Table of Contents
De thesauris
Sectio 38
Sectio 39
Sectio 40
Sectio 41
Sectio 42
Sectio 43
Sectio 44
Sectio 45
Sectio 11
Sectio 11
Preactis quinque considerationibus suppositis ad obiectionis. §. 5. positi plenariam solutionem videlicet quod licet quantum ad quoscunque reges alios de mundo indorum reges et domini sint liberi non recognoscentes superiorem: atque proinde nemo absque eorum licentia et beneplacito possit citra iniuriam intrare regna illa et querere aut scrutari que in illis sunt et illa tollere: non tamen hoc locum habet quoad reges nostros hispaniarum qui per summum pontificem constituti sunt illius orbis sumi principes etc /. ponuntur sequentes conclusiones
¶ Intentio summi pastoris animarum fuit ut reges nostri servarent omnino iuris ordinem et debitas circumstantias in accedendo et ingrediendo per nuntios seu legatos suos regiones illas et capiendo earum possessionem nec dedit eis licentiam faciendi contrarium.
Probatur conclusio: per ea que probata sunt in secunda consideratione. Quia summus pontifex profitetur se uelle diuinas et humanas leges seruare: et nullam transgrediendi iura diuina et naturalia habere potestatem. Et est quidam ordo in rebus agendis necessarius et naturalis et similiter circumstantie ut tempus et locus et relique: quibus recte ac congruenter quilibet actus humanus vestitur ut habeat bonitatem. Que omnia Diuus Paulus comprehendit: "communia (inquit) honeste et secundum ordinem fiant in uobis" 1. ad Corinthios 14 et "que a deo sunt ordinata" ad Romanos 13 et c. 10 "omnia quecunque agitis in verbo vel in opere in gloriam dei facite" Et ad Colossenses 3 idem dicit et addit "in nomine domini nostri iesu christi" et de circumstantiis que bonos reddunt actus humanos / habetur 29 dist per totum ergo intentio summi pontificis fuit quod reges nostri seruarent ordinem iuris et debitas circumstantias etc. per consequens non dedit licentiam eis faciendi contrarium. /
¶ Ordo iuris necessarius et circumstantie que naturali ratione in hac re oportet seruari continet duodecim partes sequentes
¶ In primis quod nunciorum regum nostrorum inter quos predicatores fidei connumerabuntur: aduentus accessus siue applicatio ad indianas regiones: sit pacificus modestissimus. et omni querela carens.
¶ Morosus non repentinus: et per partem illam cuiuscunque prouintie vel regni per quam incole et habitatores illius et principes eorum minus queant turbari.
¶ Ordinata in quamlibet terram descensio vel ingressus innoxius: ne scilicet prius contingat in terram vel portum e nauibus descendere aut egredi: quam habita principum aut magistratuum terre illius licentia voluntaria expressa vel tacita.
¶ Conuersatio exemplaris mansueta et christiana et ut gratior aduentus eorum eis existat: aliquorum munusculorum ex parte regum nostrorum liberalis oblatio.
¶ Notificatio aut significatio tempestiua / quieta / suauis / et amicabilis / modestissima et animorum audientium conciliatiua morosa et cum temporis interuallo plurium dierum successiua: finis siue cause finalis legationis et aduentus sui explicatiua. Videlicet ad docendum eos de uno magno et uero deo omnium Domino creatore id est ad predicandum eis fidem iesu christi quem ignorant missi:
Iterum pro tuitione vel defensa predicatorum et sua alicuius domus fortis vel turris sub colore aliquo: videlicet: morandi vel pluuie siue frigoris aut caloris vitandi gratia cauta constructio. Que quidem facilis factu erit.
¶ Deinde sequeretur exhortatio miti uerbo ac dulci et placido religiosorum seu predicatorum ad conuentum faciendum eorum: id est ut simul omnes vel maiores eorum primo: deinde alii aliquo in loco congruendi ad audiendum verbum vite conueniant.
¶ Post hec autem superueniet discreta distincta seu explicita et salutaris plenaque secundum formam a christo datam fidei predicatio: ingressus quoque cum diuino auxilio illorum infidelium in ecclesiam dei catholicam per fidem et sacri baptismatis susceptionem eorumque christi corpori mistico uoluntaria incorporatio
¶ Rursus ulterius informatio per eosdem fidei precones de titulo regnum nostrorum et ad se recipiendum quasi pro reddenda vice regibus nostris et pro tanto fidei bono recompensa seu aliquali gratificatione in uniuersales principes: et bona que exinde prouentura sunt expositio.
¶ Tempestiua discretissima modestissima ualde blanda saluberrimaque ad consentiendum prefate institutioni apostolice de regibus nostris exhortatio dulcis ac mitis monitio et inductio.
