omnia pro futuro peccata venialia devirare.

Quaestio 7 : Utrum Deus possit creare finitam caritatem aliquam qua non possit creare maiorem vel aliquam aliam ita magnam secundum extensionem quod non possit maiorem illa producere, et sic de similibus.

Quaestio 8 : Utrum secundum proportionem caritatis viae succedat pro praemio proportionaliter magnitudo gloriae.

Quaestio 9 : Utrum, scilicet propter demerita, minuatur.

Quaestio 10 : Utrum caritas decrescat ad decrementum cupiditatis.

Liber 3

Quaestio 1 : Utrum anima Christi habuerit et habeat sapientiam aequalem Deo.

Quaestio 2 : Utrum ipsum verbum Dei sit sibi ipsi quamvis non animae sibi unitae scientia futurorum contingentium.

Quaestio 3 : Utrum cum determinata verbi praescientia stet quod futura praescita sint ad utrumlibet contingentia.

Quaestio 4 : Utrum anima Christi vel angeli sciant futura aliqua contingentia per revelationem sibi possibilem fieri ab ipso verbo vel etiam scire possint.

Quaestio 5 : Utrum alicuius contingentis futuri absoluta revelatio sequens tollat contingentiam.

Quaestio 6 : Utrum Deus vel verbum Dei existenti in gratia possit revelare quod talis finaliter sit damnandus.

Quaestio 7 : Utrum animae Christi vel angelo beato possit in verbo revelari aeternitas suae beatitudinis.

Quaestio 8 : Utrum Gabrieli potuerit in verbo verbi incarnatio revelari.

Quaestio 9 : Utrum per revelationes possibiles fieri in verbo posset aliquis sufficienter dirigi in volendis.

Quaestio 10 : Utrum anima Christi in verbo Dei cui unitur distincte videre valeat infinita.

Quaestio 11 : Utrum anima Christi possit in verbo cui unitur distincte cognoscere minimas partium sibi inhaerentium vel minimas particulas corporis quod informat.

Quaestio 12 : Utrum per unionem ad verbum ipsa sit omnipotens.

Liber 4

Quaestio 1 : Utrum aliqua creatura possit in effectum sacramenti praecise productibilem per creationem. Et hoc est expressius quaerere: Utrum aliqua creatura possit creare caritatem vel gratiam vel aliam creaturam.

Quaestio 2 : Utrum posse creare gratiam vel aliquid aliud repugnet propter virtutis activae insufficientiam cuilibet creaturae.

Quaestio 3 : Utrum omni rite suscipienti sacramentum baptismi vel confirmationis conferatur gratia salutaris.

Quaestio 4 : Utrum corpus Christi realiter sub speciebus quae fuerunt panis et vini contineatur.

Quaestio 5 : Utrum quantitas terminata panis consecrandi sit aliqua vera res extra animam distincta realiter a substantia et qualitate cuius est.

Quaestio 6 : Utrum sacramentum poenitentiae sit necessarium ad delendum peccatum mortale post baptismum commissum.

Quaestio 7 : Utrum actus paenitentiae requisitus ad deletionem culpae mortalis sit meritorius vitae aeternae.

Quaestio 8 : Utrum quilibet qui commisit peccatum mortale teneatur secundum legem Dei communem de illo conteri.

Quaestio 9 : Utrum vera poenitentia sit formaliter vel virtualiter velle cavere peccatum quodlibet in futuro.

Quaestio 10 : Utrum ille qui peccaverit mortaliter in opere exteriori teneatur plus poenitere de opere exteriori et interiori simul quam de interiori solo.

Quaestio 11 : Utrum aliqua poena infernalis possit esse insensibilis in damnato.

Quaestio 12 : Utrum sit maxima gloria possibilis in beato.

Quaestio 1

Quaestio 1

Circa illum librum 3m quia alias londenensi toto anno pertractavi quaestiones 13 primarum distinctionum ideo nunc incipio a distinctione 14 in qua magister tractat de scientia animae christi et eius posita Et de eius scientia quaero primo et eadem forma qua quaerit magister utrum anima chrisit habuerit et habeat sapientiam aequalem deo

et videtur quod sic quia anima christi habet sapientiam tantam vel maiorem quantam deus et non maiorem constat igitur aequalem maior probabilis est quia anima christi ut videtur est sapiens duplici sapientia creata scilicet et increata et istae duae iusi iunctae sunt tanta vel maior sapientia per aequivalentiam saltem sicut est sapientia dei igitur etc

assumptum de duplici sapientia anima christi videtur patere per auctoritates sanctorum quas ponit magister distinctione 13 3ii equibus in capitulo 4 infert magister ci evidenter traditur duos esse principales sensus sive genitam sapientiam nam iuxta naturas duas duas habet sapientias unam non creatam sed genitam sine tempore alteram non genitam sed creatam et per gratiam collatam ei haec ibi et per utramque istarum fuit anima christi sapiens ut videtur quia ideo per creatam quia illa fuit unita illi animae igitur et per increatam quia et illa fuit unita non minus perfecte illi anime vel ista sibi

praeterea distinctione 14 capitulo 2 dicit sic magister "dicimus animam christi in verbo dei cui unita est quod vere et perfecte intelligi omnia scire quae scit deus" et probat hoc magister primo quia "anima illa prae omnibus spiritum dei habuit cui "spiritus non est datus ad mensuram"ut inquit ioannis evvangelista dona igitur spiritus sancti sine mensura habuit igitur et sapientiam omnia igitur scivit anima illa si enim quaedam scivit et quaedam non nonsine mensura scientiam habuit sed sine mensura scientiam habuit scivit igitur omnia" haec ille

2o probat hoc magister auctoritate fulgentii qui "in quodam sermone secundum magistrum multa inducit quibus asserit animam illam rerum omnem scientiam habere utens auctoritate apostoli dicentis "in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi"" igitur "quod etiam ratione inquit magister probari potest sic nihil scit aliquis quod eius anima ignoret sed christus secundum omnem concessionem omnia scit igitur anima eius omnia scit" haec ille

Ex his argui potest intentum quod si anima christi omnia scit et hoc quodlibet distincte quod poterit per eandem rationem probari vel argui et habet scientiam sine mensura et per nullam gratiam creatam novit anima ista distincte omnia quae et deus quia deus distincte novit infinita infinita autem distincte quodlibet cognosci non possunt nisi per scientiam infinitam nulla autem scientia creata est infinita scientia igitur anima illa novit distincte omnia per scientiam increatam et hoc est intentum et hoc confirmari potest per hoc quod nulla scientia immensa est nisi scientia in creata sed illa anima habuit scientiam immensam quia sine mensura ut dicit magister scientiam habuit igitur scientiam increatam igitur ipse vel verbum ipsum in quo novit omnia est illi animae scientia et notitia realiter omnem igitur scientia illius animae tanta est et erat scientia seu notitia sicut dei

ad oppositum argui potest per argumenta posita pro opinioni contraria praesenti distinctione 3ii libri capitulo primo primum est "quia in nullo creatura aequatur creatori cum igitur anima illa creata sit in nullo aequatur creatori igitur nec in sapientia non igitur habet aequalem cum deo sapientiam nec scit omnia quae deus" haec ibi

2m est illud "si anima ista aequalem habet cum deo sapientiam non igitur deus in omni bono maiorem habet sufficientiam quam eius creatura" haec ibi sed consequens videtur inconveniens

3o arguitur hoc ibi per illud cassiodori exponentis illud psalmum "mirabilis facta est scientia tua ex me" et "non potero ad eam" "veritas inquit humanae conditionis ostenditurquia homo assumptus divinae substantiae non potest aequari in scientia vel in alio"

Item 4o arguitur hoc ibi per illud apostoli "nemo novit quae dei sunt nisi qui sunt spiritus dei qui solus scrutatur omnia et profunda dei" haec ibi etiam si solus spiritus dei scrutabitur omnia nullus igitur spiritus creatus habet aequalem sapientiam vel notitiam cum deo

In ista quaestione possent esse duo articuli ad tytulum ipsum unus de sapientia creata quem in hac quaestione dimitto quia satis est certum theologis quod anima christi non habet scientiam creatam aequalem sapientiae divinae et propter hoc etiam tenet magister capitulo 2 distinctione 14 quod et si omnia sciat anima illa quae et deus per sapientiam gratis datam "non est tamen eius sapientia aequalis sapientiae divinae quia ista multo est dignior digniusque et perfectius omnia caput quam illius animae sapientia" haec iste Ex quibus infert igitur et in scientia maiorem habet sufficientiam deus quam anima illa

alius potest esse articulus ad tytulum quaestionis de spaientia increata et ibi pono duas conclusiones 3o obiciam contra eadem 2am et respondebo

conclusio igitur prima sic haec quod et si anima illa esset sapiens sapientia increata non tamen haberet propter hoc aequalem sapientiam cum deo quia aequalitas requirit distinctionem ut sic aequalitas tunc autem non haberet scientiam distinctam a deo propter hoc sed eandem quam deus

2a conclusio est quod anima illa non est sapiens sapientia increata nec noscens per notitiam increatam ita quod deus ipse sit illi animae cognitio primo quia pari ratione beatitudo formalis illius animae esset aequalis vel eadem ipsi divinae beatitudini et per consequens ista anima aeque beata esset sicut deus et aeque felix et aeque potens quia posset velle eadem volitione omnipotente immo de facto vellet quidquid vult deus et cognosceret quae cognoscit ex quo sibi communicaretur frui et velle volitione eadem formaliter qua deus et ista posset se ipsam in esse conservare active immo totum mundum producere et velle seipsam in fine diei non esse nam hoc potest deus velle istam animam dampnari et posset simul distincte videre omnia distincte quae deus videt et aeque perfecte et aeque clare quia eadem visione animae et tunc in cognoscendo et volendo et possendo aequaretur ista deo quod est absurdum et contra sanctos et contra magistrum plane libro 3o distinctione 14 et tunc etiam anima in posset creare quod non conceditur pure creaturae et tamen ista anima pura creatura est

dices forte uno modo concedo sicut dicit grascon quod anima illa est infinite beata sicut et deus et ulterius etiam dicit grascon quod uniri ypostatice verbo est videre et frui visione et fruitione increata et ideo forte concederentur quasi omnia illata haec cum continguntur est ita beata etc deus autem necessario et naturaliter eest ista beatitudine infinita infinite beatus

