Table of Contents
De thesauris
Sectio 38
Sectio 39
Sectio 40
Sectio 41
Sectio 42
Sectio 43
Sectio 44
Sectio 45
Sectio 14
Sectio 14
Tempestiua quidem scilicet loco et tempore personis et aliis circumstantiis seruatis iuxta ea que Philosophus docet 3 Ethicorum quod uirtuosus operatur quod oportet et secundum quod oportet et quando et quomodo et circa quod operatur.
Et presertim exspectandum et seruandum est in hoc articulo: quo prius idioma uniuscuiusque prouincie uel loci hyspani siue nuncii prefati addiscant et sciant: itaque plene intelligant gentes ille quecunque proposita fuerint eis: alias nihil fiet de iure in l. 1 § fi. in 5 columna ff. de verborum obligatione et ibi notat ludovicus Romanus et institu. eo titulo § in hac re. Et Antonius de butrio in c. fi. de eo qui mittitur in possessionem causa rei servande 2 columna ibi uerbis apertis et claris ita quod intelligantur ff. de institutionum l. sed et si § 1. Notat felinus in rubrica de constitutionibus penultima columna.
¶ Quod autem hec notificatio debeat esse quieta id est quantum ad intellectum et rationem a caligine per turbationum que causantur ex passionibus anime patet: quia sicut sydera consueta nobis lucere et terram germinare cessant hoc facere propter interpositionem nubium obscurarum: sic intellectus et ratio que lucent et illuminant hominem in cognitionem veritatis: impediuntur caligine perturbationum. Et sicut aqua maris manente clara quemadmodum vitrium visus noster potest eam penetrare atque videre que sunt sub aqua. Sed si turbatur per ventum tunc obstabit visui. sic animus quietus hominis non impedit discursus rationis nec iudicium intellectus ad intelligendum que proponuntur. Verum si moueatur et turbetur aliqua molestia vel angustia timore tristitia: dolore / seu etiam ira uel aliorum que dant causam perturbationibus statim obsistit discursui rationis et iudicio intellectus. Similiter sicut aqua cur r ens de montibus altis libere ac recto tramite procedit: et per obstaculum lapidis qui resoluitur de monte impeditur ne recte procedere valeat: ita ratio libera non impedita recte discurrit et intellectus recte iudicat. Si autem afficitur motibus alicuius perturbationis impediuntur ratio in libertatis discursu: et intellectus in libertatis cognitione. Ita dicit Boetius lib. 1 metro 7, de consolatione "Nubibus atris condita nullum fundere possum sydera lumen etc. Tu quoque si vis lumine claro cernere Verum: tramite recto carpere celum gaudia pelle / pelle timorem" etc. /
Ex quibus apparet quod ad hoc quod ea que volumus aliquibus proponere et persuadere audiantur et intelligantur: oportet rationem et intellectum audientium inquiete esse et tranquillitate ac procul a quacumque molestia et re alia que perturbationem in animo sit sufficiens causare. Si autem proponerentur cum tumultu uel forte cum armorum est repitu / aspirante terrore cum minis vel flagellis aut modo imperioso / aut duriter et qualicumque alio rigore siue perturbatione: manifestum est quod humana mens terroribus consternitur clamoribus / metu et verbis durioribus consternitur clamoribus / metu verbis turbatur tristatur affligitur refugit proinde audire / uidereque sensus exterior interior quoque ut fantasia seu imaginatio turbatur: caligatur consequenter ratio intellectus non apprehendit nec potest sumere formam intelligibilem amabilem seu delectatibilem: sed tristabilem potius et odibilem. Propter quod voluntas non solum non potest affici vel amare: sed potius odire illa que proponuntur et indignari propter terribilia illa que iniuste vel homo per intellectum stimat pati
¶ Ex his potest elici probatio illius quod sequitur scilicet quod hec notificatio debeat esse suauis et amicabilis etc.
/ Patet hoc totum 1o quia regularum rhetoricarum prima est: quod qui vult aliqua aliquibus proponere atque illa eis persuadere: opus habet animos eorum conciliatos sibi imprimis habuisse per quod beneuolos attentos et dociles reddat secundum Tullium 2 de oratore.
¶ Conciliantur autem per vocis lenitatem et vultus pudoris significationem mansuetudinis ostensionem placidam verborum comitatem quequam maxime beneuolentiam parant secundum eundem ciceronem
¶ Tum 2o quia modus naturalis quo creatura rationalis apta nata est moueri / duci dirigi persuaderi et trahi ad quodcunque bonum est ut blande dulciter / leniter atque suauiter moueatur / ducatur / dirigatur / persuadeatur et trahatur propter arbitrii libertatem: scilicet: ita ut motus ille sit illi lenis, dulcis et suauis et connaturalis: quatenus sua sponte auscultet / audiat / consideret acquiescat et quicquid virtutis fuerit acceptet et faciat.
