Text List

Sectio 9

Sectio 9

§ 9

Per hunc igitur modum compatibilia sunt iurisdictiones et dominia regum nostrorum hispaniarum et regum naturalium illius orbis rerum etiam singulorum. Quia Reges nostri habent suppremum dominium et similem imperatorie iurisdictionem uniuersalem ceteri autem reges et domini naturales singuli in regno uel regnis et dominiis suis: habitatorum singuli in rebus propriis per respectum ad uniuersalem tenent inferiorem iurisdictionem et dominium immediatum absque eo quod ad inuicem tot dominia repugnent.

Exemplum huius in promptu est: quod rex quilibet in suo regno habet dominium et iurisdictionem in qualibet re scilicet ad regulandum et protegendum eam. Dux uel comes dominium et iurisdictionem obtinent inferiorem. Agricola uero,si possidet ciuiliter et naturaliter dominium habet directum: et utile. Si autem ciuiliter tantum et alius naturaliter ille habet directum. Emphiteota uel usu fructuarius siue feudatarius habet duntaxat utile. Unde sunt plura dominia circa eandem rem, nec tamen sibi inuicem repugnantia quoniam diuersarum specierum sunt. Ut ex dictis apparet et si uis occurre ad ea que iuriste notant, d. l. possideri § ex contrario.

De huiusmodi ergo suprema et uniuersali iuris dictione et dominio intellexit summus pontifex in prefactis uerbis cum dixit "cum omnibus illarum dominiis et iurisdictionibus" etc. hanc siquidem concessit regibus nostris naturalibus autem regibus et dominis et singularibus etiam personis reliquit et confirmauit eaque ad eos pertinebant iure gentium et naturali; licet aliqualiter diminutam et restrictam iurisdictionem in quantum recognoscere habebant reges nostros in dominos superiores et uniuersales. Et sic non tam liberi remanent sicut ante et hoc potuit fieri in fidei fauorem non alia de causa prout supra est probatum.

Unde restringenda est illa clausula et moderanda scilicet "cum omnibus illarum dominiis et iurisdictionibus" etc /. Intelligenda inquam et declaranda ad finem et limites rationis naturalis et ne fiant iniurie vel iurium illarum gentium et naturali: ut secum ad illas pertineant iure gentium et naturali ut sepe dictum est: ne inde nascantur iniurie unde iura nascantur ut l. meminerint, C. unde vi et in l. omnium, c. de testamentis, et non debemus id facere: a quo tenemur alium prohibere: et qui nos tenetur defendere: non debet contra nos pugnare ut in c. unico extra de natis ex libero uentre et ff. si ser ven. l. altius huic est quod rescripta et quicquid a sede apostolica emanat: semper est interpretandum ne aliquis exinde saltem grauiter vel enormiter ledatur ut in c. super eo de officio delegati vt supra § 7 late ostensum est facit capitulum ecce 99 dist et capitulum cum olim de consuetudine et c. emancipatione l. nec auus.

Et ratio secundum baldum in d. c. cum olim. "Quia concessio ex qua sequitur aliquid absurdum, dicitur concessio captiosa" ff. De transactionibus. l. cum aquiliana et ff. de heredibus instituendis l. illa institutio et l. ille autem. Et ideo papa non concedit literas cum preiudicio alieno preterea nihil fieri debet ad emulationem, ff. de operibus publicis l. opus et priuilegium unius non debet usurpare ius alterius. ff. de uulgari sustitutione l. ex facto Nec naturalem facultatem impedire ff. de operibus libertorum l. libertas negotiatori. hec baldus.

Item priuilegia et concessiones intelliguntur fieri sine alterius injuria l. 2. § si quis a principe et § merito ff, ne quid in loco publico et l. si decem. C. de statu et imagi. l. cum filius. ff. de mili tasta.

