Text List

Sectio 13

Sectio 13

§ 13

Particula 5a Salutatio et alloquutio humilis et gratiosa etc /.

Uidelicet vt justum debitumque honorem et reuerentiam principibus et dominis seu locorum siue populorum magistratibus exhibentes animos eorum alliciant et conciliem et sic reputentur uiri pacifici et humani.

Consueuerunt enim homines in exordiis uerborum suorum maxime ad ignotos ex vrbanitate salutatione vti: vt imprecatio bonorum quae per salutationem fit sit eis locutionis initium. Iudicatur autem rudis et inurbanus qui salutatione beneuola non vtitur. Unde iam salutatio quasi necessaria est inter homines ex consuetudine in exordiis loquutionum: et ideo christus induxit Apostolos ut ipsi preuenirent alios in salutando quia virtutis est prius honorem impendere quam recipere; propter quod ad Romanos 12 dicebat apostolus "Honore uos inuicem preuenientes" id est quilibet studeat prius honorare alterum quod honoretur ab eo. sic dixit Chrysostomus homilia 31 super Matheum: "Nolite cogitare quumdoctores estis idcirco spectandum uobis esse donec illic salutatio ab illis uobis afferatur: sed precedi do tevos honore primique salutate" hec ille

Et quod regibus infidelium debeatur etiam a fidelibus honor et reuerentia late patuit supra in consideratione prima /.

Particula 6a Conuersatio exemplaris mansueta et christiana, etc. /

Quoniam bene viuendi norma et rectis operibus opus est / vt gentes que deum ignorant lucrifaciamus: et sic finis praeintenti adeptione reges nostri quibus id incumbit perfruentur. Efficatiora enim sunt opera christianorum etiam si pauca sint ad infidelium auersionem: quam verba quantumcunque persuasiua existant et plurima.

Quinimo nihil opus esset verbis si vita nostra sanctitatis luce fulgeret unde chrisostomus super primum capitulum geneseos, homilia 8 ita inquit: neque enim deus vult vt christianus se ipso tantum contentus sit sed vt alios edificet non per doctrinam solum sed et per vitam et conuersationem. Neque sic nos inducit in veritatis viam: vt in vite curam. Nam neque tan considerantur ea que a nobis dicuntur quam que a nobis aguntur. Et ut scias rem ita se habere licet infinities tantum philosophemur verbis et de patientia disseramus et cum tempus fuerit eam operibus non demonstremus non tantum proderunt verba quantum nocebunt opera sin autem et post verba operum specimen exhibuerimus digni habebimur qui admoneamus alios eorum quae per opera adimplemus; quia et christus illos beatos dixit inquiens. "beatus qui fecerit et docuerit" Mattheus 5. vide quod opus preposuerit: et postea doctrinam. Atque adeo precedente opere: etiam si non sequatur doctrina: sufficiunt opera ipsa luce clarius ad docendum eos qui in nos respiciunt. hoc igitur omnibus modis consideremus ut prius operibus doceamus et postea sermonibus: ut ne et nos audiamus a beato Paulo. "Tu qui doces alium te ipsum non doces". Et cum uolumus admonere alium vt aliquid ex his quae necessaria agat honeste: prius studeamus et nos hoc ipsum agere quo nobis et maior sit loquendi fiducia: et omnis nostra cura sit in animarum salute. Et quo modo poterimus lasciuias carnis refrenemus etc. hec chrisostomus

Normam siquidem quam primi regum nostrorum nuncii ad partes indiarum illas oportet tenere ut ordo necessarius in eas intrandi seruetur ponit apostolus plene ad Thessalonicenses 2 capite inter cetera inquiens: "Vos testes estis et deus quam sancte et inculpate et iuste et sine querela vobis qui credidistis adfuimus": ita ante sicut post conuersionem vestram vt dicit glosa interlinearis etc. Quam sancte (scilicet) quoad Deum secundum eamdem glossam et secundum athanasium (hoc est) omnia factu necessaria seruatis modo erga deum pietate et cultu adimplentes secundum autem Anselmum "quam sancte: quantum ad puritatem mundissime conuersationis fuerimus vobis quam iuste (scilicet) quoad proximum faciendo debita et non faciendo indebita". Secundum interlinearem vel secundum Athanasium: hoc est "nemini pecunias flagitando inferentes iniuriam. et sine querela absque iuraecuiusdam offensione". Vel secundum Anselmum "quam iuste quantum ad equitatem erga proximos servandam faciendo debita et quam sine querela (id est) quam innocenter et irreprehensibiliter vobis quia nihil fecimus vobis unde possetis conqueri de nobis: vel sine querela fuimus vobis quia numquam questi sumus de vobis dum imbecillitatem vestram portaremus taliter fuimus conuersantes uobis (id est) ad utilitatem vestram sicut ipsi scitis" etc. et in posteriorem epistolam ad Thessalonicenses capitulo 3 ait anselmus super illud "ipsi scitis" etc. "Non est opus ut exponam vobis eam traditionem quia scitis eam. scitis videlicet quomodo qui recte uolunt ambulare debent ambulare per uiam per quam nos ambulamus idesteexempla nostra sequi" hec ille. Polycarpus autem beati Ioannis euangeliste discipulus in epistola ad philipenses: "conuersationem vestram considerantes irreprehensibilem in gentibus vt ex bonis operibus vestris et uos laudem accipiatis et dominus in vobis non blasphemetur. Ve autem homini illi per quem nomen domini blasphematur".

