Table of Contents
De thesauris
Sectio 38
Sectio 39
Sectio 40
Sectio 41
Sectio 42
Sectio 43
Sectio 44
Sectio 45
Sectio 12
Sectio 12
¶ Ordinata in quamlibet terram descensio uel ingressus innoxius et quod non fiat sine licentia habitantium /.
¶ Cuius ratio est quia si absque licentia expressa uel tacita niterentur intrare aut defendere aut presertim si ab incolis prohiberentur verbis aut signis vel factis descendere a nauibus tunc enim ingressus esset noxius atque iniuriosus: unde merito incole turbarentur et sic ordo naturalis iustitie ex parte nunciorum seu legatorum regum nostrorum uiolaretur atque proinde violentiam incolis inferrent et iure naturali licebit eis ad arma concurrere: et non solum descensionem et ingressum impedire illorum uerum etiam tanquam hostiles impetus iniuste in se factos iuste propellere atque seuere ulcisci.
¶ Potest nanque quelibet gens ciuitas municipium siue regnum non recognoscens superiorem aut summus gubernator illius per statutum aut legem regiam. Si viderit sibi expedire ad pacem ad tranquillitatem ad malorum morum corruptionem vitandam ad defensionem securitatem et conseruationem status regni vel rei publice: ne quis forensium seu alienigenarum seu cuiusque alterius regni persona: regnum / vel prouintiam aut ciuitatem sue ditionis ingrediatur pro quacunque causa vel mercimonii vel commutationis / emptionis venditionis aut gratia in ibi habitandi Et id quidem rationabiliter ac prudenter faceret: atque auctoritate iuris gentium et naturalis punire contrarium attentantes.
¶ Prima ratio quia nemini facit iniuriam prividendo intra limites proprii territorii et iurisdictionis sue quod iudicat paci quieti libertati et securitati status et regni seu ciuitatis et gentis sibi subiecte fore necessarium vel etiam utile. et esset stultum satis aliam gentem vel ciuitatem aut regem alterius nationis conqueri de huiusmodi lege aut statuto vel poscere aut velle sibi eorum que alia res publica vel ciuitas siue rex liber non recognoscens superiorem ordinat vel precipit in regno suo reddi rationem. Vt de se patet.
¶ Ratio 2a sit hec: ad boni et prudentis regis siue cuiuscunque moderatoris vniuersalis siue suppremi regni vel rei publice non recognoscentis superiorem officium et curam pertinet: vt per eius industriam prouideatur quatenus obuietur periculis et incomodis futuris que toti regno et rei publice possum accidere.
Sed per aduentum et ingressum forensium et alienigenarum in regnum et ingressum vel patriam sue cure commissam quacunque de causa quam preseferant: possunt accidere multa pericula et incommoda regno et regi et toti rei publice ergo Rex bonus et prudens neminem recognoscens superiorem si viderit expedire ad pacem ad quietem ad malorum morum corruptionem vitandam ad defensionem securitatem et conseruationem libertatis regni et sue rei publice: potest statuere vel lege regia prohibere: ne quis forensium et alienigenarum siue cuiuscunque alterius regni vel extranee nationis: regnum vel patriam vel prouintiam seu ciuitatem sue dictionis ingrediatur vel causa mercimonii etc / aut quacunque alia.
Consequentia de se patet. Maior probatur: quia ad prudentiam et circunspectionem cuiuslibet prudentis maxime qui curam gerit multorum spectat timere ac precauere in illis in quibus non est determinatum euentus si possunt in malum exitum uerti. Et ratio huius est: quia non solum attenditur quod in presenti est: sed quod esse potest aut potest succedere eo quod euentus sunt in hominum consideratione vt iuriste etiam tradunt in l. aut facta § euentus ff. de poenis. et melius est ante tempus occurrere: quam post exitum uindicare l. 1 c. quando liceat uni se uindicare. Et se cuius est preveniri ut notatur in l. 3. § cum igitur ff. de vi. et vi. armata et in l. vt vim ff. de iustitia et iure.
