Table of Contents
De thesauris
Sectio 38
Sectio 39
Sectio 40
Sectio 41
Sectio 42
Sectio 43
Sectio 44
Sectio 45
Sectio 6
Sectio 6
¶ Ad cuius tamen obiecti pleniorem declarationem et solutionem supponendae sunt aliquae considerationes
¶ Prima consideratio est: quod cum dominia et iuridictiones status et dignitates regales sint apud infideles de iure gentium et naturali et confirmata per utrumque ius diuinum precipue per euangelicum: manifestum est quod fides catholica uel religioso christiana non priuat infideles Reges aut dominos suis statibus dignitatibus dignitatibus et bonis aut Iuribus aliis et dominio quod super sibi subiectos habent iure naturali et gentium: sed potius rectificat illa.
¶ Quod autem per ius diuinum sint approbata patet in veteri lege: in qua millies mentio fit de regibus infidelibus et Idolatris: De primo rege Nembroth. gene 10: "fuit principium regni eius Babilon." etc. Et quatuor reges etiam sodomorum et Gomorreorum. genesis 14. Et triginta reges chananeorum. in libro numerorum et fere per omnes libros diuine scripture frequentissima est memoria regum Idolatrarum Et ut de aliis quam plurimis taceamus: per ipsum os diuinum Nabuchodonosor Rex est appellatus. "Ecce ego (inquit) adducam ad Tirum Nabuchodonosor regem babilonis ab aquilone regem regum cum equis" etc Eccechiel 26. Et huic Daniel dixit non gratia adulationis prestande: sed veritatis titulo aperiende: "tu rex regum es: et Deus celi regnum et fortitudinem et imperium et gloriam dedit tibi" etc. Danielis 2. Ex quo ergo Deus per scripturam suam reges: infidelium etiam idolatras reges appellat: reges sunt: "quia ipse dixit et facta sunt". psalmus 148.
¶ Unde patriarche atque prophete reuerentiam et obedientiam regibus infidelibus idolatris et pessimis sub quorum regimine degebant exhibuerunt ut sanctus Ioseph pharaoni Daniel Nabuchodonosor: Mardocheus et Hester Assuero et Baruch 1o dicitur. "orate pro uita Nabuchodonosor regis babilonis; et pro uita balthasar filii eius ut sint dies eorum sicut dies celi super terram: vt uiuamus sub umbra Nabuchodonosor et umbra Balthasar filii eius et seruiamus eis multis diebus" etc.
¶ Propheta regius etiam Dauid honorauit Saulem postquam ab eo Deus recesserat: quia scilicet adhuc rex erat et fuit dum uixit. Unde Augustinus in questionibus veteris et noui testamenti. quaestio 35 sic ait. "Qua ratione Dauid Saul postquam Deus ab eo recessit christum Domini vocat et honorem defert ei. Non nescius Dauid diuinam esse traditionem in officio ordinis regalis. Idcirco Saul in eadem adhuc traditione positum honorificat ne Deo iniuriam facere videretur: qui his ordinibus honorem decreuit. Dei enim imaginem habet: sicut et episcopus christi quandiu ergo in traditione est honorandus si non propter se vel propter ordinem. Unde apostolus ad Romanos 1813. "potestatibus sublimioribus subditi estote: non est potestas nisi a deo. Que enim sunt a deo ordinata sunt". huic est unde gentile in potestate tamen positum honorificamus: licet ipse indignus sit qui Dei ordinem tenens gratias agit diabolo. Potestas enim exigit quia meretur honorem. Nam ideo pharaoni future famis somnium reuelatum est: et Nabuchodonosor aliis secum asistentibussolus filium dei vidit in camino ignis: non utique merito suo: qui in idolo se adorari uoluit: sed merito ordinis regalis". haec Augustinus in forma.
¶ Ecce qualiter reges infideles idolatre ac pessimi habent regnum imperium: et fortitudinem et gloriam id est dignitatis excelentiam et ordinem regalem a deo celi et sunt in traditione / id est in officio regali a deo constituti quamuis infideles propterque honorem et reuerentiam meremur imaginem dei gerentes Unde apparet prefatas dignitates et status regales dominia et iurisdictiones introductas lege naturali et gentium confirmatas per ius dinuinum veteris testamenti.