Patet igitur forma preambula trahendi infideles ad christum vita scilicet sancta et conuersatio exemplaris operibus uirtuosis refulgens atque sine offensione cuius piam et omnimodo quaqua ex parte irreprehensibilis. Nam qui docere alios intendit premittere debet verborum suorum exemplaria opera vt magis opere doceat quam sermone: sicut apostoli qui prius vite exemplis docebant: deinde verbis. Quin potius ne verbis quidem erant opus cum clamarent opera. Et usque adeo eorum opera vitam sanctissimam gerere testabantur quod nemo carperet profecto eorum vitam sed predicationi derogabant secundum Chrisostomum:

Denique predicationis causa tanquam seductores ac magis calumnias sustinebant. Ipsorum autem vitam nemo fere unquam fuit qui vituperare presumeret. Quocirca nullus unquam apostolis aut fornicationis aut impudicitie aut auaritie crimen obiecit: sed tantummodo seductores appellabant quae solum ad dogma refertur. Qui enim fuerit vite fulgore conspicuus et illis verendus sit necesse est quippe veritas ipsa quoque ora obstruat inimicis. Nempe enim quod eos maledictis et opprobriis impeti fas non sit qui irreprehensibiliter viuunt audias licet christum "luceat lux vestra coram hominibus vt videant opera vestra et glorificent patrem vestrum qui in celis est". Quemadmodum denique nemo obscurum diceret solem ne si cecus quidem fuerit: erubescet quippe opinionibus hominum aduersari. Ita et eum qui nimis fuerit decore conspicuus atque morum honestate illustris: nullus profecto culpare presumit.

Ita igitur uiuamus ne nomen Dei blasphemetur a gentibus: neque vero humanam aucupemur gloriam neque iterum et pessima opinione careamus quod bonum ac rectum est faciamus: uerum in utroque modum honoremus in quibus lucetis (inquit ad philippenses 2) quasi luminaria in mundo. Idcirco nempe nos ille eligit ut simus quasi luminaria et veluti fermentum euadamus et magistri ceterorum efficiamur: vt veluti angeli cum hominibus versemur in terris: vt tanquam viri cum infantibus et pueris: quasi spirituales cum animalibus: ex contubernio nostro ingentia illi lucra conquirant vt semina simus vt ut fructum latissimum afferamus. Nihil opus esset uerbis si in hunc modum vita nostra sanctitatis luce fulgeret. Nihil magistris opus esset si virtutis probos actus preferemus. Nemo profecto gentilis esset: si ipsi vt oporteret christiani esse curaremus si dei monitis ac scitis obtemperaremus si iniurias perpessi vicem non referremus si maledictis lacessiti benediceremus: si pro malis bona redderemus. Nemo esset ita fera bellua vt non statim ad cultum vere religionis accurreret: si videret hec ab hominibus fieri atque ut discas ita esse vnus profecto erat Paulus et tam multos ad dei atraxit doctrinam.

Si omnes essemus huiusmodi quot terrarum orbes atrahere et ipsi possemus. Quippe discipuli semper doctorum vitam intuentur at siquidem viderint nos quoque eadem secum appetere eadem concupiscere: honores atque primatus ambitum querere: quam illi christianam religionem poterunt admirari? Vident ecce reprehensibilem christianorum vitam terrestres animos atque in humum abiectos pecunias non secus quam se admirari. Immo et longe amplius mortem similiter perhorrescere paupertatem pariter metuere morbos eadem inpatientia tolerare claritatem atque potentiam non minus quam se amare auaritie gratia seipsos concidere ipsi obsequi: vnde ergo credere illi poterunt: fortasse ex signis? At ista modo non fiunt. An uero ex sanctitate uite? Sed illa plane periit. Num vero charitatis causa? At nusquam aliquod ipsius vestigium cernitur. Quocirca non modo peccatorum nostrorum uerum et alieni incommodi cuius ipsi in causa sumus rationem profecto reddemus. Resipiscamus tandem / euigilemus queso: celestem in terris conuersationem preferamus. Dicamus cum apostolo: "quia conuersatio nostra in celis est" ad Philippenses 3 certamen in terris atque pugnam subeamus. At fortasse inquies fuerunt magni apud nos viri Sed occurret gentilis et dicet: Unde id credam. Nec enim vos eadem gerere video que illos preclara uerba fecisse predicatis. Nam si huiusmodi narrationibus passim credere oportet possemus et ipsi philosophos adducere in medium magnos atque mirabiles vite ac morum gratia. Ceterum ostende mihi paulum aliumque Ioannem. Nunc enim uel pro obolo occidere parati singuli estis. Pro terrena gleba innumeras excitatis lites etc. hec omnia chrisostomus super capitulum 3 primae ad thimotheum homilia 10.

