Text List

Sectio 16

Sectio 16

§ 16

Particula 11a

Post ostensionem de titulo quod modestissime blandissime / discretissime atque dulcissime quoad fieri poterit debeant gentes et populi ac reges eorum persuaderi / moueri et induci bonis rationibus dulcibus blandis verbis et suauibus inductionibus: ostensis commodis que in dies adepturi sunt ad hoc quod prefate institutioni papali de regibus nostris in vniuersales principes et dominos illius orbis voluntarie consentiant etc

Probatur hec particula multipliciter sed moranda sunt aliqua prius supra deducta / quorum primum est: quod apud illos infideles et similes iuste ac legitime dominia et iurisdictiones principatus et regales dignitates esse iure nature et gentium confirmata per ius diuinum utriusque testamenti. Ut probatum fuit supra § 5 et 6 in prima consideratione.

Secundum memorandum est quod gentes eiusmodi ac populi cum suis regibus et principibus sunt vel erant liberi quando eas invenimus: nullum extra se recognoscentes superiorem habentes dominium merum mixtum imperium et omnimodam iurisdictionem atque omnia iura principis que apud nos tribuimus imperatori ut patuit ubi immediate allegatum et patebit expressius infra § 25 conclusione 4a

Tertium quod summus pontifex per dictam institutionem vel provisionem de regibus nostris: non intellexit priuare Reges et dominos naturales suis dominiis vel iurisdictionibus iuribus aut dignitatibus etc Quia nulla subfuit causa ut late probauimus in 4a et 2a considerationibus.

His ergo memoratis probatur particula hec primo sic. Eiusmodi promotio uel institutio papalis de regibus nostris in superiores illius orbis et super reges naturales illius: affert magnum preiudicium eorum libertati cum sint liberi nullum recognoscentes superiorem ergo oportet quod bonis rationibus suadeantur moueantur / et inducantur ad hoc quod dicte institutioni vel promotioni consentiant libere ac eam ratam habeant.

Antecedens patet: quia cum populi et communitates ille dando eis nouum regem super suos naturales reges uel dominos: essent deinceps duplici onere grauate eo quod cogerentur duobus immo pluribus dominis seruire et seruare fidelitatem. Unde ducerentur in duplicem ac duriorem seruitutem. Similiter Reges et principes eorum agerentur habere super se dominum et recognoscere superiorem quod horrori est regibus liberis manifestum est quod talis promotio siue institutio papalis de regibus nostris super illum orbem affert magnum preiudicium libertati utrorumque subditorum (scilicet) et regum naturalium uel dominorum. Est enim quedam seruitutis species ut ff. de usufructu l. si cuius § 1 et l. cum seruum ad fi. C. de seruis fugitivis /. et qui subest iurisdictioni alicuius dicitur quasi serus illius. Et iurisdictioni alicuius dicitur quasi seruus illius. Et iursdictio equiparatur dominio secundum Baldum in d. l. cum seruum et notat glossa d. l. si cuius et in c. cum olim el. 2o de priuilegiis Ibi "ius professionis" quod est contrarium libertati et in c. ne dei de symonia in quibus omnibus notatur quod iuramentum fidelitatis uel fidelitas et subiectio ipsa est quedam seruitus. ut notat Baldus in l. si aquam. C. de seruitutibus et aqua pluuie

. Seruitus autem est qua quis dominio alieno contra naturam subiicitur ut in l. libertas ff. de statu hominum et institut. de iure personarum § seruitus et 1 distin 6. ius gentium Nam in hoc differt seruus a libero: quia per seruitutem adimitur quod alias ei competebat scilicet libere agere ac de sua persona et suis posse ad libitum disponere. Unde liberum dominium non habet quis super actum circa quem cum illum vult exercere impeditur aliqualiter. Omnis enim contradictio vel prohibitio siue temporalis siue perpetua contradicit libertati vt in d. l. libertas. Unde diffinitio libertatis est naturalis facultas (id est) possibilitas eius quod cuique facere libet nisi quod ui aut iure prohibetur.

