Text List

Sectio 8

Sectio 8

§ 8

Ex his oritur alia et sit quarta consideratio uidelicet Summum pontificem per sepe nominatam institutionem de regibus nostris ad dicti orbis superioriatem non intellexisse priuare reges vel dominos naturales prefati orbis suis dominiis et regalibus dignitatibus et Iurisdictionis: aut aliquid aliud regibus nostris concedere aut licentiam dare quod facerent uel omitterent: per quod fidei predicatio impediretur aut conuersio predictarum gentium vel omnino frustraretur vel etiam retardaretur.

Probatur primum multipliciter: tum 1o quia s c it melius Romanus pontifex quod sine causa uera discussa et necessaria non potest tollere ea que sunt iuris naturalis et gentium: maxime confirmata per ius diuinum veteris et noui testamenti quemadmodum sunt ista ut apparet ex dictis. Causa autem predicande fidei et conuersionis animarum non est causa sufficiens uera discussa uel necessaria cum sine tali priuatione fides predicari possit et conuersio animarum haberi quin potius econtra causa efficacissima m et uniuersum mundum turbandi concitandi animos infidelium aduersus nos: quibus materiam et causam iustam daremus nos bello nos impetendi metu iusto amissionis bonorum dignitatum honorum dominiorum et iurisdictionum suarum: doctrinam quoque christi et religionem christianam: latoremque legis euangelice legis inquam immaculate conuertentis animas (id est) iesum christum tanquam iniquum et iniustum iniquam et iniustam blasphemandi et odiendi: et per consequens modis omnibus ab illius legis et religionis susceptione se retraherent vel si iam per violentiam a nobis prostrati et victi (quod facile nobis saltem quoad indianas nationes est) ostenderent se uelle fidem aut fidei sacramentum suscipere: procul dubio ficte aut dirisorie uilipendendoque talem rem reciperent. hec siquidem necessario uentura esse si nouerint infideles quod de iure vel de facto priuandi sunt bonis et dignitatibus ac dominiis suis prudens non erit sed inexpertus est qui non fateatur. Sed hoc esset frustrari et destruere prefatum finem quem deus intendit et quem vicarius ipse Dei pretendere in apostolicis literis testatur: et per consequens sine causa iusta discussa et necessaria ordini naturali quem lex eterna seruari et turbari vetat; et tandem his que naturalis et diuini iuris sunt contraria (quod longe a christi vicario alienum est) cum non receperit potestatem in destructionem sed in ecclesie edificationem: "agam (inquit) apostolus secundum potestatem quam dedit nobis dominus in edificationem et non in destructionem" 2 ad Corinthios 10. Ubi sanctus Thomas exponit "dedit inquam mihi dominus potestatem hanc specialem ad conuertendum gentes in edificationem scilicet ecclesie: et non in destructionem: sicut faciunt pseudo abutentes potestate eis data in contrarium eius ad quod data est" hec S. Thomas et in c. ultimo eiusdem epistole. "Non possumus aliquid contra veritatem sed pro veritate". Ubi etiam S. Thomas: "Deus autem dedit mihi hanc potestatem scilicet ligandi atque soluendi in edificationem non in destructionem scilicet vt vos edificemini et non ut destruamini". hec S. Thomas ergo summus pontifex per sepe dictam de regibus nostris institutionem non intellexit priuare reges et dominos naturales illius indiarum orbis suis dominiis statibus regalibus uel honoribus dignitatibus aut iurisdictionibus

Tum 2o quia si priuasse illos intelligeretur eiusmodi reges suis dominiis etc /. per dictam institutionem cum non subfuerit legitima causa reuera potestate quam recepit ad edificationem abuteretur ecclesie destructionem et diceretur agere aduersus veritatem cum fides per hoc diffamaretur et conuersio infidelium impediretur: quod nefas est vt iam diximus.

Tum 3o quoniam sedes apostolica per leges uel constitutiones vel donationes suas non consueuit tollere absque legitima causa ea que iuris sunt naturalis uel gentium aut diuini quin potius ea usque ad animam et sanguinem seruare inuiolabiliter protestatur ut probatum est.