¶ Quod autem sint approbata et confirmata per legem euangelicam sunt innumere autoritates et prima sic hec ipsius autoris iustitie christi. Matthei 22 "reddite que sunt cesaris" etc. Quibus uerbis docuit tributum et Iura regalia cesari Ethnico infideli et in eo vniuersis aliis ethnicis idolatris et infidelibus reddi. Reddite (inquit) non date quia reddere signat solutionem: solutio autem supponit debitum: debetur nanque regibus etiam infidelibus tributum naturalis iustitie obligatione ut patet ad Romanos ubi supra: "reddite omnibus debita cui tributum: cui vectigal vectigal: cui honorem honorem" etc Loquebatur nanque apostolus de principibus infidelibus quibus tunc temporis plenus erat mundus quos tamen appellat ministros Dei in hoc ipsum seruientes "Ideoque necessitate subditi estote".
hoc idem solliciti apostoli promulgare procurabant omnibus fidelibus et primis christianis precipientes ut obedientiam et honorem et iura principibus infidelibus obseruarem tanquam unum de preceptis diuinis euangelice legis 1 ad Thimotheum 6: « "Quicunque sunt sub iugo (glosa interlinearis: "infidelium"serui )dominos suos omni honore dignos arbitremur ne nomen domini blasphemetur. Qui autem fideles habent dominos non contennant: sed magis seruiant quia fideles sunt". Et Ad Titum 3: "Admone illos principibus et potestatibus subditos esse dicto obedire ad omne opus bonum" etc.
¶ Conuersationem Vestram id est actus exteriores et opera habentes bonam inter gentes (Id est gentiles et infideles viuentes: vt prouocetis eos ad fidem secundum S. Thomam) ut in eo quod detractant de vobis tanquam de malefactoribus quia propter indiscretionem et superbiam aliquorum de iam conuersis ad fidem post fidem susceptam dicebant non teneri Fideles obedire principibus infidelibus: ideo infideles domini conquerebantur et blasphamabant fidem tanquam iniustam quia iura naturae tollebat et conditionem uel ordinem humane conditionis tanquam iniiustis et malefactoribus, et sequitur ex bonis operibus id est ex debita obedientia et subiectionis prestatione (qua ante uestram conversionem tenebamini dominis uestris) vos considerantes glorificent deum in die uisitationis id est vocationis vel conuersionis vestre aut eorum. Et infert statim beatus Petrus quam intendebant conclusionem. "Subiecti igitur estote omni humane creature" (glossa et S. Thomas ibidem) "fidelibus et incredulis" ) hec illa et ille. Et est accommoda distributio pro his sub quorum erant potestate propter deum id est sic deo ordinante: "siue regi quasi precellenti /siue ducibus" quia hec est voluntas Dei ut bene id est taliter obediendo faciatis obmutescere faciatis substrahendo eis materiam conquerendi et blasphemandi imprudentium hominum id est infidelium ignorantiam. Et post parum "Deum timete: Regem honorificate. serui subditi stotein omni honore non tantum bonis et modestis: sed discolis. id est infidelibus".
¶ Item Paulus 1 ad Timotheum 6 precipiebat "obsecrationes /orationes gratiarum actiones fieri pro regibus et omnibus qui in sublimitate constituti erant: et sunt: ut quietam et tranquilamvitam agamus"
Magnifestum enim est quod eo tempore quando Apostoli precepta hec promulgabant fidelibus et primis christianis: mundus totus (ut diximus plenus erat principibus siue regibus infidelibus: et nullus Rex aut princeps erat fidelis ergo dignitates et status regales dominia et iurisdictiones et iura regalia que sunt apud infideles: approbata et confirmata fuerunt et sunt per ius diuinum noui testamenti: siue per legem euangelicam.
¶ Quod vero fides christi et religio christiana non priuet Reges uel principes infideles suis dominiis statibus et dignitatibus iurisdictionibus et Iuribus etc. Que ad reges et regum auctoritatem et excellentiam pertinent: iam clarum ex adductis existit. Quia si Deus per ius diuinum veteris testamenti: et iterum per nouum euangelicum confirmauit et stabiliuit omnia predicta ergo blasphemum esset sentire quod reuocasset illa per fidem et multo minus suscipiendo fidem infideles ipsi.
