Text List

Sectio 15

Sectio 15

§ 15

Particula 8a

Interim pro tuitione uel defensa predicatorum fidei et nuntiorum regum nostrorum: quod debeat fieri aliqua turris vel domus aliqualiter fortis pretextu alicuius necessitatis

cuius constructio erit facillima factu: cum non oporteat illam facere ex lapidibus politis et quadratis: sed sufficit vel terrea esse vel lignea ob imbecillitatem et penuriam armorum indigenarum. Melius tamen esset ex terra fabricare illam cum tecto ligneo tegulis cooperto propter periculum combustionis. Hoc enim facere ad prudentiam pertineret ducis nunciorum regum nostrorum quatenus periculis et incommodis obuietur futuris: et ideo melius est ante tempus occurrere: quam post exitum etc. Vt diximus supra. Non enim statim credendum est extraneis et ignotis nationibus: licet preseferant amoris signa / pacis et comitatis. Quanquam de nostris indianis populis antequam nos ex operibus nostris cognoscerent timendum nobis nullatenus erat: quoniam nihil fictitium nihil fucosum gerere erga nos interius exteriusque sciebant: sed simplici corde magna cum admiratione iubilo et alacritate paterna quadam humanitate hospitalitate mira cum omni genere benefficiorum recipiebant et afficiebant nos etc

Particula 9a

Exhortatio miti verbo ac dulci etc

Uidelicet, ut in aliquo loco congruenti conueniant ad audiendum ea que fidei sunt etc.

hec particula satis apparet ex probatione precedentium presertim illarum (scilicet) salutatio et alloquutio humilis: et conuersatio exemplaris et notificatio tempestiua / quieta suauis amicabilis modestissima et animorum audientium conciliatiua morosa etc /.

Simili censura operitur subsequens particula (scilicet) predicatio fidei distincta discreta et secundum formam a christo statutam regulari: quatenus effectus desideratus (hoc est) conversio animarum illarum cum diuino adiutorio subsequatur per ingressum earum in sacro sanctam ecclesiam catholicam suscepto sacri baptismi sacramento voluntarie /.

Particula 10a

Informatio, per eosdem fidei precones de titulo regum nostrorum etc.

Que quidem informatio de titulo quod sit necessaria probatur

1o sic allegans titulum singularem secundum iura debet probare etiam si sit filius cum presumatur pro herede uniuersali l. siue possidetis et ibi Baldus C. de probationibus

sed ex parte regum nostrorum allegatur titulus singularis extraneus nouus et mirabilis quantum ad illos populos. Illi vero populi et reges eorum presumunt immo sciunt et scimus se esse veros dominos et iustos illius esse orbis possessores.

ergo necesse est quod probetur eis ex parte regum nostrorum titulus quem ad dominium vel iurisdictionem illarum terrarum pretendunt se habere: atque plene doceantur de titulo.

consequentia clara cum Maiore.

Minor probatur: quia quilibet possessor presumitur credere se dominum Cynus in l. cum alienum C. de c lega bartho. in l. 1. si de momem. posse fue. appel. 1 colu. verb. extra no. possesor enim habetur pro domino si possidet tanquam dominus glossa bartholus et doctores in l. quidam in fine ff. de conditionibus institutionum

2o sic probandi onus incumbit ei qui asserrit vel dicit l. actor C. de probationibus et l. ei qui ff. eo titulo et l. qui accusare C. de edendo Item agens et quicunque allegat uel agit debet probare quod allegat d. l. actor et ibi Cynus bartholus et baldus quod verum est nisi habeat presumptionem prose l. ei incumbit et ibi bartholus ff. de probationibus maxime specialem l. cum indebito eo titulo. Item si actor non est in quasi possessione iuris quod asserit l. circa eum per bartholum eo titulo. Item est verum etiam si reus habeat violentam possessionem. d. l. circa eum et l. vis eius et ibi baldus in uerbis "quero hic numquid agens" C. de probationibus.

Sed reges nostri in negotio isto non habent presumptionem prose respectu illorum nec sunt in quasi possessione iuris quod asserunt se habere: Illi uero populi et orbis totus non sunt in possessione violenta sed propria debita vera naturalis et pacifica

ergo probandi onus eius quod asserunt incumbit regibus nostris. Et per consequens debent docere de titulo ad probandam et fundandam intentionem suam consequentia clara.

Preterea generale brocardum est quod "qui petit dominium in aliqua re: oportet quod probet" C. de rei vendi. doce et de alienatione iudicii l. 1 et innocentius in C. inter quatuor de maioritate et obedientia.