¶ Postremo habito ipsorum consensu libero et eius modi papali de regibus nostris institutione voluntarie acceptata tractatus cum pacto de modo regnandi: de tributis et de seruitiis regibus nostris exhibendis cum prestatione iuramenti utriusque partis de comentione et pactis seruandis et similia /.
¶ hic igitur ordo est iuris actus et circumstantie necessarie que obseruari necesse est: ad hoc quod rite ac recte reges nostri hispaniarum adipisci valeant summum illius orbis indiarum principatum: sine quibus nihil de iure valebit quicquid secus factum fuerit ut patebit clarum /.
¶ Prima pars conclusionis scilicet quod aduentus primus hispanorum cum predicatoribus fidei debeat esse pacificus etc. probatur.
¶ Per preceptum et formam christi quam predicandi euangelium suum statuit. Matheus 10 et Marcus 6 et lucas 10. "intrantes autem in domum (inquit) salutate eam dicentes pax huic domui. Et si quidem fuerit illa digna veniet pax vestra super eam: si autem non fuerit digna pax vestra reuertetur ad vos". Nam omnis salutatio est bonorum imprecatio. Et tamen in hac salutatione plurima bona bona clauduntur. Quia pax est tranquilitas ordinis ut Augustinus dicit libro 19 c. de ciuitate dei Nullum autem bonum deest ubi tranquillitas ordinis us manet. Et secundum Isidorum Ethimologiis "est tranquillitas et status quietus et multorum inter se ipsos amicitia". Et ideo rex pacificus pia miseratione disposuit sibi subditos fore pudicos pacificos et modestos ut dicitur in prohemio decretalium. Unde docuit dominus (secundum remigium) predicatores legis sue in introitu offerre pacem: ut salutatione pacis (res quidem ab omnibus tam amata / tam dulcis / et delectabilis) habitantes ciuitatem castellum vel domum gratos et beneuolos redderent ad suscipiendum et hospitandum illos gratiose atque benigne: nec non allicerent ad eorum doctrinam libenter auscultandum.
¶ Quatenus nulla in re nec ipsi duces nec eorum comites vel ministri quicunque verbo aut opere faciant unde habitantibus cuiuslibet loci molesti sint aut graues: potissimum eorum que offendere poterunt honestatem /.
¶ Quia si subitus uel repentinus esset non careret suspitione ac per consequens turbarentur indigne. quoniam omnia noua insolita / inopinata et repentina magnam turbationem nata sunt causare: quia maxime timentur. Uidentur enim esse maiora mala et minus remediabilia secundum Augustinum libra 2o confessionum. Omnis namque subita mutatio rerum non sine quodam quasi conflictu contingit animorum secundum Boetium libro 2o prosa 1a de consolatione
¶ Hec satis expresse probantur per l. obseruare § antequam ff. de officio proconsulis Ubi dicitur "antequam fines decrete sibi prouintie proconsul ingressus sit: edictum debet de aduentu suo mittere continens commendationem aliquam sui scilicet vos diligo pro vtilitate vestra venio: et similia: significetque qua die fines sit ingressurus. Plerunque enim incerta hec et inopinata turbant prouinciales et actus impedit ingressus. Hoc etiam eum obseruare oportet ut per eam partem prouintiam ingrediatur per quam ingredi moris est. Et obseruare in quam primum ciuitatem veniet vel applicet. Magni enim faciunt prouintiales seruare sibi consuetudinem et huiusmodi prerogatiuas etc." hec ibi Vbi Baldus notat: quod "incerta et inopinata turbant prouinciales. et quod dicitur turbari ciuitas quando ratione alicuius casus homines relinquunt artes et ministeria sua. Et quod quis debeat ingredi in propriam terram uel ciuitatem (certe fortius in alienam) per loca consueta. Nam si princeps in regno suo committit proconsulem seu gubernatorem ad prouintiam sibi subditam moderandum: oportet omnino seruare quod prius quam fines illius prouintie ingrediatur significare aduentum suum et commendationem sui facere: quo scilicet amore prouintiales prosequatur: et quod ad eorum se missum sciant communem utilitatem: quatenus beneuolentiam prouincialium sibi valeat unciliaredenique ingressus sui et qua parte sit ingressurus pateat: ne habitatores ciuitatum et locorum incerto et inopinato aduentu et ingressu proconsulis possint turbari: quanto rationabilius et fortius immo longe magis et maxime necessum erit et fuisset obseruari antequam quicunque nuncii uel legati regum nostrorum agere vel agant vel egissent ad hoc quod pace mansuetudine abac bonis et christianis actibus gentium illarum beneuolentiam captarent: nihil molestum aut unde turbari queant vel quiuissent dicere aut operari".
On this page