¶ Sed addamus alias particulares rationes et autoritates et prima sit. Ordo prelationis quo homines subiiciuntur principibus suis: est ordo iustitie naturalis a deo institutus secundum illud ad Romanos 13 "non est potestas nisi a Deo que autem a deo sunt ordinationi resistit". Et loquitur de ordine quo inferiores suis superioribus subduntur. sed fides christi est iustitie principium et causa secundum illud ad Romanos 3 "Iustitia Dei per fidem iesu christi: in omnes et super omnes qui credunt in eum" ergo per fidem christi non tollitur ordo iustitie / sed magis firmatur. Ordo autem iustitie requirit ut inferiores suis superioribus obediant fideles sint vel infideles quia iustitia non solum extendit se ad fideles: sed etiam ad homines uniuersos ergo principes infideles vel etiam eorum subditi maxime suscipiendo fidem non amittunt sua dominia iurisdictiones / dignitates et iura est debita. Hoc enim esset melioris conditionis in sua infidelitate quam in christianissmo et in ecclesia sancta existere contra illud quod habetur in c. iudei. el. 2o, extra, de iudeis et sarracenis. Ubi precipitur sub pena excommunicationis iudeis ad fidem uenientibus "possessiones non auferantur cum melioris conditionis ad fidem conuersos esse oporteat quam antequam fidem susciperent habebantur". Hec ibi
¶ Idem et amplius habetur in quadam extrauaganti io annis 22 subtitulo de iudeis in communitatibus Dignum (inquit) arbitrantes et iuri consonum fonte renatos baptismatis iudaica cecitate dimissa amplioribus fauoribus aut gratiis quam antea abundare indecens et absurdum ut qui in perfidia abundarent cogantur mendicare fideles. et infra districte precipimus et mandamus quatenus conuersis huiusmodi et qui in posterum conuertentur: in possessionibus et bonis aliis quocunque nomine censeantur que conuersionis tempore obtinebant seu etiam obtinebunt occasione predicta nullam molestiam inferant: nec ab aliis inferri permittant sed ipsis in his et in aliis se fauorabiles exhibentes ipsos ab iniuriis et molestiis protegant et defendant: vt sic de servitute ad libertatem transiisse percipiant nec redire pretextu mendicitatis odibilis ad missam perfidiam compellantur. hec ibi. Re etenim vera magnum dedecus fidei catholice fieret quoniam religio christiana tamquam iniusta et tyrannica estimaretur et odio haberetur: et per consequens blasphemandi christum dominum latorem legis euangelice materiam preberemus si contrarium predictorum attentaremus ut est manifestum.
¶ Ratio 2a si ista per fidem datur gratia spiritus sancti que principaliter sit ista per fidem datur Dicitur ipsa lex euangelica: gratia uero non tollit naturam sed perficit et supplet defectum nature secundum s. Thomam 1a par. q. 2. articulo 6 ad 1m et 2 2e q. 188 articulo 8. sed principatus et potestates dominia et iurisdictiones que sunt apud infideles cuiuscunque nationis secte aut religionis existunt (preter tamen iudeos post mortem christi) pertinent a deos lege naturali et gentium que iura lex euangelica diuina et gratia spiritus sancti instaurauit / augificauit / firmauit secundum augustinum: perfecit et supplevit secundum S. Thomam ergo infideles maxime suscipiendo fidem non perdunt principatus / dignitates / potestates etc / sed potius firmantur et particionantur in illis
¶ 3o probatur autoritatibus Et primo Augustinus super Ioannem 18, exponens illud "Regnum meum non est de hoc mundo": "Audite (inquit) ergo Iudei et gentes audi circuncisio: audi preputium audite omnia regna terrena: non impedio dominationem uestram in hoc mundo: regnum meum non est de hoc mundo. Nolite metuere metu uanissimo quo herodes ille maior cum christus natus nuntiaretur / expauit et tot infantes vt ad eum mors perueniret occidit: timendo magisque irascendo crudelior. "Regnum, inquit, meum non est de hoc mundo". Quid vultis amplius: Uenite ad regnum quod non est de hoc mundo; uenite credendo et nolite sevire metuendo" etc. /