Rursus 3o sic quando aliquis petit debitum aliquod debitore negante probatio incumbit petenti. signanter quando per aduersarium non est fundata intentio: quia negatiua non debet probari per negantem sed per aduersarium in casu dicto scilicet quando eius non est fundata intentio Baldus in l. si ex cantione 2 columna

sed reges nostri si peterent debitum scilicet obedientiam et subiectionem ab illis populis indiarum orbis: et ipsi negant ut merito possunt cum sint liberi vt ex dictis constat constabitque lucidius inferius neque reges nostri habent suam intentionem fundatam populi uero ipsi sic ergo negatiuam illa per reges nostros debet probari. Sed hoc est docendum de titulo

ergo tenentur reges nostri docere et fidem facere gentibus eiusmodi de titulo quem pretendunt se habere ad uni modi uersale dominium et principatum orbis illius.

4 sic probatur per argumentum a maiori quoniam si habens possessionem quando habet ius in contrarium cogitur ostendere titulum ergo multo melius et fortius quin neque ius neque possessionem noscitur hac tenus habuisse.

Nam ubicunque ius resistit alicui volenti aliquam rem sibi vendicare potissime in preIudicium alterius: oportet ostendere et docere de titulo sicut in uolente prescribite ut est casus in c. 1, de prescriptione lib. 6 et hoc etiam si habeat possessionem rei sine qua non potest prescribi de prescriptione c. illud 16 q. § potest et in regula sine possessione lib. 6

facit ad propositum nostrum textus satis acomodatus et notandus in C. cum persone de priuilegiis lib. 6 ubi "subditi episcopi si dicant se exemptos ab episcopo propter iuris resistentiam quam habent contra se: oportet ante omnia ostendere titulum sue exemptionis quod si non ostendant et prescriptionem probare nitantur probatione prescriptionis precedente: cum de iure communi ordinariorum intentio sic fundata sua iurisdictione uti possunt libere in eosdem donec de prescriptione canonica fecerint plenam fidem /quamuis illi sint in possessione exemptionis. Ex quo inferre ille textus secundum aliquos quod lite pendente possit iste possessor contra quem facit ius commune turbari et violenter expelli sicut qui possidet vi aut clam aut precario" Ita dicit Ancharanus ibi 11o notabili

Cogitur ergo quis ostendere quo titulo possidet vel petit aliquam rem quando est contra ius commune: alias poterit illa priuari si possidet vel suam repudiari petitionem si possidendam petit. Ut patet ex predictis et tenet Baldus in l. 2, 2 columna C. quomodo et quando iudi. dicens quod qui pretendit titulum sue possessionis: quem refert et sequitur aluarotus in c. 1 in prin. de controuertis inuestigandum

Si ergo quis in rei possessione existens quando habet ius contra se cogitur ostendere titulum sequitur fortiori ratione Reges nostros hispaniarum teneri ostendere titulum quo fulti peterent a gentibus et populis illis recipi in Dominos et sic obedientiam etc / cum nec possessionem nec proprietatem nec aliquod ius in et ad regna illa et gentes noscantur hactenus habuisse: atque proinde resistat eis omne ius commune naturale humanum et diuinum. quod tamen fauet totum et patrocinatur in colis et habitatoribus orbis illius iuste possidentibus illa.

Maius enim est rei possessionem habere et legitime ius asequutum fuisse: quam solummodo rei titulum pretendere in re aliena.

Ad propositum facit quod dicit Panormitanus: post Innocentium in c. post electionem de concessione prebende quod contra agentem possessorio excipitur defectu potestatis in conferente vel in eligente. et talis exceptio admittitur vt in c. cum olim de causa possessionis et proprietatis. Non enim debet alicui possessio dari quam nunquam habuit: nisi prius constet de suo legitimo titulo l. fi. C. de edicto diui adriani tollendo

Reges igitur nostri nunquam habuerunt possessionem neque proprietatem illius orbis antequam orbis ille detegeretur. Item possunt optimo iure omnes gentes ille cum dominis et regibus suis excipere de defectu potestatis in summo pontifice quod tradidisset dominio et iurisdictioni ac seruituti alterius extranei regis: Reges magnos et gentes ac populos et regna libera libertatem iure nature et gentium possidentes.

Unde patet: quod reges nostri tenentur docere nationes illas de titulo quem pre se ferunt ut ordo naturalis et iuridicus seruetur ut in conclusione dicitur.

PrevBack to TopNext

On this page

Sectio 15