Text List

Sectio 10

Sectio 10

§ 10

Quinta consideratio Reges nostri hispaniarum necessitate precepti atque proinde necessitate salutis tenentur tan ingressum suum primum seu nunciorum suorum in illas indianas partes et orbem: quam cetera omnia que sibi agenda forent circa gentes prefatas ita demum ordinare moderare atque disponere: quatenus fini prefato quem deus et eius vicarius intendunt scilicet predicationi euangelii et fidei dilatationi s et cultus diuini plantationi et animarum conuersioni et saluti conducant siue conueniant.

Et per consequens omnia illa obligantur naturali et diuina lege vitare ac precauere: que finem prenotatum poterunt totaliter impedire aut quoquo modo retardare: aut consequutionem illius facere difficilem.

Prima pars probatur sic: Cuicunque necessario incumbit aliquid perficere quod ad aliud ordinatur sicut medium in finem hoc tenetur in primis attendere ut opus suum id est medium sic congruum fini. Sicut faber sic facit gladium ut pugne conueniat: et edificator sic domum disponit ut ad habitandum sit apta. Sed aduentus applicatio / et ingressus in illas partes Regum nostrorum vel nunciorum suorum: regimen quoque seu gubernatio quam posituri sunt et totale officium siue iurisdictio vel potestas nouiter sibi collata assumuntur ut media conducentia et iuuantia ad consequutionem prefati finis ut ex dictis haberi potest. ergo habent congruere seu conuenire et patrocinari prefato fini et taliter conducere atque iuuare ut obtineatur finis. Patet consequentia: quia secundum Philosophum 2 Phisicorum omnium ordinandorum ad finem gubernationis et ordinis legis rationes / et regulas ex fine sumi necesse est: sicut ratio dispositionis serre sumitur ex sectione que est finis eius. Et in legibus humanis habetur quod actus ordinatus et determinatus ad aliquem finem debet illum finem adipisci ff. simul herciscus l. si filia § Item scribit C. ad sclli l. penultima in fine. de hoc baldus. Quibus causis feudum amittatur c. 1. nu. 5.

Tunc enim vnaque res optime disponitur: cum ad suum finem conuenienter ordinatur et deducitur. Unde unumquodque quod est propter finem: oportet quod sit fini proportionatum: quatenus iuuet ad consequutionem finis

sic igitur Reges nostri hyspaniarum tunc aduentum applicationem / seu ingressum suum vel nunciorum suorum in et ad partes illas indiarum occidentalium et meridionalium: regimen quoque seu gubernationem iurisdictionem totumque officium regale bene ac conuenienter disponent: quando in his omnibus exercendis iuris naturalis ordinem ad unguem inuiolabiliterque seruabunt. Est enim ordo quem seruare quilibet tenetur modus cuiuscunque rei agende vel secundum Baldum in prohemio fforum in principio. "Est principia mediis et media suis finibus iungens: quo pretermisso nihil geritur rite" ff. de regulis iuris l. sicut nulla et C. de sententiis et interlocutionibus l. probatam et de rescriptis c. cum dilecta et de restitutione spoliatorum c. pisanis.

Est autem duplex ordo: quidam inductus iure ciuili seu positivo. et illius defectus non habet uitiare actum uel processum coram principe / quia legibus non ligatur cum sit supra legem l. digna vox C. de legibus et l. princeps ff. eo c. proposuit de concessione prebende.

Quidam uero est ordo iuris fundatus super iure naturali, ut quod sententia feratur parte vocata: et si ille orde preter mittitur: sententia fertur non valet vt in clementin. pastolis de re iudicata de quo uide panormitanum in c. in causis de re iudicata et Angelum in d. l. princeps et omnes in d. clemen. pastoralis.

