Text List

Sectio 17

Sectio 17

§ 17

3o Probatur eadem consequentia prima: quandocunque homo liber et fortius liber populus uel communitas habet obligari ad aliquod onus subeundum vel soluendum aliquod debitum et generaliter quando tractatur de preiudicio potissime multorum: oportet omnes quos res tangit vocari et consensum liberum ab eis obtineri alioquin nihil valebit quod agetur. vt infra patebit.

sed si superponeretur Rex noster hispaniarum nationibus illis et principibus earum in regem et dominum universalem de iure aut de facto: obligarentur saltem ciuiliter quoad forum iudiciale vel humanum iudicium ad grauissimum onus et ad soluendum debitum intolerabile: utpote recognoscere in regem et dominum: hominem quidem ignotum sibi regem alterius extranee nationis et propterea suspectum ualde: prestare subiectionem obedientiam reuerentiam redditus seruitia noua vestigalia ceteraque regalia iura que utinam de die in diem non crescerent / tanquam spuma maris immo non ut a terra in celum ardens et cuncta deuorans flamma. Unde tractatur de incomparabili et forte de damno irreparabili.

ergo oportet omnes reges et populos vniuersos illarum nationum vocari et consensum illorum liberum ab eis expectari. et obtineri.

Sed hunc nunquam saltem liberum ( que qualitas necessario requiritur prestabunt

ergo ut ab eis obtineatur oportet bonis rationibus: et suauibus dulcibus et melifluis inductionibus suadeantur et inducantur.

Minor est plana. consequentia cum maiore probatur: 1o quia notum est in iure citantos seu vocandos esse omnes quos negocium "tangit debet ab omnibus approbari". De regulis iuris libro 6. videlicet omnes illi qui leduntur vel quorum iuri detrahitur: vel quibus preiudicium fit. "Quibus data est potestas a iure naturali et diuino et humano consentiendi vel contradicendi" ut dicit Baldus in l. nam ita divus, ff. de adoptione. Quod intelligitur secundum Innocentium et omnes in c. cum omnes de constitutionibus quando aliquid est commune pluribus ut collegiatis vel tamquam uni corpori Sed ut singulis vel super iure singulari. Tunc enim oportet scire et consentire singulos alias non ualet quod fit a pluribus nisi omnes consentiant siue simul siue separatim secundum Innocentium ff. de seruitutibus rusticorum prediorum l. per fundum

Et secundum baldum probatur ista distinctio in d. c. cum omnes et in l. in tantum, § uniuersitatis ff de rerum diuisione et ff. de regulis iuris l. aliud aliud § refertur ubi plene de hoc ut ecce si plures habent fundum communem et volunt constituere servitutem in fundo oportet omnium consensum interuenire: alias defectus unius reddit constitutionem inutilem ut ff. de seruitute rusticorum prediorum l receptum et d. l. si per fundum et ff de aqua pluvia arcende l. in concedendo C de autoritate prestanda l. ultima, et ff. de adoptione l. ita divus ubi dicitur quod "qui leduntur, uocandi sunt in confirmatione adoptionis." Si plures habent seruitutem aque ducende ex eo fonte et dominus velit concedere aliis cum diminutione iuris primorum: non poterit nisi consensu primorum.

De his Dignus Dynus in d. regula; "Quod omnes tangit" et glossa ibi et innocentius in d. c. cum omnes de constitutionibus Panormitanus et felinus ibidem

Et maxime requiritur vocatio vel citatio et consensus omnium eorum qui aliquod interesse pretendunt aut preiudicium timent futurum, quotienscunque ab aliquo populo vel gente petitur obedientia vel subiectio et cetera iura regalia.

Manifestum enim est quod hac causa omnes tam magnos id est reges et dominos principes proceres et magistratus seu capita ciuitatum et populorum: quam paruos et singulos oportet vocari: et omnes et singuli habent consentire alias nihil valebit: quidquid factum fuerit in contrarium.

Nam si in concedendo haustum aque vocandi sunt omnes qui ius habent et in confirmatione adoptionis eo quod detrahitur iuri uniuscuiusque uel singulorum et tractatur de singulorum preiudicio ut in iuribus preallegatis: quam fortiori ratione vocandi essent et ab eis magnis et paruis voluntarium consensum expetendum quorum omnium iuri adeo detrahitur quod populi et principes liberi existentes nullumque recognoscentes superiorem reges principes et subditi magni et parui perdant suam amabilem libertatem obligentur ad obedientiam ad subiectionem perpetuam ad reuerentiam re d ditus et alia iura soluenda regalia.