Rursus aliorum honores non debent aliis nocere C. de statua et imaginibus l. finalis Iniquum enim est aliquid ab uno iniuste auferre ut detur alteri c. non est 1. q. 1. et baldus ait quod "Papa non vult alicui suum detrahi" ut l. 2. ff. qui sunt sui vel alie iuris. Et ideo verba rescripti recipiunt limitationem a iure communi: et omnes clausule apposite in rescriptis restringuntur ad inter litigantes. Et licet in literis sit remota appellatione tamen potest appellare omnes quorum interest preterea possent se opponere omnes quos negocium tangit: licet non fiat mentio de illis secundum bernardum argumentum in l. 1, ff. quibus rebus ad eundem iudicem ea unde quamvis papa non excetauerit aut expreserit quod non erat intentionis sue iuribus regum naturalium et singularum personarum derogare aut preiudicium per talia uerba generare: intelligitur tamen ac si expressis verbis declarasset quoniam que insunt et si non dicantur expressa et dicta non inmutant uel addunt C. de fidei iussoribus et mandatoribus l. 3 in fine et ff. de condi. et demonstra l. conditiones extrinsecus et ff. de legatis 1 l. 3 uideatur Andreas de Isernia de prohibita feudi alienatione § preterea inter duos fratres per fredericum 7 columna in principio

Adhuc generale est quod forma rescripti non est semper seruanda secundum Bernardum uidelicet quando lederetur ius tertii qui non est nominatus in rescripto quod est mente tenendum hec omnia baldus in d. c. super eo.

Ad hoc habemus unam legem per magnum Gregorium canonizatam que habetur C. de precibus imperatori offerendis inter sacros canones registratam 25 q. 2 c. imperiali ubi habetur quod "rescripta contra ius elicita omnibus iudicibus precipimus refutari: nisi forte sit aliquid quod non ledat alium et prosit petenti vel crimen supplicantibus indulgeat" hec ibi: ubi etiam est bona glossa

Ex quibus apparet non esse principis intentionis potissimum summi principis vniversalis ecclesiae pape per sua rescripta nec per suas gratias et donationes preiudicare aut tollere ius alterius et longe minus honore s m dignitates statusque regales pertinentes ad proprios et ueros reges et dominos: sine magna et ardua discussa et legitima et necessaria causa et propterea semper prouisiones / concessiones / gratie et cetera huiusmodi restringenda sunt limitanda / et interpretanda taliter quod non ledatur enormiter uel auferatur ius alterius: aut preiudicium magnum eisdem generetur ut satis euiden dae ter ostensum est.

Cum igitur ad promulgationem euangelii christi per totum illum orbem et ecclesie dilatationem atque gentium illarum conuersionem et salutem: sufficiat inclitos reges nostros catholicos hispaniarum fore in toto illo indiarum orbe summos principes fastigium habentes suppreme iurisdictionis / potestatis et dominii / et quasi imperatoriam dignitatem et auctoritatem super omnes reges principes et dominos / nec non et super omnes reges principes et dominos nec non et super uniuersas nationes habitatrices orbis prefati remanentibus ipsis cum suis dominiis iurisdictionibus honoribus et statibus regalibus nisi quantum opus fuerit iurisdictio eorum restringi ad profectum fidei et communem utilitatem et non amplius quia tunc cessaret restringendi causa quod si contrarium diceretur et forte accideret (scilicet) quod per prefatam institutionem de regibus nostris et suppremum eorum principatum iurisdictionem uniuersalem et dominium altum: principes et domini naturales intelligerentur remansisse ipso facto suis dominiis / dignitatibus et iurisdictionibus prorsus spoliati: manifestum est grauissimo et enormissimo ac proinde intolerabili preiudicio et damno grauari: et per consequens quod maximum scandalum apud uniuersas gentes et populos illos oriturum infamia / et horror atque detestatio aduersus fidem et religionem christianam (vt praedictum est) in mentibus eorum generabitur ergo necessario dicta institutio concessio vel donatio et litere apostolice siue decretum papale super his emanata debent intelligi / interpretari et declarari: quod reges et principes totius illius orbis suis dignitatibus / dominiis et iurisdictionibus regalibusque statibus et pristinis honoribus etiam post dictam institutionem uti et potiri semper libere iuxta predicta gaudere habeant sicut ante etiam si papa in literis suis de hoc nullam mentionem faciat.