Unde dicitur Ecclesiastici 6. "Verbum dulce multiplicat amicos" (Sicut de beatis Clemente et Sylvestro legimus: quod propter dulcedinem eloquii et mansuetudinem gratiosam in conuersando erant dilecti non solum a fidelibus sed etiam a gentilibus et iudeis) et sequitur in adducta ecclesiastici auctoritate: "et mitigat inimicos". hoc apparuit in Gedeone: qui viros Ephraym concitatos contra mitigauit per verbum dulce: Iudicum 8. Et Valerius maximus lib. 5 loquens de laude humanitatis ait: "humanitatis dulcedo etiam efferata barbarorum ingenia penetrat orbosque et truces hostium mollit oculos ac victorie insolentisssimos spiritus flectit: nec illi arduum ac difficile est inter arma contraria inter districtos cominus mucrones placidum iter reperire. Vincit iram: prosternit odium: hostilemque sanguinem hostibus lachrymis permiscet" etc /. et huius rei ratio est generositas animi humani. Nam secundum Senecam. "Animus humanus magis ducitur quam trahatur habet enim mens humana quoddam sublime et altum ac impatiens superioris sed delectatione cuiusdam subiicitur reuerentie seu leuitatis" etc.
¶ Debet igitur notificatio illa suauis et amicabilis esse et modestissima et animorum audientium conciliatiua.
quod patet primo: quia cum ea que significaturi sunt de fine siue causa finalis aduentus sui scilicet ad docendum eos de uno et uero deo domino creatore omnium et ad Deum pertinentiis que fides predicat catholica: sint eis nunquam audita nec cogitata quidem / tam nova / tam admiranda utpote transcendentia omnem nature facultatem: manifestum est indigere tractu siue mora temporis non minima immo magna et maxima ad cogitandum de his que proponuntur: utrum sic se habeant in veritate ut astruuntur.
Nam cum ista que de deo gentibus illis proponi se habent non sint manifesta intellectui statim esse vera: sed oportet precedere aliquam ratiocinationem ad credendum ea esse vera: itaque intellectus non concedit ea esse vera. nisi velit et nisi per voluntatem et ex proposito ratiocinatus fuerit circa ea sufficienter. Ratiocinari autem secundum magnum Dionisium 7 de diuinis nominibus est procedere per quendam discursum de uno intellecto ad aliud: et sic ratio vel intellectus vel homo per rationem vel intellectum cogitat / inquirit / et discurrit de uno in aliud eorum que audit antequam assentiat uel assensum prestet
ergo nationes ille indigent intervallo et processu non parui: temporis: ad hoc quod ea que sibi proponuntur audiant / cogitent inquirant / dicurrant et intelligant. Quare notificatio cause aduentus hyspanorum seu regum nostrorum legatorum ad gentes illas: necessario morosa et plurium dierum successiua et non repentina debet esse.
¶ Tum 2o ea que de fine vel causa finali aduentus hyspanorum gentibus eiusmodi sunt in principio applicationis sue ad quemlibet locum vel prouinciam proponenda: sunt insolita et inconsueta et nunquam audita et inconsueta na nec somniata ut predictum est.
Sed insolita et inconsueta naturaliter iudicamus minus digna auditu et receptione tanquam minus nota et extranea a ratione: et sic minus uera, propter hoc quod sunt inconsueta secundum Philosophum 2o Methaphysicae. Nam si qua dicantur nobis preter ea que consueuimus audire non videntur nobis similia in veritate his que consuevimus audire
ergo ad hoc quod digna videantur auditu et similia in veritate his que consuevimus audire oportet apud nos esse consueta.
Ea enim que sunt consueta libentius audiuntur et facilius recipiuntur. Sunt enim consueta Iucunda. Dignum namque uidetur nobis vt ita dicatur de quocunque sicut consuevimus audire. Illud enim quod est consuetum est nobis magis notum et iucundum. Cuius ratio est quia consuetudo vertitur in naturam.
Sed consueta esse non possum nec consuetudo generari nisi ex frequentatis actibus et ad frequentationem actuum necessario requiritur temporis et plurium dierum intervallum.
ergo vt ea que de causa aduentus hispanorum scilicet de deo et de preambulis ad illud et subsequentibus: in principio gentibus prefatis notificanda sunt esse possint eis consueta et iucunda et sic videantur eis digna auditu et similia his que vera sunt vel consueurunt audire libentiusque audiantur et facilius recipiantur: oportet quod notificatio prememorata sit morosa et plurium dierum succesiua: in quo temporis interuallo frequenter et frequentissime illa proponantur / repetantur explicentur / distinguantur: quatenus ex tam frequentatis actibus paulatim in cordibus audientium generetur quedam vis et dispositio siue consuetudo Iucunda vel habitus quae causat inclinationem quasi naturalem qua humanus animus iuuetur et disponatur: ita ut prefata eoque iam consueta audiri / facta sunt sibi iucunda: videantur consona veritari et per consequens digna ut audiantur credantur / et recipiantur
Patet igitur qualiter supra dicta notificatio de causa et fine aduentus hispanorum fienda et nuncianda gentibus et habitatoribus illius indiarum orbis esse debet tempestiua quieta (id est) libera quantum ad intellectum et rationem a quacunque perturbatione: suauis et amicabilis modestissima et animorum audientium conciliatiua morosa denique cum temporis interuallo successiua et non repentina /.
On this page