Contra sicut alias arguitur contra ista corpus christi inter duo non fuisset unicum ypostatice filio dei

Item anima christi aequaliter uniretur tribus personis quia fruitio vel visio increata est aequaliter 3s personae et trium etiam personarum tum etiam quia non videtur convenienter dictum quod equa bene aequalitate intensionis licet non naturalitatis vel necessitatis sic creaturae alicui sicut deo hic autem concedit quod aequae bene intensive est illi animae sicut deo scilicet quia infinite est sibi bene licet contingenter et non ex natura sua igitur

alio modo forte dicetur ad argumentum quod ista non sequuntur cum quia per illam notitiam perfectius intendit deus quam anima illa et per illam dilectionem diligit nec etiam oportet quod videat omnia quae deus distincte sed ista quae deus voluerit ipsam videre et modo unum modo aliud sicut placebit deo

Contra primum ex quo notitia utriusque est penitus eadem et eiusdem quantitatis non videtur rationabile quin aeque perfecte intelligant et aequae perfecte velint eadem ratione aeque enim perfecte calefacit calor et calidum per aequalem calorem et aeque perfecte alba est nix et cignus propter aequalem albedinem in uno sicut in alio licet ipsa alba sint in aequalia et si eandem numero intentionem poneret deus in angelo inperfectiori et perfectiori per illam aequae perfecte formaliter intelligerent

Contra 2am partem cavillationis dictae arguo sic si stante eadem visione in creata nulla facta novitate aut mutatione locali vel secundum formam de non intelligente haec fit anima intelligens haec quaero quomodo salvatur ille transitus de contradictorio ad contradictorium non propter solam transmissionem terminis quia tempus posset transire et tamen non oporteret in aliquo transitum fieri nec propter transitum terminis et prae ordinationem divinam simul iunctas quia aequae dice de aliquo quod prius non albedinem fiat albedinem ex hoc solo nec propter novitatem alicuius rei vel destructionem quia pono quod nichil producatur vel corrumpatur nec motus localis est aliquis in causa nec 5o quia aliud quod prius producebatur ab aliquo et dependebat nunc dependet ab alio sicut de radio qui multotiens in die posset dependere nunc a solo deo nunc a deo et a sole propter hoc quod deus potest effective et immediate causare se solo quod cum creatura

alia via non percepi per quam possit assignari transitus huius praeter unam de causa finali alia quam prius quae via in proposito non haberet locum et tamen aliquam viam claram et rationalem oporteret invenire quia secundum philosophum eo quod res est vel non est oratio est vera vel falsa alias solum voluntarie proterviretur et diceretur aeque finaliter omnia absurda mundi quo ad tales ubi causa rationalis non daretur constat autem quod nulla via istarum scilicet potest in proposito assignari quia ista dilectio vel cognitio est in creata per datum et unio ypostatica manet uniformiter et omnia sic ista igitur etc

dices forte quod sicut sufficit quod deus velit nunc radium a se dependere et non a sole ad novam verificationem huius iste radius non est a sole sine alia novitate re etiam sufficit quod velit hoc distincte intellecti et nunc illud ad novam verificationem harum propositionum sed secundum illam cavillationem protervam ita dicam quod de non albo potest fieri labum per hoc quod deus de novo volet hic sine omni re nova et de homine asinus et sic de infinitis quod tamen falsum est quia licet deus possit supplere vices causarum aliarum efficientium et conservantium non tamen formalium nec materialium quidquid sic de finalibus quibusdam et idem est iudicium de verificatione denominationum formalium et materialium et omni extrinsecarum praeter quam de fine et efficiente haec autem est formalis denominatio et non causalitatis effective nec finalis anima intelligit hic igitur

praeterea inter omnes verificationes novas videtur ad relativa minor sufficere variatio sed omnis denominatio relativa de novo vera requirit necessario quantumcumque velit eam deus esse veram aliquam novitatem fieri vel praecedentem destrui ubi non est hic per motum localem nec per transitum solum terminis praeter illam denominationem quae est ad causam effectivam vel finalem sicut nunc potest deus velle a esse propter b nunc forte propter c non propter b forte sine novitate aliqua praeter transitum temporis ibi sine plurali non sufficeret et neutra denominatio est in proposito igitur minor patet quia deus non potest per velle suum facere quod haec sit de novo simile vel pater et sic de aliis sine novitate in relato vel termino vel aliquo alio

praeterea secundum omnes sanctos et philosophos ac etiam doctores deus ipse met non potest de novo aliquid velle ita quod incipiat illud velle postquam non voluit nisi propter mutationem novam vel aliam varietatem a parte rei quia nesciverunt evadere quin deus aliter mutaretur ideo vel non attendens quod posset voluntate antiqua et aeterna velle aliquid nunc primo esse posuit quod nichil de novo se solo sine materia saltem noviter aliter quam prius disposita producere potuit igitur cum in proposito non videatur minus argui posse mutatio quam ibi sequitur quod hoc sit inpossibile quod anima christi de non intelligente a fiat intelligens a vel de non volente volens sine alia novitate

praeterea eadem ratione videtur dicendum quod possunt statne unione ypostatica ista anima modo velle deum et modo non velle illa volitione increata et eodem modo de cognoscere quod ista cognitio vel volitio increata non plus potest esse de novo cognitio alterius vel volitio postquam non fuit volitio vel cognitio eius quam suimet sine aliqua novitate unde dicere hoc plus esse ex una parte quam ex alia videretur voluntarium solum sine ratione Si vero hoc detur tunc hoc quod non necessario ex vi unionis ypostatice fruitur anima christi furitione increata et si non necessario igitur nullo modo ex vi unionis propter argumentum praefactum de transitu a contradictorio in contradictorium et si hoc detur tunc non sunt inpossibilia multa ad quae intuntur deducere contrarium opinantes sicut ad inconvenientia quae tangentur vel eorum alia in 2o articulo

praetera scotus et omnes 9 doctores et in hoc bene solebant dice quod via commentatoris de intellectu possibili quod esset quo intelligemus tamquam posita et non uniretur nobis tamquam forma includebat contradictionem sicut etiam ipsemet commentator in alio puncto concedit ut tangetur post pro eo quod principium operandi sed multo fortius oportet quod ipsamet operatio sic ipsum operans vel forma operantis vel aequaliter sicut et principium operationis intellectio autem divina aut volitio nullius animae potest esse forma igitur etc

Praeterea quaero si haec detur de anima christi unita verbo ypostatice an convenire possit animae non sic unite vel non si dicatur quod sit sicut dicunt multi de hanc opinionem hoc inprobatum videtur per decretalem extra de haereticis capitulo ad nostrum libro 7o damp?tem opinionem quae ponit non requiri aliquod lumen gloriae medium inter animam beatificandam et deum sed animam et deum ad hoc sufficere aliud aut lumen gloriae non videtur necessariam ponere nisi visionem sicut alias declaravi distinctione prima 2i quaestione 8

Praeterea tunc videretur quod intellectio si esset praesens intellectui non inpedito absque etiam omni informatione posset esse forma qua intelligeret quare enim non ex quo enim informatio non requiritur secundum hanc opinionem si non potest hoc convenire aliis animabus tunc in infinitum melius esset illi animae quam alicui alteri et tunc etiam incurruntur omnia inconvenientia circa inevi?tam futurorum contingentium respectu aliorum bonorum propter quae vitanda sic ponitur a multis de anima christi et de quolibet etiam beato

praeterea saltem inciditur in decretalem 7i de ista anima quia de nulla facit exceptionem

Praeterea verisimile esset quod bonitas divina non subtraheret tantum bonum scilicet cognitionem et fruitionem infinitam ab omni alia natura intellectuali si haec sibi posset formaliter convenire ex quo sibi facilissime posset conferri

Item 5o principaliter ad quid tunc poneretur in christo fruitio creata vel sapientia creata secundum magistrum

Item 6o tunc verum non esset quod tradit magister distinctio 18 3ii de merito christi multiplici respectu eiusdem praemii immo merita omnia mundi possibilia non attingerent ut deberetur tantum praemium

Item quare tunc non frueretur deus fruitione creata animae christi si ponatur ex quo unio sine informatione sufficit si autem non ponatur creata fruitio anima christi in grata erit quia nulla gratia tollit naturam sed perficit quare igitur non faciet quod in se est eligendo fruitionem seu amorem die etiam confirmatur hoc quia multum repungnare videntur illi infinite fruitioni increatae qua fruitur deo anima christi omnis passio penalis et timor et timor et dolor quam naturalis fruitio qualis convenit animalibus aliis

Praeterea ista via est extranea et dissona dictis sanctorum et determinationi ecclesiae libro 7o quod non debent acceptari sine ratio alia insolubili pro ea quae necessitaret ad glosandum decretalem et sanctos sed nulla talis videtur occurrere ut petebit solvendo rationes sic ponentium igitur etc

Sed contra hanc conclusionem praeter argumenta quae solvi quaestione 2a prologi et quaestione 8 primae distinctione 2i libri arguunt aliqui quod contradictionem includant creaturam rationabilem uniri verbo ypostatice et non frui fruitione quae deus est et similiter de visione quia contradictio est quod uniatur sibi ypostatice quin beatitudo quae deus est sic sua et animae suae hoc libro 3o distinctione 1 quaestione 4 fecit chaton

Item ex distinctione 12a 3 colligi potest aliud argumentum quia contradictio est quod anima christi dum unitur verbo ypostatice peccet sed hoc per istud vitatur clare et non per alias vias igitur minor patet quo ad primam partem quia contradictio est quod aliquis fruatur fruitione quae deus est quin velit volitione ordinatissima qua deus vult sed cum hoc non staret quod per naturam suam eliceret actum volitionis deordinate repugnantia enim est quod anima illa simul velet a et non velit a tanta autem est ista unio quod eo ipso quod natura nata frui sic unitur fruitur fruitione infinita hoc autem necessitat non voluntas velit aliud per naturam suam quam per illam fruitionem infinitam igitur

Item inter omnes creaturas rationales possibiles anima christi est summe beata ita quod secundum sanctos ista beatitudo animae christi est tanta quanta maior nequid dari sed hoc non potest salvari per beatitudinem quamcumque creatam formaliter inhaerentem animae quia saltem deus posset facere creaturam nobiliorem et sibi dare beatitudinem creatam maiorem quam habebat christus