Quando autem uis aut necessitas infertur quecunque facere libet facultas agendi vel disponendi libere tollitur et sic libertati preiudicatur et per consequens tristitia et flebilitas causatur. Sic dicit Philosophus 5 Metaphysicae loquens de violento et necessario quod uiolen dum tum infert: quod "omne uiolentum est triste siue flebile". Quod probat per dictum cuiusdam poete dicentis "quod omnis res necessaria siue violenta est tristis siue lamentabilis". Necessitas enim est quaedam violentia. "Vis (inquit) poeta me facere coegit id est necessitas" Ubi S. Thomas dicit "violentum est quod est preter naturalem inclinationem rei naturalis". Et est impediens propositum in prosequutione motus voluntarii iam incepti. et prohibens etiam ne incipiat. Unde est impediens voluntatem contristamur. Tristitia enim est de his que nobis nolentibus accidunt.

Omne autem triste est odiosum et horribile quia natura semper in quantum potest fugit triste: appetit enim delectabile secundum philosophum 8 ethicorum et huiusmodi est seruitus que propter hoc dicitur mortis imago secundum Polycratum lib. 7. c. 17. et ff. de regulis iuris l. quot attinet. et extremum malorum omnium non solum bello sed morte repellendum est secundum Tulium in philipinis c. 2 et sallustius in cathilina: "libertatem nemo bonus nisi cum anima simul amittit"

Cum igitur instituendo super nationes illas et reges eorum alium regem uel dominum deducantur in seruitutem qua eis adimitur libere agere et de propriis personis et statibus et suorum non posse disponere ad libitum: unde liberum dominium non habet super actus circa quos cum illos voluerint exercere vel publice id est in bonum commune suarum rerum publicarum quantum ad reges et dominos: vel priuatim (id est) unusquisque privatus ad bonum priuatum impediuntur: atque proinde omnia hec sint contraria voluntati utpote contra inclinationem naturalem ergo magnum et enorme preiudicium prefata papalis institutio de regibus nostris affert eorum libertati et ideo merito eis erunt hec flebilia et valde contristantia.

consequentia vero probatur quia persone aut communitates libere siue liberi populi possunt sua sponte se subiicere aliorum iudicio vel gubernationi quamuis non sint superiores. Unde per pactiones que interveniunt inter homines potest quis obligare personam suam et conditionem facere deteriorem. l. cum scimus C. de agricolis et censitis lib. 11o et l. 1 § 1. et l. iuris gentium et pretorum ff. de pactis et c. 1 et 2, extra de pactis. Idem est in regnis et quibuscunque communitatibus liberis vt in l. vt preiudicium illud patienter tollerare velint bonis rationibus et suauibus inductionibus sunt mouendi suadendi et inducendi et certe rogandi.

2 idem sic probatur Regna illa et populi totius illius orbis sunt vel erant iure naturae et gentium, liberi tempore quo eos inuenimus reges vel principes habentes non recognoscentes extra se aliquem superiorem de iure nec de facto ut sepe repetitum est ergo sine consensu libero et beneplacito eorum non potest eis dari alium nouum regem

ergo ad hoc quod eiusmodi consensum libere prestent oportet illos dulcissimis mansuetissimis immo simplicibus verbis suauibus inductionibus et bonis rationibus moueri induci et persuaderi.

consequentia 2a patet. 1a probatur tum 1o quia fieret eis vide violenter grauissima iniuria et damnum enormissimum vtpote subiiceremus reges et regnicolas dominos et subditos seruitute contra naturale ius et rationem

Tum 2o quia esset talis principatus uiolentus usurpatus et tyrannicus. Vt probatum 1. q. 1. c. principatus et C. de sacrosantis ecclesiis l. decernimus

Ubi baldus dicit quod quod prouintie que consueuerunt Regi per Reges et principes suos dicuntur esse sub eorum naturali dominio (id est) de iure gentium vt l. ex hoc iure ff. de iustitia et iure et si alius accipiat ibi dominium contra voluntatem regis (adde et populi iuxta dicenda infra § 28) "ille est tyrannus quia (inquit baldus) usurpata dominia dicuntur tyrannides". hec ille in forma. Ubi etiam addit quod "inuadentibus castra pertinentia ad iustos dominos non possunt illa castra concedi per principem siue inuadentes sint priuate persone siue singulares: siue sint communitates ut in l. 2. C. de fundis et saltibus lib. 11o ubi hoc notatur" hec baldus Eandem sententiam tenet in uerbis formalibus Angelus de perusio in repetitione l. ciuitas ff. de rebus creditis /

PrevBack to TopNext

On this page

Sectio 16