Text List

Sectio 18

Sectio 18

§ 18

Quarto probatur quod sine consensu libero et beneplacito illorum populorum et regum ipsorum non potest eis dari aut constitui alius nouus rex super reges naturales suos sic.

Autoritates et exempla sacre scripture possumus allegare ad decisionem causarum et determinationem dubiorum ut est textus in c. per venerabilem extra qui fil sint legitimi: et ibi notata et in c. 2 de prescriptionibus et in c. cum apostolus de censibus et de prebendis c. cum secundum

Hoc probatur etiam per duas glossas ciuilis iuris. Altera in authent. Ut iudices: sine quoquo suffragio § cogitatio in verbo eloquiorum. Altera in l. illud ff. ad l. aquiliam baldus in autbent. ad hec 2 columna C. de usuris Idem Baldus allegat apostolus in rubrica C. de fide instrumentorum. Et hoc dicunt iuriste verum nisi esset lex contraria diuine autoritati quia tunc stabitur legi.

limitatur tamen hoc: nisi autoritas diuina loqueretur in concernentibus animam quia tunc non solum est superior legi ciuili § finali de secundis nuptiis: sed etiam canonice vel auditori canonis: 25, q. 1. c. sunt quidam de hoc videatur felinus in c. ex parte el 1o 20 columna de scriptis.

Sed in sacra scriptura inuenitur ordinatum: ad eo ut in datione vel constitutione noui et sumi principis a principio celebranda etiam de principe quem deus signaverat. seu elegerat interveniret consensus liber et autoritas et acceptatio voluntaria populorum: sine qua etiam diuina institutio de principe summo effectum non sortiebatur

ergo sine consensu libero et beneplacito illorum populorum et regum ipsorum non potest eis dari vel constituere Regem nouum.

Notanter dicimus a principio scilicet antequam regnum vel principatus deferatur per successionem. Cum a principio omnis principatus vel regimen populi originem duxerit a consensu et electione populi l. ex hoc iure ff. de iustitia et iure et ff. de origine iuris l. 2 § deinde cum essent et § nouissime et ff. de constitutione principum l. 2 et instit. de iure naturali gentium et ciuili § sed et hoc studiosum et in authent. de instrumentorum cautela et fide § et quia imperium

consequentia patet. Minor probatur per illud Deuteronomi 17 ubi sic dicitur "cum ingressus fueris terram quam dominus Deus tuus dabit tibi et possideris eam habita uerisque in illa et dixeris constituam super me regem sicut habent omnes per circuitum nationes eum constitue quem dominus Deus tuus elegerit de numero fratrum tuorum" etc

In quibus quidem verbis duo decreuit dominus debere concurrere ad institutionem regis et executionem regie potestatis.

Alterum ex parte instituentis scilicet quod diuina providentia fuisset electus expectando in electione iudicium dei. Alterum ex parte populi: videlicet quod talem a deo in regem electum populus voluntarie reciperet libenterque ratum haberet atque possessionem traderet regni. Que duo clare denotant predicta verba scilicet illum constituas quem dominus deus tuus elegerit Vbi actus voluntarius id est consensus et approbatio populi requirebatur ibi eum constitues id est ratum habebis seu acceptabis et regem habebis super te quem deus insinuauerit tibi elegisse: vel sibi placuisse ut sit rex.

Unde licet deus potuisset constituere regem super populum hebreorum etiam inuitum: tum quia dominus uniuersorum est ad hebreos et quilibet homo et quisquis populus est seruus Dei per naturam: et plusquam seruus scilicet sicut possessio inanimata ad suum possessorem et sic poterat facere de re sua quicquid vellet et precipue quod apud ipsum sunt dominia et iura regnorum terre: et potest illa dare cui uoluerit vt apparet Daniel 4: "Donec scias quod dominatur excelsus in regno hominum et cui uoluerit det illud" Tum maxime quia ille populus sub speciali Dei cura regebatur ut aparet Deuteronomi 7 "te elegit dominus deus tuus ut sis eius populus sub specialipeculiaris" et exodi 19: "Eritis mihi in peculium de cunctis populis". Noluit tamen priuare illum priuilegio iuris naturalis quo spectat ad omnem hominem et ad omnem populum liberum submittere se propria sponte alterius regimini si viderit sibi vtile esse Deus enim non destruit vel abrogat opus suum uel ius naturale quod a principio ipse tam sapienter tam ordinate tanquam immutabiliter instituit