Pretendunt enim omnes magni et parui id est principes et domini: et populi eorum et subditi maximum interesse.

Et principes quidem patet: quia dominus temporalis liber existens nulli subiectus: fit seruus quodammodo. Item si subditi sui alterius domini ditioni subiiciantur diminuitur eius autoritas dominium et potestas simul et commodum. Item subditi eius duplici onere immo multiplici grauantur. Quod est contra rationem naturalem. Unde potest et debet se opponere pro conseruando iure subditorum

argumentum optimum ad hoc ff. de dolo l. cum quis et extra de ordine cognitionum C. 2, et de restitutione spoliatorum c. 1 et de appellationibus, c. dilectis in tantum quod ipse dominus bellum mouere potest contra dominum temporalem opprimentem iura subditi sui si requisitus iustitiam de illo facere negligat vel recusat per capitulum dominus noster 23, q. 2 sic notant Innocentius et hostiensis in d. c. dilectis et hostiensis de treuga et pace c. 1. et hoc quia interest sua ut subditi non vexentur sui et ne sua iurisdictio violetur nec commodum suum minuatur. Sic summus pontifex in extravaganti Ioannis primi asserit se ecclesie romane suorumque fidelium dispendia dissimulare non posse: quin postquam ei cognita fuerint aduersus ea opt opportunis remediis occursurum.

Unde dominus potest repetere subditum suum ab alio detentum ut possit munera personalia subire l. de iure ff. ad municipia de quo glossa in l. 1 § per hanc ff. de rei uendicatione et dominus repetet ascriptitirum suum c. 2 de iudiciis et glossa in cap. autoritate de priuilegiis lib. 6 et Panormitanus in c. dilecti de appellationibus circa prin.. Item quilibet potest agere pro diminutione sui patrimonii. Et facilius quis iura sua percipit in re libera et vacante quam ab alio possessa. ut in c. fine de restitutione spoliatorum. faciunt notata per Innocentium in c. veniens de testibus, et per Bartholum in l. a Diuo pio ff. de re iudicata.

Subditorum autem interest ut eorum dominus sit liber et alteri non se subiicere: ne cogantur plures dominos habere. Item sicut interest domini non mutare subiectum: ita interest subiecti non mutare subiectam dominum et subiici extraneo. et maxime si contingat illum esse alterius lingue aut nationis: quia tales parum solent affectos esse subditis nec multum de eis curare. Vt infra patebit.

De his Hostiensis in c. dilecti de maioritate et obedientia et ibi panormitanus et felinus et omnes et in c. fine eo titulo et Innocentius in c. auditis de prescriptionibus Videtur si dominus alicuius loci vult subiicere illum locum alieno domino: possunt homines loci illius contradicere secundum omnes in D. c. fine de maioritate et obedentia et in d. l. in tantum C, de appellationibus facit textus in d. l. imperialem, in § preterea ducatus de probibita feudi alienatione per fredericum collatio 10 ubi singulariter habetur quod dominus feudi non potest inuito vasallo dominium in alium transferre: ne iste vasallus cogatur habere alienum dominum. Et si decedit dominus pluribus filiis relictis: non tenetur vasallus omnibus prestare iuramentum fidelitatis sed sufficit uni. Quod est menti tenendum secundum Panormitanum in d. c. dilecti de maioritate et obedientia et facit secundum eumdem illud dictum hostiensis cum allegationibus predictis: ut rex non possit inuitis hominibus castrum vel ciuitatem sibi subiectam alicui inferiori subiicere. Et Innocentius in d. cap. auditis, ait quod "sicut interest domini non perdere vasallum: ita eque interest subditorum non perdere dominum" "Quod bene notabis" inquit Panormitanus et super glossa iuncto textu in d. c. fine quod "dominusnon potest componere super iure superioritatis in per iudicium subditorum: nisi subditi consentiant ea ratione quia scilicet subditorum interest non habere plures dominos vel non mutare dominum ut d. l. imperialem". Et ratione glosse secundum eum potest generaliter colligi quod ubicunque subditi possunt pretendere aliquod interesse non vallet compositio facta per solum dominum ipsis subditis non consentientibus (et potest addi) vel ad consensum coactis.