Alias sequeretur multas et magnas et horribiles absurditates inconuenientia et inhumanitates. Et prima erit quod ad bonum et utilitatem illarum gentium prouisum et constitutum est tamquam propter fidem verteretur eis in ruinam et indestructionem: contra illud: Quod in favorem alicuius est introductum non "Quod fauore aliquorum est introductum: non debet in eorum odium retorqueri" l. quod fauore. C. de legibus et ff. eodem titulo. "nulla iuris ratio aut equitatis patitur: vt que salubriter pro utilitate hominum introducuntur: ea nos duriore interpretatione contra commodum ipsorum producamus ad seueritatem". hec ibi

Argumentum nanque ab absurdo uitando uel a uitatione absurditatis et inconuenientis / scandali magni et iniustitie aut inhumanitatis: cum sumatur a discretione naturali secundum Baldum in Consilio 29 3ii voluminis in penultima columna et in l. pompinius 2 et 3 columna ff. de negotiis gestis et in authent de nouo iure in fine C. de episcopis et clericis ubi dicit: "hic modus arguendi a uitatione seu sequela absurditatis est multum utilis" etc hec ille

Magna immo maxima esset absurditas profecto quod religio christiana odio et ho rro ro ri sit infidelibus et apud illos de iniustitia et iniquitate infametur: qui blande dulciter atque mansuete nec non donando potius eis nostra / quam sua eis auferendo inuitandi et trahendi sunt ad fidem. A sua tamen suscipienda se retracturos tanquam a dogmate aut lege irrationabili c rudeli inhumana hominum deceptiua rationi naturali contraria et ideo prorsus iniqua. Quod quidem redundare in blasphemiam ignominiosam nominis christi nemo sane mentis inficias ibit. Committeretur etiam magna iniuria spoliando innocentes sine culpa et sine causa necessaria et legitima bonis et dignitatibus suis, que iuste possident autoriltate et iuris gentium et confirmata per diuinum. et tunc non procederet Romanus pontifex tanquam Deus, qui est ueritas: sed esset nullum de iure quicquid contra fierit. Quod magnum inconueniens esse quis non uidet. Cum non deceat vicarium christi eaque semel decreuit: irrita esse nec de iure posse subsistere.

Dicit enim baldus in libra feudorum de pace constantie § in nomine christi quod ad esse exer ci tii huius iuris dictionis suppreme in papa circa statum temporalium papa debet procedere tanquam Deus qui est veritas unde requiritur causa. Ergo non existente causa cessat iurisdictio. Quia quando causa requiritur tanquam fundamentum iurisdictionis oportet causa inesse et ueram et discussam esse alias iudicium est nullum ipso iure. Et est doctrina innocentii extra de foro competenti c. cum sit generale et c. 1. de foro competenti libro 6. in nouellis et de rescriptis c. super literis et per innocentium de officio delegati c. cum super abbatia. hec Baldus in forma. sed hoc esset absurdissimum in summo sanctissimo christi vicario ergo vitandum est omnino.

Preterea sequeretur alia non dissimulanda absurditas scilicet quia preberetur infidelibus adversus nos causa iustissimi belli tamquam contra hostes publicos et omnium malorum et calamitatum que ex bellis sequuntur: et teneremur ad omnimodam restitutionem preter grauissima peccata que committeremus

ergo ad euitanda tot absurda et inconuenientia iniusta et contraria rationi naturali et iuri diuino: fatendum est omnino summum christi vicarium in predictis apostolicis literis et decreto prefate institutionis concessionis siue donationis ad reges nostros catholicos per eandem institutionem concessionem Priuare Reges et dominos naturales illius orbis suis regalibus dignitatibus dominiis et iurisdictionibus ceterosque singulos habitatores dominio rerum suarum nullatenus intellexisse et de hoc que dicta sunt sufficiant /.

PrevBack to TopNext

On this page

Sectio 9