Et super 1am ad Corinthios homilia 4. Idem chrisostomus ita ratio ci natur. hoc igitur pacto prosternemus si pugnemus: et longe magis quam verbis vite rectitudine eorum animas percellemus. Hoc maximum certamen est; hic sillogismus certissimus qui per opera efficitur. Nam etsi frequenter verbis philosophemur: non tamen propterea vitam exhiberemus meliorem nullum nobis lucrum accederet. Non enim verbis attendunt homines sed opera perscrutantur et inquiunt: Tu prior verbis tuis obtempera deinde alios admoneas. Et si dixeris innumera esse in futuro seculo bona: et tamen tanquam non sint presentibus rebus aflixus videberis: opera tua quam uerba magis mihi persuadebunt. Si quidem cum alienarum rerum raptorem amissa immodice deplorantem multis aliis obnoxius criminibus animaduerto: qua tatione tibi resurrectionem credam? Et licet hoc non dicant, cogitatione tamen et animo versant. Et hoc est quod prohibet vt infideles christiani fiant. Reuocemus igitur eos uite nostre exemplo.

Multi enim indocti viri hoc pacto philosophorum mentes perculerunt tanquam re ipsa philosophiam ostenderent: vocem tuba clariorem bonitate vite et philosophia emittentes ipsa enim quam lingua vehementior est. Quum ergo dicam quod non licet succensere cuipiam deinde gentilem innumeris malis afficio: quo pacto verbis ipsum allicere potero / cum operibus abigam? Quam obrem eos uite integritate alliciamus. et per eorum animas edificemus ecclesiam et huiusmodi comparemus diuitias. Nihil est enim quod anime possit equiparari: non vniuersus quidem mundus etc. /

Et in homelia 9 de superstitione ad populum Antiochensem: « "Interim uero illud charitati uestre necessarium est dicere: sicut glorificauit Deus per tantam nos creaturam, ita quoque per puram ipsum conuersationem glorificamus. celi enarrant gloriam Dei: non dicentes tantum sed tacentes et vite claritate omnia in admirationem adducentes luceat enim lux vestra coram hominibus vt videant opera vestra bona: et glorificent patrem vestrum qui in celis est. Cum enim videt infideles te fidelem compositum modestum ornatum esse mirabitur et dicet. Vere magnus christianorum Deus quales constituit homines qualis est qualibus fecit. angelos ex hominibus ipsos reddidit. Si quis contumeliam fecerit: non conuiciantur. Si quis percusserit non egreferuntpro his qui leserunt orant. Inimicum non habent. Iram seruare non nouerunt mentiri non didicerunt" etc.

et super Matheum 5 in opere imperfecto Sic luceat lux vestra etc. Qui docet (inquit) et facit quod docet: uere ille docet. Qui autem non facit quod docet non alium docet sed se ipsum condemnat. Et melius est facere et non docere quam docere et non facere. Quoniam qui facit etsi tacuerit aliquos corrigit sub exemplo. Qui autem docet et non facit: non solum neminem corrigit sed adhuc multos scandalizat. Quis enim non moueatur ad peccandum si uiderit ipsos doctores pietatis peccantes? Ergo per illos quidem doctores qui docent et non faciunt blasphematur Deus.

Ut puta si bene doceant sacerdotes et melius viuant videntes gentiles dicunt: "benedictus Deus qui tales habet seruos. Uere enim eorum Deus verus est Deus". Nisi enim ipse esset iustus nunquam populum suum circa iusticiam sic teneret. Nam disciplina domini ex moribus familie demonstratur. Si autem bene doceant et male conuersentur / videntes dicunt: "Qualis est Deus eorum qui talia agunt? Nunquid sustineret eos talia facientes nisi consentiret operibus eorum" Vides quomodo deus per malos christianos blasphematur. Nec potest dominus bonam opinionem habere: qui malam familiam habet. Unde dictum est ad populum Dei. Nomen enim dei perros blasphematur inter gentes Esay. 52. et Ezechiel. 36. et ad Romanos. 2o. hec ex chrisostomo.

poteramus plura alia testimonia tum ex ipso chrisostomo tum ex hieronimo Cypriano et Augustino aliorumque doctorum sanctorum doctrinis in confirmationem presentis conclusionis particule scilicet necessarium esse conuersationem exemplarem mansuetam et christianam etc /. Ad hoc ut ingressus hyspanorum maxime primus in partes illas et regna indiarum ordinatus sit et iustitia non careat.

Addidimus in particula ista fieri debere aliquorum munusculorum ex parte regis nostri oblatio: quatenus gratior et acceptabiliter sit rebus et populis illis eorum aduentus quia his que allectiua sunt uidelicet incipient affici ad reges nostros et sic disponi ad facilius prebendum consensum cum de suscipiendis eis in uniuersales dominos secum tractabitur. Rursus proderit hec munusculorum oblatio ad predicationem libentius audiendam et fidem suscipiendam: sicut legitur de beato siluestre quod muneribus et donis iudeos et alios infideles ad fidem venire prouocabat /.

PrevBack to TopNext

On this page

Sectio 13