¶ Minor uero probatur. quoniam si omnibus forensibus et alienigenis liceret indifferenter ingredi pro quacunque causa puta comertii mercimonii etc. regnum vel patriam quancunque aliorum regum vel gentium: posset contingere forenses malo animo ad regnum alienum venire fictis causis ostensis explorandi videlicet infirmiora terre ad tradendum illum in manus hostium. Possent nanque de diuersis locis ad inuicem consideratis vel de uno potenti regno cognita et considerata vel audita terre infirmitate in vnum congregari plurime gentes et tunc convenire magni exercitus contra regnum illud: et sic illud turbare de predari / deripere vel seruituti sue subiicere. Et hoc procul dubio ad quemlibet nisi mente captus sit potissime ad regem cui cura totius communitatis commissa est: et proinde circumspectior oportet esse vniuersis: precogitare suspicari timere / precauere pertinet: quoniam uidet homines extraneos in suo regno nisi constet iam diu de illorum intentione ac fine aut simplicitate. Unde quia defensio proprie patrie atque libertatis eiusdem de iure naturali esse noscitur: patet quamlibet gentem vel populum aut illum qui vices illius gerit vt regem posse atque iure ipso naturali facere debere si viderit expedire: inter dicere videlicet forensibus extranee nationis quibuscunque ingressum in propriam patriam vel regnum donec saltem nouerit quod de talium introitu non imminet patrie periculum. Cum quilibet populus liber ciuitas vel comunitas rationabiliter sibi metuere debeat ne alii nationis extranee fortiores se moliantur eam sibi subiicere unde suam libertatem amittat. Est enim de iure nature quelibet humana societas (ut alibi latissime adduximus) et per consequens omnia necessaria ad conseruationem dicte communitatis siue societatis esse de naturali iure: nemo est qui nesciat. Et ob hoc dixit Durandus in tractatu de legibus quod "omne illud fieri potest per ipsam communitatem (supple vel illum qui eius vices gerit) quod est ad salutem politie et pacificam conseruationem eius" hec hec ille.
¶ Auctoritatibus etiam idem probatur et primo per l. ercatores C. de comerciis et mercatoribus ubi lex prohibet ne mercationis causa conuersentur subiecti Romano imperio cum gentibus et non gratis ne credantur Romani exploratores archanorum regni alieni secundum baldum in legis summario Unde sic dicit textus. "Mercatores tam imperio nostro quam persarum regi subiectos ultra ea loca in quibus federis tempore cum memorata natione nobis conuenit nundinas exercere minime oportet: ne alieni regni. (quod non conuenit) scrutentur archana". hec ibi in forma ergo malum est vel esse potest et suspitiosum cuilibet rei publice gentes extranee nationis ingredi alienam patriam. ergo Rex vel gubernator uniuersalis vel ipsa communitas in ipsam ingrediatur.
¶ 2o probatur per ea que notat bartholus in l. relegatorum § inter dicere ff. de interdictis et relegatis posse scilicet statui quod quis subditorum non uadat ad faciendum mercantias extra territorium vel ad talem ciuitatem per d. l. mercatores.
¶ 3o probatur per andream de Isernia inde prohibita feudi alienatione per fredericum circa finem. Ubi dicit quod rex potest prohibere ingressum uel meatum puta multitudini et exercitui lasciuo, quia lasciuo argumentum ff. locati et conducti circa finem. Iustam habere causam prohibendi: ut per regnum suum non transeat timendo inuasionem terrarum suarum uel alias inuasiones et pericula per ea que durandus numero 20 et 21 c. Item et uni posse prohibere ex causa ut scilicet non sciantur secreta regni sui argumentum C. de comerciis et mercatoribus l. 3 6. q. 2. merito vel alia simili causa habente similem rationem. Nam vbi est ratio eadem idem ius ff. de fundi l. 1. vt si nollet alienigenas exteros in regno suo conuersari vel manere: ne animos subditorum inficiant. Et est timor iustus et causa talis vera: quia et potest quis prohibere vt aliquis sibi odiosus rem suam non emat. argumentum. C. de iure emphiteutico fi. in principio ff. de actionibus emp. l. si sterilis § si tibi de contrahenda emptiane. l. qui fundum. hec Andreas de Isernia in forma.
¶ 4o probatur per baldum quem referunt et sequuntur multi: quippe qui super feudis titulo de forma fidelitatis § dominus vero: querit an domini terrarum sine causa possint expellere mercatores forenses de suis territoriis: et non recedentibus bona auferre. Respondit quod non nisi ex causa. Venturis autem ad patriam alienam bene potest interdici ingressus. argumentum ff. de usufructu per legatum l. heres et ff. si seruitus uindicetur l. sicut § Aristo. et Instit. de rerum diuisione § illud in verbo apes et l. quod enim de acquirenda rerum dominia in quibus legibus prohibetur intrare in agros uel fundos alienos aut aliquid in eis facere / sine licentia dominorum et minus contra eorum voluntatem: ob quod traduntur a doctoribus dicta iura in argumentum huiusmodi et glossa in l. quod enim notat quod possum prohibere in tantum meo fundo et manu armata resistere ut ff. ad l. aquiliam l. quemadmadum circa principium et possum iniuriarum ff. de iniuriis l. iniuriarum § si quis me prohibeat Ubi habetur quod si quis nititur in alienum fundum intrare inuito domino vim turbatiuam infert. Cum nec sinat re sua libere uti unde iniuriam illi facit ergo longe grauiorem iniuriam faciunt molientes intrare inuito rege alienum regnum vel patriam toti communitati. Idem quod Baldus inquit Iacobus de sancto Gregorio in tractatu de feudis ¶ Exemplis quaque diuine scripture predicta roborantur. Nam Genesis 42 legimus Ioseph imposuisse fratribus ut eos terreret tanquam iniuriosum delictum morte dignum contra regnum egiptiorum commisissent "vos (inquit) speculatores estis vt videatis infirmiora terre venistis" Et subdit: "per salutem pharaonis non egrediemini hinc" etc et ipsi "non est ita domine sed serui tui uenerunt ut emerent cibos omnes filii vnius viri sumus pacifice venimus: nec quicquam famuli tui machinantur mali" etc. Hec ibi.