Ecce qualiter tam subditorum omnium quam dominorum interest ut in questione vel causa prestande et subiectionis: et admi t tendi aliquem dominum in superiorem obligandi sese ad subeundum onus et onera grauissima que exinde subsequuntur: requiritur necessario ut vocentur omnes et ab omnibus requiratur et obtineatur liber consensus c a u m omnes et singulos res siue causa hec tangat et per consequens ab omnibus et singulis debeat approbari. Alias indubie quod factum fuerit nullius erit firmitatis.

hoc patet praeter iura supra inducta per capitulum inter quator de maioritate et obedentia: ubi papa reiicit petitionem cuiusdam patriarche constantinopolitani petentis sibi subiici quasdam ecclesias partibus, non citatis quia ubi de obedientia et subiectione agitur: nihil attentari debet in preiudicium rei uel possessoris non citati. Ubi textus dicit "iuris nanque ratio postulat ut in eorum preiudicium quibus eiusdem ecclesie sunt subiecti nihil ordinemus de ipso cum nec citati sunt nec conuicti" etc /.

In quo etiam capitulo ait Innocentius et alii doctores post eum quod "peccaremus si ab aliquibus obedientiam. vel subiectionem interim quod subiecti aliis sunt peteremus et puniendi sumus etiam si ipsi sponte se nobis subiicerent". Allegat capitulum placuit 16 q 13

Et ratio huius est quia interim furtum et vlolentiam et iniuriam alio possessori facimus: donec causa sit cognita iudicialiter et autoritate iuris rite interposita: et ipsi etiam subditi subtrahendo obedientiam possessori peccant nisi prius ab eius obedientia absoluantur. quod non potest fieri si presens non est ille cui modo obediunt: et quia non est contra eum in iusto iudicio actum secundum Innocentium et Baldum in d. c. inter quatuor argumentum 8 q. ultima c. nonne et notatur per eundem innocentium et alios in d. c. auditis Allegat Baldus ad predicta ff. de adquirenda hereditate l. Iuste

Cum igitur hoc quod est suscipere regem nostrum hispaniarum in dominum vniuersalem omnes illas nationes indiarum non solum reges et principes populos prouincias / ciuita s tes municipia / et loca: uerum etiam et singulas personas uniuscuiusque prouintie ciuitatis municipii et loci tangat: utpote oportet omnes et singulos ad subeundum maximum onus et soluenda debita magna obligari perdere vel saltem multum diminuere etiam si recte ac prospere res silue gubernatio cum eis agatur propriam libertatem tam regum et principum quam populorum et singulorum incolarum: quam quidem totaliter amittere probabilius est quam quod minima gaudeant libertatis parte (quod quidem certo certius esse immo fuisse et nunc esse prout rei probauit probatque euentus) prestando subiectionem obedientiam reuerentiam et multiplicia iura regalia: et proinde tractatur de suo preiudicio maximo quia omnes ledentur et eorum omnium iuri detrahitur. et cum liberi existant eis a iure naturali potestas et facultas consentiendi datur et contradicendi

ergo omnes tam magni quam parui vniuersi populi et persone singulares sunt vocandi et ab eis omnibus consensum liberum exquiri et obtinendus.

Sed hunc saltem liberum que qualitas id est libertas necessario requiritur nunquam praestabunt ut patet. ergo ut ab eis liber consensus obtineatur oportet bonis rationibus suauibus / dulcibus et melifluis inductionibus suadeantur

Quod autem libertas in consensu prestando necessario tanquam necessaria qualitas requiratur probatur per textum valde notabilem in c. ubi periculum § coeterum de electione lib. 6 ubi dicitur quod cessat electio ubi admittitur libertas eligendi. ubi ponderandum est uerbum libertas requiritur ergo in electione vel acceptatione cuiuscunque futuri superioris vel rectoris a personis liberis eligendi vel acceptandi consensus liber.

Si ergo adest consensus sine qualitate libertatis non est illa electio instar matrimonii carnalis ut in c. cum locum et quod ibi notatur de sponsalibus et glossa in c. quisquis. de electionibus

Concordat Bartholus in tractatu de tyrano: ubi ait quod si ciuitas habens electionem rectoris et per tyranum compulsa eligeret Rectorem: non ualeret electio. Unde sententie late ab illo rectore essent nulle. Pro quo bene facit l. 2 ff. de iudiciis Ubi requiritur liber consensus in transferenda et subroganda iurisdictione.

Ex quo etiam infertur quod si tyranus ibit ad ciuitatem liberam cum exercitu: ciuitas elegit tyrannum in dominum transferendo millium omnem iurisdictionem: non ualet quod tali timore agitur. et per consequens non valebunt gesta a tali tyrano quod firmat Bartholus in d. tractatu de tyrano. adde hic que notantur ab omnibus in l. decernimus C. de sacrosanctis ecclesiis et calderi consilio primo et Ancharano in consilio 300 et Panormitano in c. licet de euitanda 10 columna de electione

PrevBack to TopNext

On this page

Sectio 17