Item si beatitudo creata esset praesens animae sicut modo est sine informatione quare non posset satiari sicut modo dummmodo aliquo modo non dependeret ad animam nunc autem licet beatitudo creata non dependeat ad animam cum anima sibi unita ypostatice dependet ad ipsam igitur quare non fruetur fruitione illa increata et non magis satiabitur per illam quam per creatam quantumque

Item quaestione 1 distinctione 13 arguit iste sic eo enim ipso quod anima christi ypostatice unitur verbo non minus beatitudo divina erit beatitudo animae christi quam suppositum divinum suppositum illius naturae et per consequens ista beatitudo est qua anima christi est vere beata

Item eo ipso omnis volitio quae deus est est dispositio qua anima ista bene ymmo optime se habet

Item sancti videntur dicere quod anima christi videt omnia quae videt verbum sed non est hoc verum loquendo de visione creata immo de increata solum id est de visione verbi id est quae est ipsum verbum

alii arguunt non solum de illa anima sed de aliis animabus hoc tenentes quia anima christi potest evidenter scire futura contingentia et de facto multa novit sed non formaliter per notitiam creatam igitur per notitiam increatam minor probatur quia aliter quilibet nostrum posset millesies ante finem diei decipere christum secundum animam et facere quod deus erroneae iudicaverit consequentia patet sic enim ista quod christus assentiat quod isti non peccabunt hodie nobis demonstratis istud possumus falsificare et deus non potest facere de notitia creata per quam assensit anima quin per illam assenserit igitur probatio iam assumptae minoris quia anima christi quando assensit istos homines numquam peccaturos mortaliter ex hoc recte specialiter poterat gaudere et deum laudare ponatur inesse sed postquam de facto gauisus est et deum laudavit non potest fieri quin fuerit hoc gaudio gavisus et quin deum laudaverit igitur nec quin sic assenserit quia per solum propter hoc praecise gaudebat hoc gaudeo et laudabat quia sic assensit igitur

Et confirmatur quia iste assensus fuit causa partialis istius gaudii sed quod semel aliquid causavit numquam ex tunc potest illud non causasse alioquin deus posset modo numquam creasse mundum et iste pater numquam genuisse hunc quod cras centies cavebo peccatum mortale et tamen constat quod et si reveletur hoc ego potero non cavere ne sic peccem quia in potestate mea cum communi adiutorio dei est cavere et in potestate mea est non cavere igitur in potestate mea est non facere vel quod ipsa christi anima non iudicaverit et hoc si iudicio creato tantum iudicat vel quod iudicium quo sic iudicat sit falsum et cum hoc absurda videantur patet quid sequitur scilicet quod ipsa iudicat de futuris iudicio increato

Praeterea illud praho?tum igitur videtur quod non includat contradictionem igitur nec est negandum a potentia dei assumptum probatur supra in argumento 10 per commentatorem 3o de anima commento 36 ubi dicitur sic cum habuimus intellectum adeptem intelligemus per substantiam intellectus agentis sed ibi vocat intellectum agentem deum ut patet ex commentis 5 18 19 20 25 et multis aliis igitur etc

Item 16 potest sic arguit sicut fecit anno praeterito quidam bacalarius in hiis mediis fundans se quae hic sequuntur essetntia divina sufficissime repraesentat omnia cognoscibilia et ipsa est ita intima vel esse potest et ista praesens intellectui creato sicut alia similitudo alia igitur ipsa poterit esse similitudo qua creatura formaliter cognosceret consequentia patet quia ideo secundum augustinum mens semper novit se quia semper sibi praesens

Item aliter non distingueretur in beatis cognitio matutina et verspertina contra augustinum 5 super genesem capitulo 9 assumptum patet quia cognitio rerum per proprias earum similitudines est cognitio realiter in proprio genere et matutina est cognitio earum in verbo hoc non videtur aliter posse solvari nisi quod cognitio qua cognoscuntur ab intellectu creato res cos cognitione matutina sic ipsum verbum

Item lumen gloriae est deus nam ex symbolo ipse est lumen de lumine et istud lumen non distinguitur a cognitione qua a creatura beata cognoscitur deus quia aliter esset lumen insufficiens requirens lumen aliud scilicet cognitionem creatam ut cognosceretur et ostenderetur creaturae igitur pro minore aut notat augustinus 4 super genesem capitulo 8 quod autem lumen gloriae sit ponendum in patria patet ex 7 decretalium ubi supra

Item tunc cognitio qua anima christi cognoscit deum distingueretur a deo consequens falsum quia anima christi cognoscit omnia distincte et ista infinita et non per cognitionem creatam vel creatas quia per commentatorem 2o metaphysicae intellectus creatus non potest comprehendere infinita in particulari nec cognoscit ista anima christi solum in universali quia tunc tantum in distincte et in potentia vel haberet simul cognitiones proprias rerum infinitarum

Praeterea dilectio qua formaliter creatura diligit deum est deus quia dicitur augustinus 12 de trinitate dilectio qua diligimus deum et fratres deus est et aliae auctoritates quasi innumere similes sunt ad idem quare primo sententiarum distinctione 17

Praeterea si omnis cognitio qua deus cognoscitur a beatis formaliter distinguitur a deo tunc cum petrus perfectius cognoscat deum quam linus cognitio alterius eorum esset erronea quia alter eorum cognosceret deum aliter quam est cognitio enimunus eorum repraesentaret deum minus perfecte quam alterius nec ostenderet cognitio unius eorum deum esse sic bonum sicut ostenderet cognitio alterius nam dato quod sic aeque posset diligi deus per unam cognitionem sicut mediate alia cum enim unumquodque ideo diligibile quia apparet bonum si aeque bonum apparet mediate hac sicut illa ista poterit perfecte diligi mediate hac cognitione sicut illa meditate

Istud argumentum potest confirmari per simile de duobus videntibus eandem albedinem sed uno perfetius alio nam quia per cognitiones vel species difformiter obiectum illud repraesentates cognoscunt ipsum unus sicut docet experientia iudicat illud esse minus intense album quam alter facit et ista errat quia iudicat aliter esse quam sit igitur pari rei ita foret in proposito si per distinctas similitudines creatas quarum una esset alia inperfectior cognosceretur deus a beatis consequens inconveniens igitur antecedens

praeterea tunc tum in cognitione beatifica clare videatur deus ista species vel creata cognitio clare repraesentaret deum et absolute inquantum deus et relative inquantum pater et filius et spiritus sanctus hoc videtur inconveniens tunc enim eadem cognitio esset simul absoluta et relativa

Praeterea deus de potentia sua absoluta potest se ostenHd1e152dere sine medio aliquo intellectui creato hic enim non videtur negandum sibi cum hoc non pateat contradictionem includere sed fursra fit per plura quod potest fieri aeque bene per pauciora igitur

Praeterea si visio sensitiva uniretur potentiae visivae aequae intime sicut modo et tamen fine informatione ipsa de potentia dei absoluta posset per eam videre igitur aequae in proposito

Praeterea haec via non potest iudicari erronea cum approbati doctores illam tenuerint sicut patet de gandavensis 3o quolibet quaestione prima igitur

ad primum istorum dicendum quod si deus vivuisset sibi ypostatice naturam lapidis totus deus et fruitio quae deus est esset lapidis aliquo motu sed non esset eis eius fruitio propter hoc forte nisi inproprie nimis loquendo quia licet illa fruitio esset natura lpaidis per illam tamen non frueretur sicut etiam tota scientia scripta aristotelis est unius lauti qui habet omnes libros qui tamen per illam scientiam habitam nihil scit ita dico in proposito quem licet beatitudo quae deus est sic sua id est animae christi anima tamen christ per illam non eset forma beata sed effective sicut nec est omnipotens per omnipotentiam dei quae tamen sua est nec deus per deitatem quae tamen sua est

dices non est simile quia anima christi nata est frui et non est nata esse deus nec omnipotens

dicendum quod licet nata sic frui non tamen fruitione increata formaliter sed obiective ac effective solum ac per modum finis sed licet nata sic esset ens et substantia non tamen formaliter nata est esse entitate quae deus est nec esse substantia substantialitate quae deus est formaliter ideo fallacia consequentis est sicut si argueretur potentia visiva bruti nata est cognoscre igitur nata est intelligere seu cognoscere cognitione quae sic intellectio posset enim deus sibi unire naturam cognitivam brutalem et illa natura licet esset nata cognoscere fallacia tamen est inferre igitur cognitione quae deus est vel frui seu appetere igitur fruitione seu appetitione quae deus est est fallacia consequentis

Item corpus christi licet natum fuerit vivere tamen in triduo non vixit vita quae deus est rationali igitur a simili non sequitur ex alia parte similiter enim est per omnia in proposito igitur

ad 2m aliqui negarent maiorem et similiter 2am partem minoris sicud patuit 3o articulo primae quaestione similiter distinctione 4 in 3o londiensis et similiter 2o in solutione r contra 4am quaetionem nego etiam primam partem quia repungnantia est quod pura creatura fruatur et intelligat ita perfecte sicut deus vel aeque sic sibi bene beatifice sicut deo horrendum enim videtur hoc sentire et cum dicis dato quod velit volitione increata aliquid tunc vitatur peccabilitas quia non stant simul quod anima illa velit a volitione increata et non velit seu nolit a volitione creata / fruitio enim increata necessitat ne velit alia per naturam suam quam per fruitionem infinitam iste processus plane est contra evvangelium non quod ego volo sed quod tu et planissime secundum magistrum distinctione 17 huius 3ii secundum humanam voluntatem saltem sensualitatis volebat non minori vel refugiebat conceptam mortem christus quam secundum voluntatem distinctis voluit immo dicere quod christus non habuerit duplicem voluntatem divinam et humanam et affectiones conformes dampnatum est ab ecclesia