Quando iste ordo pretermittitur datur facultas a iure cuilibet se defendendi etiam contra fiscum tam defensione ciuili et nunciis principis absque prius facta fide per literas quibus innotescat omnibus quorum interest de iustitia. volentibus aliorum bona capere etiam que deferuntur ad fiscum quilibet cuius interest potest de facto resistere: et in poenam non seruati ordinis iuris amissio cause ipsi fisco etiam infertur ut in l. prohibitum et l. iustas et l. defensionis facultas C. de iure fisci lib. 10 Et hoc merito quia nihil inordinatum placet iuri ut notat Baldus in c. dilecti El. 3. de appel. et re assumitur per alios in c. Romana eo titulo lib. 6 Et ob hoc plus dicitur quod commissio facta a papa contra iuris ordinem inter non subditos vel inter laicos vel forte contra laicos in patrimonialibus non ualet. Notat hoc Ioannes de imola in d. cap. clementina pastoralis. Nec potest tollere ordinem iudiciarium quoad forum laicorum notat glossa in clementina dispendiosam de iudiciis. et optimum argumentum quod qui malo ordine intrat pretermisso aliquo quod facere debuit: puta si consul intret consulatum pretermisso iuramento de quo in c. consules de pace constantie in libro feudarum inde est extra mittendus et puniendus etiam vt in l. 1 § necessario ff. si mulier ventris nomine et in libro feudarum de milite vasalla qui contumax est c. 1 § si vero ubi dicitur quod "malo ordine factum debet reformari" etc. .

Est autem ordo fundatus in lege naturali et diuina qui necessario seruari debet in negotio isto vt primus ingressus noster sit pacificus et iustus progressus. vt infra patebit

Seruando itaque reges nostri ordinem predictum fundatum super iure naturali ad quod seruandum precepto diuine legis obligantur et naturalis necessario inde proueniet intelligi media congrua proportionata et debita tali fini adhibuisse ac per consequens populi et gentes habita orbis eiuscemodi ad audiendum euangelii promulgationem et suscipiendam fidem et christianos et religiosos mores imitandum evangelii efficaciter prouocabuntur: et ita merito tunc conuenienter deduci ad finem suum dicentur.

2a pars huius 5e consideratianis que est sequela ex prima videlicet quod reges nostri uitare teneantur lege naturali et diuina uniuersa que possunt quoquo modo retardare aut difficilem facere consequutionem prefati finis probatur

1o quoniam omne illud quod actionem inconuenientem reddit fini quem deus vel natura ex opere aliquo intendunt contra legem natura uel diuinam esse dicitur. Uerum si in aduentu et applicatione siue in ingressu primo regum nostrorum uel nunciorum suorum in illas indianas regiones et orbem siue in progressu id est in regimine siue gubernatione aut in aliquo alio eorum que necessario agenda incumbunt inclitis regibus nostris circa illas indorum nationes: contingat esse aliquam inordinationem iniustitiam scandalum uel aliquod aliud opus indebitum et non secundum rationem aut contra ordinem iuris factum: quod de se natum sit de fide aut christiana religione infidelibus eiusmodi sinistram uel prauam opinionem generare: atque causam fore ut in gentem christianam christi nomen profitentem capitali odio rationabiliter moueantur redderent actiones regum nostrorum et eaque circa gentes illas necessario eis agenda incumbunt inconvenientia fini et inproportionata quem deus intendit et etiam ipsa ratio naturalis dictat scilicet predicationem euangelii et conuersionem gentium ipsarum nec non quietem et pacem temporalem atque omnimodam utilitatem immo salutem earum

ergo Reges nostri naturali et diuina lege tenentur vitare ac precauere iniustitiam omnem scandalum inordinationem grauamina et cetera omnia que nata de se erunt turbare gentes illas eisque scandalum generare in super prauam opinionem de fide et religione christiana uel etiam de christianorum moribus male sentire quod totum in offendiculum euangelii cedet atque in ignominiam nominis christi proculdubio redundabit: et per consequens consequutionem finis prefati non solum retardare uel difficilem facere sed impedire totaliter quis precor unquam dubitabit.

Minor de se patet. Maior uero est S. Thome in 4o sententiarum distinctione 33 quaestione 1 articulo 1 in corpore et articulo 3 in corpore ubi dicit quod: "illa actio dicitur esse contra legem nature que non est conueniens fini debito" "siue quia de se est improportionata fini illi: uel quia omnino impedit finem uel facit difficilem aut minus decentem peruentionem ad finem." "Et si actio sit incoueniens fini quasi omnino prohibens finem principalem directe per legem nature prohibetur secundisprimis preceptis legis nature: que sunt in operabilibus sicut sunt communes conceptiones in speculatiuis. Si autem faciens difficilem vel minus congruam peruentionem ad finem ipsum prohibetur secundis preceptis legis nature que ex primis deriuantur /sicut conclusiones in speculatiuis ex principiis per se notis fidem habent Et sic dicta actio contra legem nature esse dicitur" Hec. S. Thomas