Tum 4o: per ea que communiter omnes canoniste determinant in c. Que in ecclesiarum de constitutionibus scilicet papam non posse priuare infideles suis dominiis et iurisdictionibus quemadmodum nec christianos. Et signanter Innocentius in c. quod super his de uoto quam sententiam tenent etiam theologi studiosiores iuris naturalis et alibi latissime scripsimus

Tum 5 per id quod ait dominicus de sancto geminiano contra silio 11o uidelicet quod quandocunque papa concedit aliquod ius de nouo: non intelligitur velle tollere ius quod ante alius tertius habebat. Quia semper intelligitur concedere sine preiudicio iuris alieni. Ut in c. super eo de officio delegati et de rescriptis c. Quamuis et c. si propter tua debita, lib. 6. et quod plus (inquit) est etiam si apponat uerba se referentia ad vicium de preterito dicendo quod possit obiici vicium precedens. Quia per hec uerba generalia non est intentio papa auferre ius alteri quesitum in re uel ad rem, nisi hoc specifice dicat: d. c. quamuis, et de consuetudine, c. cum olim. hec dominicus

Et propterea non obstant verba decreti apostolici prememorate institutionis ubi absolute dicitur sic: "Cum omnibus illarum scilicet insularum et terre firme dominiis /ciuitatibus /castris /locis /et villis iuribusque est iurisdictionibus ac pertinentiis uniuersis vobis heredibusque et succesoribus vestris castelle et legionis regibus in perpetuum tenore presentium donamus concedimus" etc ex quibus videtur priuasse prefatos reges aut dominos etc. Sed non est verum per supra dicta et dicenda. Quia dicta institutio vel donatio seu concessio vel quocunque modo vel nomine censeatur si saluari debet ut non sit iniusta intelligitur quantum ad superioritatem siue dominium iurisdictionemque suppremam et uniuersalem super totum illum orbem velut imperatoriam dignitatem quemadmodum antiquitus imperator multis regibus: et tamen reges dignitatibus et dominiis ac iurisdictionibus propriis libere gaudebant et potiebantur qui ea iuste acquisierant alias imperator enim habebat dominium et uniuersalem siue supremam iurisdictionem in toto imperio et veluti mediatum cum aliqua restrictione iurisdictionis ut credendum est vel obedientia vel seruitio aut tributo in signum uniuersalis dominii argumentum in c. tua nobis extra de decimis huius autem vestigium apparet in regibus herodibus qui tempore christi erant in hierusalem subiecti Romano imperatori lucas 1 et 3 Mattheus 2 et Marcus 6 et in aliis locis. Item patet in historiis prophanis. legitur etiam in legenda decem millium martirum quod imperatores Adrianus et Antonius audito quod christiani essent scripserunt quinque regibus uidelicet sapori Adriano Maximo, Tyberiano et alio maximo ut ad se venirent et quicquid de huiusmodi hominibus agendum esset consulerent. Illi uero exercitu congregato ad imperatores venerunt etc /

Sunt nanque compatibiles iurisdictiones hec atque Dominia supprema scilicet siue uniuersalis et inferiorum immediata ex eo quod sint diuersarum specierum vel quod differant specie. Et sic non repugnat quod due persone concurrant simul et semel in dominio vel iurisdictione unius rei. una quidem in uniuersitate totius: alia uero in singularibus rebus. Textus est secundum iuristas in l. 1, § per hanc el. 2o ff. de rei uendi. ubi grex in uniuerso potest esse in dominio directo alicuius: et tamen singularia capita illius gregis sint in dominio directo alterius. et per illum textum determinat Bartholus quod imperator dicebatur esse dominus mundi quando erant reges ei subiecti. et sic intelligit l. de precatio ff. ad l. hoc Rhot. de iactu et l. bene a zenone C. de quadriennii prescriptione. Tamen dominia et iurisdictiones regum singulorum et res alie particularium / apud proprios dominos manebant que acquisierant iuste. Idem tenet bartholus. in extravagan. ad reprimendum in uerbo totius orbis: et in principio feudorum et angelus et Ioannes de Imola. et in l. si heredes seruus ff. de legationibus 1 et alexander in l. 1, C. unde legitimi et sic limitatur l. possideri § ex contrario ff. de acquirenda possessione et l. si ut certo, § si duobus uehiculum, ff. commodati que dicunt quod due persone non possunt esse domini unius rei in solidum. Que uerum habent si Ambo essent in particulari simul. vel in vniuersali simul hoc est in una et eadem specie dominii. tamen si alter sit dominus uniuersalis uel in uniuersali, alter uero particularis vel in particulari et sic in diuersis speciebus: bene compatitur: sicut patet in l. 1, § per hanc, ff. de rei vend.

PrevBack to TopNext

On this page

Sectio 8