Similiter simul stant quod deus aliquid non velit et tamen quod velit me velle illud sicut patuit magister ubi voluit abraham velle finem mori tunc et tamen ipse deus noluit eum tunc mori similiter quod velit aliquid deus et tamen quod velit me non velle illud sicut secundum magistrum distinctione 48 primi capitulo primo vult patrem alicuius suspendi et tamen vult filium illius hoc nolle igitur eodem modo in proposito starent simul quod anima volitione increata vellet a esse et creata nollet a esse pro eo quod simul staret quod deus vellet eam volitione creata hoc nolle non enim obstante quacumque fruitione beatifica animae christi ad hoc augustinum super psalmum sicud allegat magister distinctione 17 3i capitulo 1 ex affectu ponendo illud pater inquid spiritus etc hic inquit humana voluntas fuit proprium aliquid et tamquam privatum volens sed quia rectum vult esse hominem et ad deum dirigi subdit non quod econverso volo ac si diceret videte in me quia potes / aliquid proprium velle ut deus aliud velit conceditur hoc humanae fragilitati haec ille

ad 3m concedo quod anima christi est beatior quam aliqua creatura et quod hoc potest aliter salvari quia videlicet plus habetur de beatitudine in eadem speciei vel aequale in meliori se qut maius quam alia alia distincta sed quod dicitur quod maior nequid dari creaturae nego et de hac materia credo dixisse primum quaestione 1 et 5 quaestione 2i

ad 4m dico quod quantumcumque esset praesens non posset satiare formaliter nisi informaret quamuis obiective vel effective aliter satiare posset nec dependentia sufficere posset qualiscumque alia quod patet quia quaelibet creatura tantum dependet a deo sicut a quolibet alio igitur cum beatitudo increata sit ista intime praesens angelo sicut anima christi secundum essentiam et situm et angelus ab ista dependeat in essendo oporteret si dicta ratio valere debeat quod angleus ita beatus esset sicut si duo angeli essent simul secundum situm et unus intelligeret ita beatus esset sicut si duo angeli essent simul secundum situm et unus intelligeret alium et econtra intellectio utriusque dependeret ab alio et esset alii praesens et tamen alius ista minime intelligeret

Et responsio brevis est utrobique quod requiritur dependentia accidentis ad subiectum per informationem quia nulla alia sufficit

ad 5m dicendum quod assumitur falsum sin intelligatur sicut sonat ad hoc aliquis intelligat intentione ab eo distincta verba ad communem conceptionem nominum accipiendo quia licet vere beatitudo divina sic illius animae quia ipsa est suppositum illius animae et de facto etiam est beatitudo obiectiva et effectiva beatitudinis illius animae non tamen dicitur nec est beatitudo illius animae sic quod per eam illa anima sic formaliter beata sicut deitas licet sit illius animae et omnipotentia divina sic aliquid illo animae quia est suppositum illius animae obiectum vel principium illius animae non tamen ad communem intellectum deitas est deitas istius animae nec est omnipotentia illius animae quia per istas ad communem intellectum datur intelligi scilicet quod ista anima esset deus et omnipotens per deitatem et omnipotentiam dei et sic sumendo antecedens consequentia tenet sed sic sumendo antecedens est falsum exemplum licet iste pater demonstrando canem sortis habentem caculum sic sortis non tamen dicitur nec est pater sortis quia haec propositio ad communem intellectum significat canem genuisse sortem ex forma locutionis nec etiam concederetur quod canis ille esset entitas sortes nisi determinando quod ly sortis non construeretur cum ly entitas et regeretur ex vi possessionis et non intransitive et si per aliquem modum similem alium a praedictis possit assignari aliquis intellectus verus antecedentis assumpti consequentia neganda est sed quia hoc esset potius ire ad grammaticam quam ad rem transeo

ad 6m concedo quod eo ipso omnis volitio quae deus est est dispositio qua anima illa optime et excellentissime se habet in essendo sed non informaliter operando

ad 7m dicendum quod verum est quod opinio magistri erat quod anima christi omnia novit quae deus et hoc probat sicut superius ad principale argumentum est 3bus mediis

Sed illis non obstantibus dico quod non erat opinionem magistri quod anima illa sciret notitia increata formaliter sed solum causaliter et obiective et eodem modo de volitione et fruitione quia hoc ut in argumentis principalibus tactum est distinctione 14 dicit quod anima christi intelligi omnia per sapientiam gratis datam et distinctione 13 3ii dicit quod ista sapientia sibi gratis data erat creata sapientia nec increata dicit etiam ut supra ad principale acceptum est quod nec ita clare ac perspicue omnia caperit ut deus et ideo non aequatur creatori suo in scientia etiam si omnia sciat quae ipse nec eius sapientia aequalis est sapientiae dei quia multo est dignior digniusque et perfectius omnia capit quam istius animae sapientia

Praeterea hoc probatur ex 3o capitulo eiusdem 14ae ubi dans rationem qualiter non dederat sibi deus potentiam faciendi omnia sicut scientiam omnium respondet quia naturaliter capax est scientiae omnium sed non potentiae faciendi omnia quia huius non erat capax sed sicut supra deductum est si vellet formaliter volitione divina posset omnia igitur hoc dicere materialiter non intendit

Praeterea non debet accipi plus a magistro quam eius argumenta concludant primum argumentum hoc non deducit quia illud dicitur dari non ad mensuram quia datur secundum voluntatem quia secundum capacitatem recipientium non secundum praefixionem alicuius mensurae determinate apud dantem sive capere plus valeat sive non ut si quis daret elemoysam pauperibus sic quod cuilibet quantum potest portare et non ad denariatum vel obolatum nec secundum aliquam certam mensuram vel mensuras praefixas apud se talis diceretur dare sine mensura sic aut accipit gratiam anima christi in sui principio et forte nulla alia ymmo ultra datum est sibi ut illud gratiae quod capere ipsa non potest aliis conferatur cui voluerit et quibus quia secundum doctrinam evvangelicam de plenitudine eius omnis accepimus

auctoritas fulgentii non concludit etiam hoc quia ille non dicit quod scit omnem sed quod habet scientiam omnem et verum est quia habet deitatem sibi unitam quae est scientia omnium et habet etiam scientiam pro obiecto beatifico et hoc sonat probatio fulgentii cum dicit in quo sunt omnes thesauri etc et verum est quod in christo fuit sapientia increata ymmo magis proprie loquendo christus est et erat sapientia increata non dicit in qua anima et sic hoc diceret glossaretur in qua sicud incognoscente cognitum vel alio modo simili et dato quod plane diceret animam illam omnia scire intelligendus esset sicut et magister iste aut non vult ut probavi quod anima sciat sciam increata igitur

Ratio etiam eius hoc non concludit evidenter cum maior nullam evidentiam continuat quia aeque evidens est haec nihil vult eius quod aliquis quod eius anima non velit et tamen christus dicit non quod ego volo suppositum secundum appetitum sensualem sed quod tu

Praeterea falsa est eius maior de qulibet angelo et falsa fuit ante incarnationem de verbo propter falsam inplicationem et sicut probavi in 3o articulo principali quaestione prima distinctione 2ae in 3o londeniensis unio ypostatica animae ad verbum stare potuisset sine cognitione quacumque illius animae et tunc maiore fuisset falsissima

Praeterea aeque apparens est ista maior sicud maior magistri nihil scit aliquis perfecte vel clare quin anima eius aeque perfecte et aeque clare illud sciat quod tamen secundum magistrum falsum est et iterum dato toto argumento non concluditur quod anima christi omnia sciat scientia increata immo oppositum dicit magister ut probavi igitur

dices quomodo igitur posset scire omnia

dicendum quod inquirere illud non oportet hic sed opinionem magistri apparet esse prima facie sive sua conceptio sic possibilis sive non cuius opinionem hic inducitur pro argumento quod verbum sit quoddam speculum intellectuale omnia cognoscibilia repraesentans et quod anima christi ita perfecte per scientiam creatam sibi collatam vidit illud speculum quod omnia ibi repraesentata vel relucentia in verbo dei vidit sicut nos uno aspectu videmus speculum et relucentia in speculo et hoc etiam multi tribuunt cuilibet beato iuxta illam famosam auctoritatem beati gregoris in libro dyal quid est quod nesciunt ubi scientem omnia sciunt alio modo potest glossari quod verbum est illi animae pro habitu seu specie quolibet quodlibet cognoscere possit quod autem non faciat anima christi omnia secundum opinionem magistri per increatam sapientiam patet eiam per magistrum distinctione praecedente scilicet 13 ubi docens quomodo christus profecit et quomodo non in sapientia dicit primo capitulo quod accepit non ad mensuram et alii de illa non secundum essentiam quia non istam eandem essentialiter sed secundum similitudinem quia similem gratiam acceperent in 2o capitulo dicit quod non profecit nisi secundum manifestationem et capitulo 3o inquirit secundum ambrosium ubi dicit sic quis sensus seu sapientia proficebat et inplebatur in christo ubi dicit ambrosius sic quae igitur inplebatur erat non dei sed nostra sapientia quae exponens magister capitulo 4 dicit quod in auctoritate ambrosii "evidenter traditur duos in christo esse principales sensus sive geminamquia iuxta duas naturas duas habet sapientiam unam non creatam alteram creatam et per gratiam ei tollatam et probat per illud ysaias XI "requiescet super eum spiritus sapientiae et intellectus" spirituid est sapientia et intelligentia per spiritum scilicet gratis data christus erat sapiens secundum anima secundum deum vero sapiens erat sapientia aeterna Et sicud inquantum deus est bonus bonitate naturali quae ipse est et iustus iustitia naturali quae ipse est ita sapiens sapientia naturali quae ipse est anima vero eius sicut bona est et iusta bonitate secundum iustitiam gradi gratis datam quae ipse non est ita sapiens est sapientia gratis data qu ia emipse non est et licet in christo gemina sit sapientia eadem tamen persona quae inquantum deus est sapiens est sapientia aeterna inquantum vero eadem persona homo est id est inquantum est subsistens ex carne et anima sapientia gratuita sapiens est" haec iste