Consequentia probatur: quia reges nostri adstricti sunt seruare precepta prima et secunda potissimum negatiua legis nature atque diuine alias peccarent mortaliter. Prohibentur nanque preceptis negatiuis (ut probatum est) impedire directe finem aut reddere difficilem finis adeptionem quem deus uel natura ex opere regum nostrorum elicere intendunt. Predicationem scilicet fidei modo quo secundum formam a christo statutam fieri debet: conuersionem in terris et maribus illis degentium et omnimodam earum utilitatem non solum spiritualem sed temporalem cum ob earum gratiam commodum et fauorem talis concessio siue institutio introducta fuerit prout in 3a consideratione probatum est

ergo reges nostri naturali legi atque diuina tenentur vitare ac precauere tam in applicatione m et ingressu terras illas quam in progressu omnem turbationem scandalum iniustitiam etc. Et omne id quo impediri vel retardari aut difficilis obtentu fieri potest finis huiusmodi: in quibus quidem includi negatiuum preceptum nemini dubitandum est: uidelicet non facere turbationem non dare causam scandali non ponere offendiculum euangelio: non inpedire profectum fidei et conuersionem animarum: non denique omittere adhibere que prohibere poterunt prohibentia et plura huiusmodi que continentur sub negatiuis preceptis ipsorumque ui prohibentur

2o ratio probatur eadem pars secunda per locum a contrariis siue oppositis: quia eiusdem est unum contrariorum prosequi et aliud refutare aut excludere ut patet. Medicina enimque sanitatem operatur: consequenter excludere egritudinem ui qua poterit conatur. Eiusdem rationis et est moueri sursum et deorsum. Et propterea dicitur contrariorum eadem esse materiam potentiam et disciplinam 2o de coelo et mundo 2 Rhetoricorum 1 et 6 topicorum 4 et 8 physicorum et 11o metaphysicae et per legistas l. et si contra in fine ff. de vulgari et pupillari et institut: de his qui sunt sui vel alieni iuris,in principio.

Unde tendens in finem quemcunque naturalem duobus mouetur: quorum primum est fuga et amotio eius quod es impedimentum motus in finem et a fine facit deuiare. Alterum uero est adhesio et tentio eius quod est in finem ductiuum et hoc secundum duas partes iustitie integrales quibus acquiruntur virtutes scilicet descendendo a malo et faciendo bonum. Ita inquit Henricus de Gandauo in summa sua theologie articulo 24. quaestione 4. et sic patet quod vitare contrarium eius quod intenditur finis in mortalibus cadit sub precepto naturalis iustitie.

3a eadem pars 2a probatur: quia nisi reges nostri predicta contraria inconuenientia et prohibentia in suo aduentu et ingressu vel suorum et similiter in progressu precauerent aut vitarent: proculdubio forent causa priuatiua causa boni cuiusque unusquisque dicitur et est: cui speciali lege puta ex officio vel stipendio incumbit adipisci aliquid: et tamen omittit per negligentiam vel incuriam tollere impedimenta rei adipiscenda Sicut nauta non solum tenetur ex officio nauim ad portum ducere: uerum etiam precauere ne nauigando in syrtibus naufragio pereat. Et milites conducti: non modo ad defendendam ciuitatem obligantur fortiter in con flicto flictu pugnando: sed ad vigilandum et summe cauendum ne ab hostibus per insidias et clanculum capiatur.

Sic etiam principes nostri hispaniarum qui magno stipendio ab apostolica sede fuerunt (ut ita dixerimus) conducti et ex speciali lege id est ex officio eis incumbit: cauere tenentur sumopere atque tollere non qualitercunque sed efficaciter quecunque impedimenta quibus prememoratus finis tolli vel impediri seu etiam retardari ualeat. Alioquin si per negligentiam seu incuriam omittunt: sine dubio causa priuatiua erunt prefatorum bonorum et per consequens rei omnium malorum que ob eiusmodi omissionem et incuriam in fidei et religionis christiane honorisque diuini detrimentum et in animarum perditionem subsequentur.