¶ Ecce quod malum potest suspicari rationabiliter de aduentu ad patriam alienam forensium: donec de illis et aduentus sui causa certitudo et securitas habeatur. Quanquam enim Ioseph certus esset ad malum aliquod machinandum non uenisse fratres non tamen absurde aut irrationabiliter illos obiurgauit sub titulo quae erant exploratores: quandoquidem volebat sic eos terrere et affligere: sciens quemquam sapientem et maxime prouidum uniuersalem ac supremum cuiuslibet regni aut patrie gubernatorem: non ab te sed meritissime posse illis obiicere siue de illis eadem suspicari. Et dicunt hebrei Ioseph induxisse contra fratres in argumentum quod cognita terre infirmitate poterant gentes aduerse contra regnum egipti exercitum magnum congregare ergo prouidus rex et summus regni cuiuslibet moderator proinde habet regno et patrie sue timere a forensibus et extraneis ac per consequens merito potest et debet ingressum quibuscunque in regnum suum uel patriam interdicere quotiens ad pacem ad quietem ad securitatem ad defensionem libertatemque conseruandam viderit expedire.
¶ Idem apparet ex ratione quam prae se ferebant prin- cipes et consiliarii regis Amonitarum 1 paralipomenon 19 qui timentes ne nuntii Dauid quos miserat ad consolandum Amon super mortem patris essent exploratores terre dixerunt regi: "tu forsitan putas quod ut exDauid honoris gratia in patrem tuum miserit qui consolarentur te. Nec animaduertis quod ut explorent et investiguent et scrutentur terram tuam venerint ad te serui eius" etc / Nam licet Amon et serui uel consiliarii eius inhumaniter fecerint et grauiter peccarent contumelia grauissima affligendo nuncios Dauid in hoc quod calcauerint et raserint eos precidentes tunicas eorum usque ad nates: et per consequens magnam iniuriam intulerunt ipsi Dauid: tamen reuera prudenter et rationabiliter moti sunt ad suspicandum et timendum ne forte alieni regni essent exploratores. Nec tenebantur verbis pacificis et officiosis nuntiorum Dauid credere cum possent dolosa et ficta seu deceptoria mendacia esse / et per hunc timorem iustum iuste poterat rex Amon et sui precipere nunciis Dauid ut exirent de regno suo recta via ut non ingrederentur in aliquas urbes ne uiderent terre infirmiora quibuscunque minis additis. Quod si contra facerent non iniuria punirent illos. Non tamen potuit Rex Amon uel sui per solam suspicionem punire: ideo male et contra rationem fecerunt. Unde Dauid iuste moui d t bellum contra eos propter iniuriam sibi et suis irrogatam. ergo quelibet gens aut ciuitas vel Rex qui curam habet rei publice non recognoscens superiorem potest prohibere per statutum vel per legem regiam si viderit expedire ad pacem ad securitatem etc. / ne quis forensium in proprium regnum uel patriam ingrediatur pro quacunque causa etc. et punire contrarium facientes autoritate iuris gentium et naturalis ergo bene ac iuste possunt id facere indiane nationes ergo descensio vel ingressus nunciorum regum nostrorum in quamlibet orbis illius partem: oportet esse ordinatus et sic innoxius: et de licentia principum et dominorum seu magistratum terre voluntaria. Si secus factum fuerit iure optimo tanquam aduersus publicos hostes possunt exire armata manu et non modo resistere ac prohibere accessionem et ingressum: uerum etiam pro iniuria et inuasione seu violatione imperii et iuris alieni exercere ultionem. Nam inter omnes vniuersi orbis gentes naturalis illa omnibus hominibus permissa immo concessa est defensio qua uim et iniuriam non modo: nobis sed etiam patrie propinquis et sociis illatam propulsamus: et etiam quecunque communitates vel res publice libere cum habeant iurisdictionem omnimodam merum et mixtum imperium quemadmodum sunt iste ut § 5 visum fuit et infra videbitur ulciscuntur. Probauimus hec latissime in nostro libro 1o de unico vocationis modo omnium gentium ad veram religionem in corrolario 4o incidentali et in tractatu de bello Xalisquino /.
On this page