Ex quibus omnibus patet quod non ponit anima illam aliquid formaliter sapere sapientia increata utrum autem verum sic quod anima christi per sapientiam creatam omnia sciat vel videat quae deus vel non postea forsitan inquiretur distinctione praesenti 14a haec verba magistri ideo hic posita sunt ut non hesiteretur eum esse illius opinionem pro qua in 7 argumento et quia allegatur et quia plures in hoc innituntur magistro totaliter contra eius intentionem

ad 8m dicendum quod si anima christi evidenter novit futura contingentia alia hac non potest esse formaliter per notitiam increatam sed tantum effective vel obiective si non potest anima illa per notitiam creatam evidenter scire intelligendo de evidentia intrinseca saltem futurum contingens sed solum firmiter credere tunc nec scit evidenter aliquid tale quia talia non sunt evidenter cognoscibilia indicative per quamcumque potentiam ab alia creatura sicut satis bene deducit argumentum illum 8m argumentum cum si valeat ad conclusionem pro qua adducitur probat quod nunc de facto possumus deum centies in die decipere maxime cum sic arguens respondeat ad argumentum meum sumptum ex doctrinali 7i de lumine gloriae concedo inquit quod prater notitiam increatam per quam formaliter novit anima christi deum et alia multa habeat lumen aliud a deo et ab anima scientiam scilicet seu notitiam creatam ita quod potest eam cognoscere et increata notitia et creata et tunc sequitur contra eum si argumentum suum valeat ut praedixi quod possumus anima christum facere errare quia saltem ex aliqua revelatione sibi facta in verbo vel alia per assumptum creatum vel causabilem animam christi potest assentire quod econverso peccabo hodie et post quam assensit non potest non assentire aut igitur ego libere potero vitare peccatum tale vel non si sit ponatur in esse et tunc decipiam deum per argumentum tuum si non igitur non peccabi et ita adhuc decipietur et tunc ultra arguo ut tu quod deus decipietur totiens et quotiens etc igitur dicam ego huic socio arguenti vel anima illa potest habere praeter fruitionem et cognitionem increatam unam et creatam circa idem vel non si tu dicas quod sic iam patet quod argumentum idem concludens inconveniens inevitabiliter concludit contra te si tuum concludat vel non potest habere cognitionem creatam et eadem ratione nec volitionem creatam et ita contendunt quidam istorum dicentes quod non videtur inconveniens dicere quod anima christi nihil novit nisi per intellectionem increatam cui perfecte unitur et eodem modo ut dicunt satis secure dici posset de caritate sed non oportet ut videtur ut dicunt quod conclusio sic conceddenda quod aliquis posit sic decipere animam christi et si hoc dicatur inciditur in errorem ab ecclesia sollempniter in quodam concilio condempnatum istorum qui negaverunt duas voluntates in christo affectiones creatam et increatam sicut patet in legenda chori

Praeterea gratia non tollit naturam sed perficit igitur potuit in actum aliquem naturalem

praeterea non minus in vid?m creatum quam in apprehensionem sed in secundam ex evangelio

praeterea per auctoritatem magistri praepositam ad 7m Io?a quin deus possit talem producere non videtur concedo igitur conclusionem quae infertur de anima christi de omni potentia dei et quod non habet nec habere potest creatura alia circa notitiam evidentem de aliquo determinato futuro contingenti ad utrumlibet nec deus etiam haberet nisi quia licet de facto asserit tale forte potest tamen numquam assensisse quod illud erit nunc et illud potest non fore unde repungnantia est creatam aliquam evidenter evidentia intrinseca tale aliquid praescire licet certidualiter id est absque alia hesitatione possit vere iudicare quod sic erit

Praeterea illa consequentia ulterior si anima christi deciperetur christus se deus deciperetur licet teneat secundum eos et secundum veritatem tenere videretur si decipi pure positive exponi deberet quod procedere aliter quam sic vel esset debeat in re tunc decipi secundum anima non prolis videtur repungnare dei filio quam delere vel timere secundum animam et hic 2a attribuit sibi evvangelium quia posset esse defectus praecise poenalis talis et tunc secundum magistru non repungnat convenire deo sed si non ponitur pure positive secundum per negativam exponi debeat tunc non valet consequentia exemplum ad hoc de peccare et de causare actum qui est peccatum exemplum aliud de esse mortuum et unum in diversis locis etc talis autem expositio necessaria vel consona videtur in omni habente duplicem cognitivam iudicativam per quarum unam errare posset altera non errante tunc enim decipi uno modo videtur esse credere aliter quam sit vel erit etc alio modo sic credere et simul cum hoc non scire quomodo est verbi gratia si notitia tactiva in exprimibus duorum digitorum quilibet apparet tangenti unum pisum quod tangat duo esset iudicativa vel notitia quo mediate visione apparet michi baculus cuius pars est in aqua et pars extra fractus esset iudicativa si nullum alium iudicium de opposito nec evidens iudicium de proposito simul haberem deceptus essem et sic deceptus dicerem nunc autem quia aliunde certificor evidenter vel saltem dubito propter experientias alias praeteritas quod non sic ita licet nullo modo per potentiam natura contingere possit quin mihi baculus frangi appareat et quin mihi appareat quod tangam duo pisa in casu posito ideo respondet non decipior nec decipi dicor sicud ille decipi circa hoc diceretur qui assensit rem ista esse absque dubitatione sicut apparet ita diceretur in proposito 2o modo exposito li decipere quod licet filio dei secundum animam appareat et indubitanter iudicet sic quia tamen secundum substantiam cognitivam dei iudicat evidenter quod non erit sit sicut eius anima vel ipse secundum anima iudicat ideo non decipitur 2o modo sumendo decipi totam autem deductionem quia probatur non posse assentire postquam assenserit concedo de assensu creato sed si assensus posset esse et simul non esse assensus vel cognitio esse et non esse cognitio ut isti dicunt hoc videtur ideo inconvenienter dici sicut patet de assensu et iudicio quo nunc deus assentit me hic sedere nam sicut assensus dei de aliquo potest esse et non esse assensus de tali ita potest assensisse multis et potest contingere christo ita est de facto quod multis assenserit ut potest quod a salvabitur et b reprobabitur et sic ista et tamen libere potest numquam sic assensisse nec indicasse cuius ratio est quia assensus suus potest esse et non esse assensus igitur a simili in proposito cum utrique ubi assensus fuerit praecise respectu futuri quod ideo addo quia deus non potest non assensisse quin fuerit natus et sic de aliis quae in praeteritum transerunt

ad concedendum dicendum quod intimatio sine informatione non sufficit ut supra probavi verum est etiam quod illud obstat quod apponitur scilicet quod repungnat animae christi intelligere infinite infinitate intellectionis quae formaliter intelligeat et hic patet per 3a argumenta quae ad hoc ponitur distinctione 14 huius 3ii capitulo 1 sicut supra arguendo ad principalem patuit primum est quia in nullo creatura aequatur creatiori igitur nec in sapientia non igitur cum deo aequalem habet sapientiam haec ille quod et concedit licet tn?a secundum eum sciant

2m est illud si anima ista aequalem habet cum deo sapientiam non igitur deus in omni bono maiorem habet sufficientiam quam eius creatura consequens falsum ut concedit dicens respondendo quod si omnia sciat tamen etiam etiam scientia maiorem habet sufficientiam deus quam anima illa

3m argumentum est auctoritas cassiodoris dicens quod homo assumptus id est humanitas assumpta divinae substantiae aequari non potest in scientia vel in alio verum est igitur quod anima christi infinite infinitate intellecitonis intelligere non potest sed cum dicitur quod nec oportet hoc etiam si intelligat intellectione increata quia vel eandem notitiam creatam potest anima nunc intelligere intense nunc remisse nunc omnino non intelligere nego et tamen probatur quia aliter per eandem visionem dei non posset beatus videre nunc hoc nunc illud et non hoc verum est et cum probagtur 2o per minimum visibile et per hoc quod non est dare ultimum rei permanentis in esse dico quod non contigit dare minimum visibile ut alias ad idem respondendi et dato quod sit ad hoc in instanti ultimo erit ista qualitas secundum se et quo ad quamlibet partem nec in instanti ultimo erit ibi qualitas visio

Circa quod declarandum primo sunt aliquae veritates supponendae et 2o aliquae inferendae supponendum est primo secundum philosophum primo caelo et mundo pars 16 et per commentatorem ibidem quod potentia activa fortis si debet describi secundum suam fortitudinem debet diffiniri per maximum quia potest ut si quis possit in tanto tempore per suam fortitudinem ambulativam seu motivam ire multas levitas vel per robur suum levare pondus semper ad placitum eius puta quod pater levare talenta 100 aut ire stadai 100 ut veniemus ad finem et excellentiae virtutem licet posset quae minus puta levare 20 talenta et ire stadia 10 qui enim pater 100 potest 20 secundum philosophum et bene nam experientia docet hoc

2o supponendo est cum philosopho et commentatore eodem commento quod debilitas potentiae activae seu potentia activa penes defectum seu deficientiam describenda diffiniri debet per minimum sibi inpossibile vel primum inpossibile sibi puta qui non potest ire mille stadia non potest ire mille et unum dicit philosophus si potest ire 999 stadia describi debet a eius debilitas non per hoc quod non potest ire mille et unum quia hoc non est minimum seu primum inquid non potest sed dici debet quod inpotens est ire mille quod sub aliis verbis si de eadem potentia activa describere debeam quantum potest describam per maximum quod potest si debeam describere ubi deficit vel quantum non potest describam per minimum quod non potest

Notandum tamen quod iste descriptiones factae secundum quantitatem continuam vel intentionalem non possunt simul convenire eidem potentiae sed quandoque una descriptio convenit potentiae activae quandoque alia et numquam ambae simul eidem numquam inquam utraque facta secundum magnitudinem molis vel virtutis nam eo ipso quod a potest virtute sua activa movere se usque b praecise vel sol vel aliud alteratum in passo sic disposito et tantum distante causare formam sic praecise intensam inpossibile est dare minimum inquod non potest nec in hoc exemplo nec in illo quia illud minimum inquod non posset excederet illud maximum inquod posset et ex quo sunt eiusdem rationis esset dare in quanto excederet et illud diligibile est et per consequens totum resultans ex ill o is diligibili et residuo non erat minimum in quot non peterat ex quo praecise poterat per datum in maximum assignatum ideo philosophus signanter descripsit per numerum magnitudinum et non per quantitatem continuam vel intellectualem describendo enim et exemplificando in numeris magnitudinum eiusdem quantitatis bene stat descriptio utraque cum reliqua posito 11 quod possimi irem praecise 100 stadia cum hoc bene stat quod prima multitudo stadiorum inquam non possum sic 100 et unum et de similibus simile iudicium habeatur