4o probatur utraque pars simul: unusquisque obligatur de necessitate salutis ad ea que sunt sui officii ad quod exercendum se obligauit et pro cuius exercitiis impensione mercedem accepit. Sed rege nostri ad exercendum ea que spectant ad officium regum commune et ulterius peculiari quodam iure id est apostolorum officio ad curam habendam qualiter scilicet Christi euangelium predicetur et cultus diuinus amplietur et nomen redemptoris notificetur uniuersis illis indianis populis in toto illo indiarum orbe de gentibus eorumque procuretur salus se obligarunt: et pro impensione huius exercitii magnam immo maximam mercedem acceperunt. licet sine mercede poterant a sede apostolica per preceptum obligari ergo tenentur ex vi precepti et necessitate salutis ad predicta duo contenta in hac 5a consideratione, ratione uidelicet ad proportionandum: moderandum ab ordinandum aduentum et primum ingressum suum uel suorum et etiam progressum id est regimen et omnia alia que sibi agenda forent circa terras et nationes illas orbem illum inhabitantes: quatenus fidei predicationi et dilatationi et animarum conuersioni conducant siue conueniant: et per consequens, ad precauendum omnia contraria que possunt obuiare his seu illa tollere aut impedire vel etiam quoquo modo retardare quibunt. Utraque enim pertinet et ad regis officium ut ex dictis apparet.

consequentia patet cum maiore per S. Thomam 3 parte quaestione 67 articulo 8 corpore ubi dicit quod "unusquisque obligatur ad exequendum officium quod accipit". Et super epistolam 1 ad Thimotheum in prologo, ait quod "prelati et superiores de precepto tenentur ad ea que sunt proprii officii". Et potest clarius videri hec obligatio per exemplum de illo qui assumit aduocandi medicandi protegendi et docendi et sic de aliis ministerium et accepit mercedem pro illius administratione aut exercitio ut probatur per legem qui mercedem ff. locati: cum ibi notatis et quod legitur et notatur in l. dominus in principio et C. mandati l. in re mandata.

Minor uero scilicet quod Reges nostri peculiari quodam iure etiam obligentur etc. Patet tunc

tum primo ex sua pollicitatione que transiuit in pactum statim quod papa per literas suam illam acceptavit l. pactum, ff. de pollicita. Unde dicitur in decreto praedicto et in super mandamus vobis in virtute sancte obedientie sicut etiam pollicemini etc /.

Tum 2o quia precepto formali summus pontifex astrinxit eos quod per idoneos ministros inducere uelint incolas et habitatores prefacti orbis ad suscipiendam fidem ac inb imbuerint bonis moribus etc / Unde sic addidit "sicut etiam pollicemini (et non dubitamus pro vestra maxima deuotiones et regia magnanimitate vos esse facturos) ad terras firmas et insulas predictas uiros probos deum timentes doctos peritos et expertos ad instruendum incolas et habitatores prefatos in fide catholica et bonis moribus imbuendum destinare debeatis omnem debitam diligentiam in premissis adhibentes" etc / hec ibi in forma. Ubi patet reges nostros obligatione peculiari ultra eam que communis est omnibus regibus teneri ad predicta. Et de hoc diffusius disputauimus in nostro tractatu de bello Xalisquino in probatione cuiusdam corrolarii 3 circa principium operis.

Quod autem Reges nostri sint quodammodo precio conducti ad curam et laborem predictum patet quia magno stipendio magnis muneribus maximisque honoribus ac ingenti dignitate a summo christi vicario ex thesauro ecclesie id est ecclesiastica potestate stipendiati sunt officio uidelicet apostolorum: hoc est dilatandi fidem et conuertendi animas. Est enim rex noster quidam illorum apostolus Principatu insuper temporali et antonomastica celsitudine Rex uidelicet summus super multos et magnos reges diuitiis quoque incomparabilibus auri argenti ceterorum methalorum: gemarum union e u m smaragdum / et aliarum id genus variarunque specierum: et thesauris tandem innumeris qualia nec numero nec valore nusquam terrarum vel gentium fuerunt audita: dum: tamen illa que spoponderunt. et polliciti sunt adimpleant reges nostri catholici /.

PrevBack to TopNext

On this page

Sectio 10