¶ Et super illud psalmum 118 "principes persecuti sunt me gratis" contione 31. Idem augustinus "Quid enim christiani leserant regna terrena quamuis eis regna celorum promiserit Rex eorum. Quid (inquam) leserant regna terrenanunquam eorum rex milites suos prohibuit impendere. et exhibere que debentur regibus terre. Nonne de hoc sibi calumniam molientibus iudeis ait. "Reddite cesari que cesaris sunt et deo que dei sunt". Nonne tributum de ore piscis etiam ipse persoluit. Nonne precursor eius militibus regni huius quid facere deberent pro eterna salute: non ait: "cingulum soluite: arma proiicite: regem vestrum deserite vt positis deo militare": sed ait: "neminem concutiatis: nulli calumniam feceritis sufficiat vobis stipendium uestrum". Nonne unus militum eius et dilectissimus comes eius commilitonibus suis et quoad modum christi prouincialibus dixit: "omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit". Et paulo post ait: "reddite omnibus debita: cui tributum tributum. cui vectigal vectigal: cui timorem timorem: cui honorem honorem. Nemini quicquam debeatis nisi ut inuicem diligatis"Non ne precepit ut pro ipsis etiam regibus oraret ecclesia? Quid ergo eos christiani offenderunt. Quod debitum non reddiderunt: In quo christiani non sunt terrenis regibus obsequti. Ergo terreni reges christianos gratis persequti sunt" etc / hec augustinus Ecce qualiter sententiam fert augustinus contra ea que nostris temporibus per christianos circa infideles potissimum indianas nationes patrata sunt: de quibus nostri minime gloriabuntur quia non gratis sed meritissime si uires illis suppeterent eos persequerentur.
¶ Chrisostomus quoque super predictum uerbum: "omnis anima" etc. Homilia 23 huius rei (ait) plurimum et in aliis epistolis meminit "quemadmodum famulos heris suis ita et subditos principibus subiiciens facit autem hoc ideo ut ostendat Christum leges suas non ad hoc induxisse ut politias euertat: sed ut ad melius instituat et ut pariter doceat superflua et inutilia bella non esse suscipienda" et infra: "et non simpliciter dicit: obediat /sed subdita sit. Est autem prima constitutionis huius iustitia que et fidelibus cogitationibus ac membris satis et decora est et honesta: nimirum quod a deo ordinata sint ista". Et longe inferius ait idem chrisostomus. "Si enim ista Paulus tum cum gentiles adhuc essent principes precepit: multo magis oportet ea fidelibus exhibere" etc / hec chrisostomus.
¶ Confirmat premonstrata autoritas uniuersalis ecclesieque in festo epiphaniae canit ex probando herodem regem inquiens: "hostis herodis impie christum uenire quid timet; non eripit mortalia qui regna dat celestia".
¶ Ecce quam manifeste ostenditur autoritatibus et rationibus ultra plurima alique alibi plenius adduximus legem christi non solum non tollere principibus infidelibus dignitates et regna vel iura sua regalia sed confirmare potius et stabilire. Quoniam contrarium esset respublicas et ordinem quem ipse cum patre et spiritu sancto stabiliuit euertere. Quod S. Thomas. super 1a ad Corinthios. c. 6, non siliuit dicens: esse "contra ius diuinum impedire subditos etiam christianos ne compareant quotiens uocati fuerint coram principibus uel iudicibus infidelibus". hec ille
¶ Uerum si preallegata non sufficiunt: sufficiat postremo decretum et declaratio ipsius apostolice sedis per papam Paulum 3m qui in bulla sua incipiente "sublimis deus sic dilexit humanum genus". Ubi concludit decernendo et declarando: "indos nostros et omnes alias gentes ad notitiam christianorum in posterum deuenturas licet extra fidem christi existant sua tamen libertate ac rerum suarum dominio priuatos seu priuandos non esse: imo libertate et dominio huiusmodi uti potiri et gaudere libere et licite posse: nec in seruitutem redigi debere: ac quicquid secus fieri contigerit irritum et inane nullius roboris vel momenti ipsosque indos et alias gentes verbi predicatione et exemplo bone uite ad dictam fidem christi inuitandos fore auctoritate apostolica per presentes decernimus et declaramus" etc. / Hec ibi
patet ergo infideles iuste possidere regna et principatus et dominia et iurisdictiones non solum super subditos infideles sed etiam super fideles si contingat iure aliquo uel aliqua ratione subditos esse illis. et per consequens reges uel principes infideles maxime fidem catholicam suscipientes: non amittunt regna principatus et Iura regalia cetera /.
On this page