3o supponendo est cum philosopho et commentatore ibidem commento 117 saltem secundum commentatorem quod potentia passiva describitur per minimum a quo potest pati vel absolute loquendo quod rarum esset vel numquam vel a tali distantia et sic de aliis circumstantiis possibilibus et sic supplendum est ex parte potentiae activae vel per maximum a quo pati non potest absolute vel cum circumstantiis apponendis et totum debet intelligendum minimo a quo vel maximo a quo non per se existente quia per philosophum in de sensu et sensato capitulo 1o subiciet minimum natum movere sensum inexistens dare non contingit sum autem describatur potentia activa vel passiva uno modo vel alio iam praedictis sufficit philosopho ad propositum suum ibi contra platonem qui posuit ut sibi inponit philosophus quod aliquid intrinsece corrumptibile numquam corrumpetur cuius oppositum intendit probare aristoteles per istas descriptiones

Ex hiis concludit ibi philosophus quod iste visus qui est minoris extendit et hoc est valde notabile contra quosdam irrationabiliter dicentes quod anima christi vel angelus potest distincte cognoscere infinitas partes proportionales continui quamlibet scilicet distincte et tamen non infinitas aequales adinvicem et huic sumitur argumentum supra dictum de minimo visibli

ad quod dicendum sicut sequitur ex praedictis quod oportet ad argumentum alterum istorum dare vel scilicet quod sic dare minimum visibile a tali visu a tanta distantia ceteris paribus vel maximum non visibile et utrumque sufficit ad propositum aristotelis quod autem istorum verius sic investigemus

ubi primo probandum est quod supra in principio responsionis dictum est scilicet quod nec in a ultimo est ista qualitas nec in a est illa qualitas et quaelibet eius pars visio dato minimo visibili etiam nisi ex modo quo ex antecedente includente contradictoria potest inferri utrumque contradictioniorum primum datur ab arguente et probari praeter hoc potest quia si in a instanti ultimo est qualitas ista et quaelibet eius pars igitur non successive et partialiter sed simul et subito cessat esse ac destruitur igitur instantaneae seu in instanti destruitur et post non est aut igitur in a et hoc non quia tunc simul esset et non esset aut in instanti alio ab a et si hoc aut igitur in alio immediato et hoc inpossibile quia non est instans instanti immediatum aut mediato et hoc non quia tunc a non esset ultimum instans quo ista qualitas et quaelibet eius pars esset sequitur igitur intentum quod non est dare ultimum instans in quo illa qualitas sit et quaelibet eius pars et hoc habeo pro demonstrato secundum principium aristotelis in 8 physicorum quae mihi vera videtur in proposito

2m probo omnino per idem quia ex quo per argumentem in a ultimo est ista qualitas visio aut igitur simul et non partialiter cessat ista qualitas et quaelibet eius pars esse visio ita quod devenit non visio subito et simul vel non si sit instantanee et simul cessat esse visio et subito fit non visio ita quod sic dare primum instans in quo sit non visio et illud aut est a aut aliud ab a et deducendum est per omnia ut prius si non igitur vel ipsa vel alia eius pars post a est visio non ipsa parte vel si ipsa a non esset ultimum instans in quo ista qualitas esset visio quod naturaliter est propositum contra argumentem si autem post a non ipsa sed aliqua eius pars est visio tunc per eam illud minimum visibile aut aliam eius pars videtur et si illud minimum huius oppositum fiunt argumentum scilicet quod intellectio non potest intellectui in esse et non esse intellectio si pars illius et non totum igitur illud non erat minimum visibile ab illa distantia quia si eius pars a distantia remotiori videri potest potest et a distantia data multo fortius et hoc totum apud me demonstratum est quo ad utramque decutionem et hoc etiam probavi distinctione 3a primi et alibi etiam in primo satis

Praetera igitur illud quod quod in responsione in principio praemissum est et h i o c pro conclusione resumptum est et probatum

2a conclusio circa hoc sic quod si est dare minimum visibile per se existens ab alia distantia a potentia alia visiva quod reputo inpossibile tunc dicendum esset consequenter quod si potentia huius visiva continue ammoveatur ab illo visibili vel econtra ab a instanti incipiendo illum motum quod ceteris paribus illud videbitur post a sed remissius et remissius donec cesset totaliter videri nec erit dare ultimam distantiam a qua videbitur sed primam a qua non videbitur hoc probatur ex prima nam ex quo et non est dare ultimum in instans in quo videtur ista quod post illud nec ipsa nec alia eius pars videatur oportet necessario quod post omne instans in quo videtur instantanee ipsa vel aliqua eius pars videatur sed de parte non videtur hoc rationabile sine toto id est sine hoc quod totum videatur quia pars est minor toto et minus visibilis et quanto plus a movetur a visu tanto potest peius videri et peius quam totum igitur post quodcumque instans in quo videtur: licet remissius igitur sin unquam cessabit videri oportet dare primum instans in quo non ipsa nec alia eius pars non autem ultimum in quo ipsa videatur et quaelibet eius pars et eodem mom per omnia deduci habet quod non erit dare maximam distantiam a qua videbitur ab illa potentia sed minimam a qua non poterit ab illa videri ceteris paribus stat igitur conclusio in hoc quod si est dare minimum visibile ab aliqua determinata distantia quod non credo qud poterit videri a maiori distantia

alia conclusio est quod si aliquid est visibile ab hac potentia visiva a maiori distantia quam sic data distantia prima quod illud non est minimum visibile ab hac distantia prima data a tali potentia quia quando aliquid quantum videtur remisse propter magnam seu minimam distantiam a visu ipsummet propinquius intense videri posset ceteris paribus et minus eo aeque intense ita quod a quantacumque potentia multum remota videtur aliquid a qualibet distantia minus remota posset videri ceteris paribus minus usquequo videlibet veniretur ad ista propinquam a qua inciperet res peius videri quam remotius et probatur hoc quia eandem proportionem habent ad modum visive maius magis distans remote et aliquod minus in distantia minori data sed sic se habent in proposito 2a distantai data et prima data igitur minor planissima est et maior persuasa igitur maior etiam probatur per auctoritatem commentatoris primo caelo et mundo commento 117 Et similiter ibi secundum trans. novam dicit enim textus suus sic quod qui enim videt aliquid per distantiam unius leucae potest videri minus ex distantia minori una leuca et commentor ibidem qui videt aliquod quantum terminatum ex spatio terminato potest videri minus ex minori spatio et non potest videre illud minus ex spatio ex quo vidit maius

Ex hiis 3us sequitur quod non eset respectu alicuius potentiae visive dare minimum visibile ab alia distantia quin scilicet minus ab illo videri possit ab eadem distantia ceteris paribus et eius illatio patet ex 3a ex quo sequitur correllarie quod argumentum falsum assumpsit cum dixit quod est dare minimum visibile a tali distantia

Ex quibus sequitur 5 per locum a divisione quod sic dare maximum quod non potest ceteris paribus videri a tali potentia ad talem distantiam

6o sequitur ex eisdem mediis quod non sic dare maximam distantiam a qua hic determinatum visibile uniformiter dispositium et ceteris paribus possit videri sed minimam a qua videri non potest probatur haec per omnia sicud 5a pro omnibus istis conclusionibus valet mirabiliter illud c. de sensu et sensato subiciet etc

ad 10m dicendum quod si commentator posuit ut videtur quod fecerit quod intellectus agens intelligit per substantiam suam et quod intellectus agens potest esse forma vera intellectus possibilis sicut de facto ponit philosophus a tunc consequenter dicit circumcumque enim intellectus intellectio alia est forma ipse per illam intellectionem intelligit sed intellectus agens secundum hanc ymaginationem est intellectio et est forma informans vere intellectus prolem secundum hanc ymaginationem opinionem igitur / Sed tenendo veritatem quod intellectus agens sive sit ipse deus sive alia substantia non sic forma intellectus possibilis quantumcumque intellectus agens esset intellectio numquam per eum alius intellectus formaliter intelligeret licet obiective vel effective forte intelligere posset qui autem sibi volunt unde inniti in hac parte attendant quod alibi dicit prologo 8 physicorum quod haec scilicet ultima hominis felicitas est vita aeterna secundum fatuos vel igitur si credant in verbo ultimo ex quo ponunt ibi beatitudinem et vitam aeternam vel respuant et contempnant eius sententiam in primo sicut ab eodem contempnuntur in 2o quia quilibet catholicus tenens primum habet dicere secundum delcaratum est inquit in scientia morali quae considerat de actionibus voluntatis quod esset hominis in sua ultima pefectione est ipsum esse perfectum per scientias speculativas et quod ista dispositio est ultima felicitas et secundum fatuos vita aeterna haec ille et ex quo in hoc puncto inponit fatuitatem doctrinae christi dicentis in ioanne haec est vita aeterna ut cognoscant te etc non videtur absurdum suae sine in hac parte contrarire

ad XIm si illa sit sententia hugonis nego eum sicut et facit magister cuius verba supra sunt posita quaestione in principio responsionis ad 9 argumentum

as 12m dicendum sicud ad 7 mirum est autem quod isti opinionis magistri pro se allegant cum incantur declarare quod anima christi infinita non videat saltem aequalia nec infinite licet videat visione dei quae est infinita et infinitorum sed aliter erat de C qui hoc vitare non voluit et in hoc magis dixit commentator licet magna sequantur inconvenientia si hoc debetur

ad 13m respondendum est quod intellectio creata non est nata esse alicuius intellectus creati forma sicut albedo vel sensatio quaelibet sunt formae suorum subiectorum et similiter intellectio creata in angelo vel in homine et ideo non est simile hinc inde et praeter haec de sensationibus non est verum quod accipit in argumento quia nec anima humana nata est sentire per sensationem bruti nec econtra quia forma extensibilis non est nata perficere formaliter naturam intellectualem sicut facit sensatio quaelibet humana nec econtra potentia extensa nata est sentire per sensationemin extensibilem quavis hic non ista clarum sicut conversa huius pro eo quod aiquod materiale et extensum puta corpus humanum potest perfici per naturam suam ex decretali 7i quae determinat intellectivam esse essentialiter formam corporis humani sensibiliter extensi licet ipsa sit in extensa

Et cum in reductione probatur quod informatio non requiritur quia taliter secundum informatione posset albedo uniri deitati quod sicut ipsa est homo per humanitatem sibi unicam informatio et animata propter anima sibi unicam sine informatione ita et alba poterit esse per albedinem simul unicam sibi sine informatione igitur pari ratione et intellectus noster poterit esse intelligens formaliter pro intellectionem increatam sibi unicam quamvis ab ea non informetur

Responsio licet posset negari primum assumptum de deitate quod ipsa sic homo sicud et hic negat magister distinctione 5 3ii libri capitulo penultimo declaravi cum alias illud esse potius concedendum quod ipsa est iste homo demonstrato dei filio dico tamen quod deitas non est animata nec alba immo nec est esse posset istis vocabulis praecise significantibus sicut modo nam istud concretum animatum non solet denominare nisi vel totum cuius anima est pars formalis vel corpus cuius est forma sed nec anima est pars formalis ipsius distinctis nec est forma informans deitatem igitur nec detias est animata et par via probabitur quod nec potest esse animata et pari ratione ac multo fortius probari poterit quod deitas nec est alba nec potest esse alba igitur antecedens praedictae deductionis non est verum et dato illo antecedente multo fortius concludi posset quod deitas posset esse intelligens formaliter per intellectionem creatam quam econtra quod tamen est notorie falsum sicut ex alia parte capitur quod deitas est animata et potest esse alba non autem quod anima vel albedo posset esse deitata

Contra tamen istam responsionem potest argui quod tamen ut concessi deitas sic homo et omnis homo per locum a diffinitione sic substantia animata sensibilis igitur deitas est substantia animata sensibilis et si est substantia animata sensibilis igitur est animata quod negavi et pari ratione ipsa est illis coloribus colorata quibus et christi humanitas licet non sic quo adhuc ita essentialis probatio sicut cum dicitur animata quamvis suppositum filii inproprie loquendo et tantum secundum communicationem ydiomatum vere possit dici animatus sicut et vere dicebatur in triduo mortuus propter corpus mortuum sibi tunc unicum ypostatice sicut satis probavi et declaravi distinctione 8 primi libri

ad istud dicendum quod illa est diffinitio physica communis praecise omni humanitati quae est homo vel suppositum sed haec diffinitio non competit dei filio quia ipse non est talis humanitas sed ideo est ipse homo quia sibi ypostatice unitur humanitas quae est substantia animata sensibilis est igitur praedicta diffinitio diffinitio humanitatis post nec convenit homini qui non est humanitas unde et alias declaravi dei filium dici hominem sumpto termino secundum aliam contritionem quam cum sortes vel plato dicitur esse homo quamvis humanitas christi unice omnino sic humanitas cum humanitate sortis vel platonis

ad 14m dicendum est per omnia sicut supra respondendo ad 8 solvi istud dubium medium

ad 15m negandum est quod assumitur et secundum doctores contradictionem includit ut supra tactum contra commentatorem quod homo intelligeret per intellectum nisi intellectus esset pars hominis et forma perficiens corpus nostrum et cum probatur quod includit contradicitionem quia est pho?cum certe ita est pho?cum quod omnis intelligentia abstracta intelligit deum et intelligit per suam substantiam et per consequens quod ipsa sit beata formaliter per substantiam suam et tamen ita erroneum est hoc de intelligentiis sicud de intellectiva anima ut patet ex erroribus parysiensis et tamen dicere quoed intellectiva hominis possit esse beata et frui deo per se ipsam formaliter sine lumine gloriae condempnatum est per decretalem 7i ut etiam iste arguens glossat mihi respondendo ad illam decretalem igitur istud medium nullum est Et cum probatur assumptum per commentatorem nego eum in hoc sicut et supra salvendo 10 argumentum sicut et fides ecclesiae libro 7 dampnat opinionem suam simile in parte quia posuit nos intelligere per intellectum qui non esset vere forma nostra scilicet pars formalis et quod ab ecclesia est dampnatum tamen sine dubio opinio commentatoris est ad oppositum propositi quia dicit ibi plane quod intellectus agens non copulatur nobis tamen primo sed cum intellectus materialis fuerit per factus et tunc agens fiet forma materialis et copulabitur nobis cum et intelligemus per ipsum alias res absolutas haec ille ponat igitur isiti vel ostendant quod intellectio quae deus est fieri possit forma intellectus nostri et non negabitur illud quod volunt sed quia hoc repungnat deo quod informet ideo etc

Et sive commentator vocet intellectum agentem deum sive non bene enim dicit ibidem quod intellectus agens est prima tam agens intellectum materialem et intellectum in habitu sed haec auctoritas forte solum volubilis ad propositum non est curandum de errore suo in hac parte nec sibi in hoc est adhaerendum quia etiam aristoteles magister suus dicit contrarium 3o de anima ponens eum partem vel potentiam animae intellectivae per 17 et 18 est inquit intellectus hic quidem talis in omnia fieri ille vero in omnia facere et in anima necesse has esse differentias nec video etiam unde illam furiam inponant aliqui moderni commentatori quod ille posuerit intellectum agentem esse ipsum deum nisi sic ponatur deum esse partem intellectivae nostrae et formam vere informantem intellectum possibilem tamen expondendo verba philosophus praenotata dicat sic commento 18 3ii de anima necese est invenire in parte animae quae dicitur intelletus has duas differentias scilicet efficiens intellectiones et recipiens ut exprimit in sententia consequentis verum est autem quod satis potest elici ex eodem commento quod intellectus agens et intellectus possibilis sint duae substantiae aeternae componentes animam intellectivam et hoc ad litteram quo ad dualitatem duarum substantiarum spiritualium componentium intellectivam tenet petrus aureolus iudicio dedit causam necessitatis ponendi intellectum agentem in parte rationalem et postquam etiam dedit necessitatem suo iudicio ad opnendum intellectum agentem alium a materiali addit et fuit necesse attribuere has duas actiones animae in nobis scilicet ut reciperet intellectum hoc est intellectionem et facere eum quamvis agens et recipiens sint substantiae aeternae propter hoc quod duae actiones reductae sunt ad nostram voluntatem scilicet abstrahere intellecta et intelligere ea abstrahere enim hil aliud est quam facere intellectiones ymaginatas intellectas in actu postquam erant in potentia intelligere vero nichil aliud est quam recipere has intellectiones haec ille

Ex hac auctoritate patet quod male dicit firaf innitendo commentatori in opinione sua qua dicit intellectum nostrum agentem esse deum cum ipse firaf ponat quod noster intellectus non intelligit nisi agat intellectionem cum igitur secundum eum intellectus possibilis intelligat ipse agit suam intellectionem cum igitur istud facere sic opus intellectus agentis nam ideo secundum commentatorem dicitur intellectus agens quia facit intellectionem ut recitavi sequitur quod secundum eum esset dicendum quod intellectus possibilis secundum rei veritatem esset intellectus agens

Et prima secundum praedictam auctoritatem intelligere non est nisi recipiere intellectiones igitur principium istius est falsum secundum commentatorem et ita est secundum veritatem ut alias probavi contra eum quo dicit quod intellectus eo ipso quod intelligi agit secundum intellectionem

Praeterea quod intellectus agens sit ipsa intellectiva vel pars eius potest argui esse sententia commentatoris sive illi sententiae alibi contradicat sive non quia consequenter eodem commento 18 super textum philosophus praeallegatum dicit sic Cum invenimus inquit idem transferri in suo esse de ordinatione in ordinem scilicet intellectiones ymaginatas diximus quod necesse est ut hoc sic a causa agente et recipiente recipiens igitur est materialis et agens est efficiens et cum invenimus nos agere per has duas virtutes intellectus cum voluerimus et nihil agit nis per suam formam ideo necesse fuit attribuere nobis has duas virtutes intellectus haec ille

Ecce quam plane exprimit quod volebam Contra tamen me pro isto magistro et aliis qui dicunt deum ipsum esse intellectum nostrum agentem secundum opinionem commentatoris unita videtur auctoritas ex intentione commentatoris procedens non solum voluntabilis ut aliae sunt forsan 12 metaphysicae commento 38 ubi dicit sic ex hoc quod scilicet ibi praemittitur apparet bene quod aristoteles opinatur quod fortuna hominum in eo quod sunt homines non est nis per continuationem eorum cum intellectu qui declaratus est in libro de anima esse principium agens et modus nos quod postremo ista continuabimur cum hoc intellectu abstracto quod erit dependentes a tali principio a quo celum dependet quamvis hoc sit in nobis modico tempore sicut dicit aristotelis haec ille supp? ibi in textu dicit aristotelis secundum animam translationem ut ait commentator cum tali inquit aristoteles in principio continuum est caelum et natura sicut in nobis bona dispositio parvo tempore commentator id est caelum et natura continuantur cum principio quod est intellectus qui est in fine gaudii et voluptatis sicut nostra dispositio in continuatione cum intellectu qui est principium parvo tempore haec ibi hic satis videtur haberi quod intellectus agens de quo tractatur 3o de anima est principium a quo celum et natura dependent igitur est deus ipse

Similiter arguit magister ille firaf quod in libello de bona fortuna dicit philosophus expresse quod intellectus agens est deus declarans quomodo aliqui sunt bene fortunati propter hoc quod deus movet eos aliter quam alios

3o praeter auctoritates multas commentatoris quae non exprimit quod vellet ille arguit ipse auctoritatibus augustini multis ad idem

Cui respondeo quod augustinus et alii sancti ut apostolus et evvangelium volunt quod ipse sit principium actum cuiuslibet rei nam pater meus usque modo operatur et ego operor aut christus et sine ipso factum est nihil ioannes primo Ipse etiam est intellectus et sic agens igitur deus est intellectus agens non solum intellectiones nostras sed etiam omnem entitatem et specialiter etiam spiritualiter cooperatur sicut principium et huius intellectuale intellectui nostro agenti illuminando nos per causationem cognitionum in nobis naturalium quarumcumque quia ipse est lux intellectualis vera quae illuminat omnnem hominem venitatem in hunc mundum alio modo quod secundum cooperationem vel aliarum intellectionum causationum temporalem non intelligit augustinus quod deus sit noster intellectus agens immo patet satis ex innumerabilibus auctoritatibus augustini quod intellectus noster proprius coefficit suam cognitionem naturalem sicud alias tactum fuit distinctione prima primi et distinctione 3a primi igitur secundum eum ipsamet substantia intellectus est agens noster et sine utroque istorum intellectuum agentium nulla fiet naturaliter mere intellectio in nobis uno eorum ut proprio principio et alio ut communi

ad aristotelem in libello de bona fortuna verum est quod vult ibi quod deus saepe agitat nos ad bona per varias disponens hominum ipsos diversimode variantes praeter propositum nostrum et ex instinctu quod nobis inmediate inputabiliter movemur facimus etiam aliquando ex dei regimine et ductu quaedam ex quaedam ex quibus commoda nobis proveniunt et tales vocantur eufortunati sed hoc non probat nos non habere alium intellectum agentem quam deum immo directe probat contrarium quia ibi secundum eum regimus enfortunate non ex proposito nostro quia sape nec advertimus quare sit agimus sed aliunde nescimus quo instinctu aguamur ad faciendum ea ex quibus magna nobis proveniunt in futuro bona sine hoc quod tales eventus perpendimus secuturos et hoc patet ex scriptura sancta de bendico Ioseph et aliis contingentibus ei et similibus multis igitur secus est alias quando in agendis regimur regimine proprii intellectus

ad primum autem de commentatore 12 metaphysicae commento 38 potest glosari dictum suum ut priora de intellectu agente taliter universaliter non proprio alias si plus velit tamen illud polus contradiceret textui 3o de anima praeallegato et dictis ipsiusmet commentatoris ibidem ipse met iret contra seipsum verum est tamen ut credo quod commentator posuerit intellectum nostrum agentem quodam universale principium id est unicum numero commune omni homini sicut et ponit de intellectu nostro possibili et quod ista duo principia essent substantiae aeternae componentes intellectivam animam humanam sicut materiae quaedam spiritualis et propria forma et quod intellectus agens esset substantialiter intellectio et quod esset intellectui possibili sempernaturaliter intellectio sed non nobis nisi postcremo quia nos communiter non intellegimus nisi intellectiones ymaginatas quia non pro semper secundum eum actualiter nobis coniungitur possibilis intellectus et tunc quantum ego concipio de eo si rationabiliter et consequenter dicat vult dicere quod iste universalior intellectus agens a quo dependet celum in natura est nobis obiectum in se cognitum et amatum in illo postremo quo secundum eum intellectus agens qui est secundum eum pars intellective est nobis intellectio semper illius intellectus qui est deus tamquam obiectum cogniti et amati n ec unc plus vult ibi commento 38 12i nisi quod copulemur in postremo intellectui illi a quo celum et natura dependent copulemur inquam sicut obiecto cognito et amato unde dicit ibi sic intelligentia enim agens in quibus est abstracta et principium nobis necesse est quod moveat secundum quod amatum amans et consequentis dicit quod dependebimus ab eo in postremo tamquam a fine sicut amans dependet ab amato immodcio tempore sicut celum semper dependet sicut scilicet ab amato pro eo videlicet quod intelligentia propria coniuncta celo 2m opinionem philosophi et commentatoris ista patet quod amat et desiderat primum bonum sicud finem suum et ex amore illius movet caelum cui coniungitur sicud motor et huic etiam fine consonat textus et secundum opinione philosophi et commentatoris ex nullo omnium illorum quae a philosopho vel a commentatore haberi possunt poterit vere deduci et bene quod voluerit deum ipsum esse nobis intellectionem vel amorem quo formaliter cognoscamus vel diligamus sed solum quo sicut effectivo universali principio et sicud obiecto finaliter allectivo et per consequens quod a commentotore haberi poterit non probat intentum

ad 16m dicendum quod essentia divina nulli intellectui terminato repraesentat distincte omnia per modum saltem cognitionum quidquid sic de repraesentatione per modum obiecti vel speculi et dico quod intimatio ista cognitionis createae vel increatae intellectui creato non sufficit tali intellectui nisi intimetur sibi sicut accidens et forma suo informabili et ad augustinum licet parum sic ad propositum dicendum quod si dictum suum esset verum non solum de cognoscendo se habitualiter ita quod exiret in actum quando per alia non inpediretur sicud habet intelligi secundum veritatem sed etiam actualiter ad hoc hoc non esset verum nisi per cognitionem informantem a semet ipsa semper praesente sibi ipis tanta nisi ipsa mens esset substantialiter sui cognitio sicud ponit philosophus animam quod est et hoc non faceret ad propositum si daretur

ad 17 neganda est consequentia quia vespertina cognitio creaturae est illa qua non intuitive cognoscitur deus et matutina qua etiam deus intuitive cognoscitur et hoc est eas igitur cognosci in verbo quia nihil aliud a verbo potest sufficienter talem cognitionem causare quae sit intuitio verbi et praeter hoc non oportet quod ista cognitio sit verbum

ad 18m dicendum quod licet deus sit lumen gloriae obiectivum non tamen est lumen gloriae quo formaliter creatura aliqua sit beata ymmo realiter distinguitur ab omni cognitione qua creatura formaliter deum cognoscit nec plus sequitur quod propter hoc sic deus lumen insufficiens quam quod ideo sit lumen solis insufficiens quia videri non potest nisi ponatur visio sensitiva ab eo distincta quo videatur et praeter hoc ut praetendit illa decretalis plene probat incontrarium

ad 19m dicendum quod primum consequens est verum et cum probatur quod non negandum est quod assumitur cum sic falsum non probatum

ad 20 negandum est quod primo assumitur et ad auctoritatem illam et similes dicendum quod li qua debet glosari id est qua effective non qua formaliter nec multipliciter plus voluit quia posuit actum dilectionis album sed non habitu alium ut patet plane verfasfi eiusdem distinctione 17 primi libri

ad 21 negandam est consequentia ad probationem dicendum quod neuter eorum cognoscit sicuti est hoc est est ista perfecte sint illa entitas esset cognoscilibilis utrique tamen cognoscit eum sicut est hoc est sine errore quo sibi tribuat quod sibi non convenit nec oporet utraque cognitio reprasentet deum esse aeque bonum quia forte neutra ostendit deum esse bonum cum sit intuitio simplex non compositam vel divisiva sed sufficit quod ostendat dum bonum et aeque bonum licet non ostendat aeque illud bonum et hoc requireretur ad hoc quod bonum illud apparens aeque diligi possit ceteris paribus

ad confirmationem dicendum quod unus minus perfecte videt illud album quam alter non errat sed ex hoc quod complexe erroneae iudicat metaphysicae tali visione praevia cuius iudicii quod fiat erroneum causa est alia indispositio organi vel medii vel aliquid simile sicut cum febricitans iudicat de dulcibus propter hoc quod habet palatum infectum amaritudine sed nulla talis dispositio contingit in beatis minus deum videntibus quae sic minus videnti occasio errandi vel attribuendi deo quod si non convenit

ad 22 concedo quod illa visio clara repraesentat deitatem et pars et est metaphysicae qua beatus potest iudciare et quod videtur esse deum et esse patrem vel aliam primam et si vis vocare illam cognitionem patris qua praevia possum iudicare patrem esse dum et qua patrem esse patrem relativam consequi potest illud ad quod deducitur quia beata visio valet ad utramque divinarum cognitionum

ad 23m dicendum quod assumptum falsum est nisi solum intelligatur effective vel obiective de contradictione autem circa hoc sufficiat quod dictum est ad praecedentia argumenta

ad 24m quod assumitur falsum est nec probatur

ad 24m dicendum quo negat ubique speciem primam primo actui qualem ponit cho et multi alii doctores et multo fortius habet eam negare in proposito et si plus vellet dicere negandus esset

ad primum argumentum principale concedendum est quod christus habet tantam vel eandem sapientiam quam deus et quod christus est sapiens duplici sapientia increata scilicet et creata sicut docet ibi magister sed anima christi licet obiective vel effective sit sapiens increata sapientia non est tamen sapiens formaliter sapientia increata sed sola creata et cum probatur quod ymmo per utramque formaliter fuit sapiens dico quod non ideo praecise per creatam quia ipsa est cognitio et unitur illi animae sed quia cum hoc quod est cognitio ipsa est forma inhaerenter perficiens illam animam et haec causa non habetur de increata immo dato quod ista sufficeret tamen deus posset sibi unire ypostatice cognitionem creatam ipsa posset per illam formaliter cognoscere quod est manifeste falsum

ad 2m cum dicit magister quod anima in verbo cui unitur scit omnia quae scit deus dicendum quod haec auctoritas potest glossari per glossam quia ipsemet magister exponit duas auctoritates consimiles omnino libro 2o distinctione XI capitulo ultimo prima est ysidori quae dicit quod angeli in verbo dei omnia sciunt antequam fiant cui respondet magister quod ysidorus non omnia perfecte angelos scire dixit ita potest responderi hic de anima christi sive auctoritati no scit in verbo omnia scibilia vel a deo cognita distincte et perfecte sed inperfecte et in universal et confuse licet distinctius ac specialius quam nos in via

alia ponitur auctoritas gregorii ibi quid est inquit gregorius quod ibi nesciantur ubi scientem omnia sciunt haec gregorius ubi ait magister gregorius dicere quo omnia sciant angeli et nihil sit quod non sciant et tunc respondet sed accipiendum est hoc de hiis quorum gregorio bene stant cognoscerem ut sunt ea quae ad misterium trinitatis et unitatis pertinent ista sibi dicetur suam auctoritatem in proposito debere intelligi cum dicit animam christi scire omnia quae scit deus quae essentialiter obiective beatificant vel quod sic omnia secundum speciem vel genus necessaria ad redemptionem salvandorum modo alio distributionem limitando seu arcando 3o modo potest dici quod omnia novit in verbo sicut in habitu vel specie vel potius sicud in supplente vccem? speciei vel habitus active conprincivi intellectionum respectu cognoscibilium in ipso verbo non quod actualiter cognoscat in verbo distincte omnia et singula quae et deus

4o modo potest intelligi quod omnia scit per enuntiam vel per aequivalentiam quia deum cum cognsocit qui valet omnia vel eminet omnibus cognitionibus et infinitis et dato quod anima christi secundum magistrum in verbo dei cognosceret omnia et quodlibet omni modo cum dicit quod anima christi isto modo cognoscit per sapientiam creatam sibi collatam a deo non per sapientiam increatam ideo adh u o c non facere secundum intentionem magistri ad propositum media consequenter ibi addita pro dicto magistri pro quanto videntur plus arguere quam concesserim superius sunt soluta

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1