Nam diuine prouidentie non est naturas cogere vel corrumpere ut magnus Dionisius D 4 de diuinis nominibus ait: Unde sicut ex diuina ordinatione vim habebat precepti quod populus voluntarie illum quem Dominus eligeret constitueret super se in regem id est ratam haberent talem dei electionem et possessionem regni eidem traderent: ita aeque ordinatione divina consensus et rati habitio populi et traditio possessionis regni ad exercitium regiae potestatis necessario requirebatur Quem quidem populi consensum et acceptationem possessionisque traditionem regni si Deus non requireret: dixisset utique tantummodo: "is erit rex tibi quem dominus Deus tuus elegerit". nec oportebat "cum constituas innuitquem dominus" etc. Quia tamen dixit "eum constitues": innuit euidenter ordinatione diuina necessario requiri etiam ex parte populi: actum aliquem scilicet consensum et ratihabitionem seu acceptationem voluntariam: nec non traditionem possessionis de uere interuenire. Ponderanda enim sunt verba scripture sacre cum sint misteriis plena: et aliquod improprium superfluum aut diminutum in ea reperiri posse arbitrari nephas sit

Hec patet maxime in constitutione duorum primorum regum Saulis scilicet et Dauid. Nam ut I regum c. 10 habetur licet Saul prius fuisset ex precepto Dei per Samuelem in Regem unctus et per unctionem illam Ius et titulum ad regnum illud adeptus esset: deinde tamen institui et acceptari a populo in regem oportuit et tradi sibi possessionem regni. Neque ausus fuit Saul iurisdictionem vel autoritatem regie potestatis exercere neque poterat iure pleno antequam populus electioni de se facte consentiret regnique possessionem illi traderet vel concederet.

Sic enim legitur in principio illius decimi capituli Tulit autem Samuel lenticulam olei et effudit super caput saulis et osculatus est eum et ait: Ecce unxit te dominus super hereditatem sum in principem. Deinde vero aliquibus transactis diebus: Samuel conuocuauit populum ad dominum in Masphat: et fecit stare per tribus et familias et missis sortibus primo ad determinandum tribum deinde familiam usque ad viros et peruenit sors usque ad Saul (quo adducto quia absconditus erat domini) ait Samuel ad omnem populum: "certe uidetis quam elegit dominus: quoniam non sit similis illi in omni populo": et clamauit omnis populus et ait viuat Rex etc.

Ecce consensus ratihabitio seu acceptatio populi.

Post hec et non ante cepit Saul uti Regia potestate quando concisis in frustra bovus misit in omnes terminos Israel per manum nunciorum Dicens. "Quicunque non exierit et sequutus fuerit Saul et Samuel" etc. cap. 10. et quia aliqui de populo non consenserant libenter electioni Dei de Saul licet fuisset collatus titulus ad regnandum per unctionem et iterum per sortem electus in Regem voluntarie et iussu dei: quin potius multi dicebant "Num saluare nos poterit iste." Ideo ad inducendum populum ut consentiret Samuel dixit iterum ad uniuersum populum: "venite eamus in Galgala et innouemus ibi regnum". et perrexit omnis populus in Galgala: et fecerunt ibi regem Saul coram domino in Galgala etc.

Ubi apparet quanta cura et solicitudo adhibita est de voluntate Dei ut priuilegium libertatis naturalis consentien tis di scilicet voluntarie in principem seruaretur populo nec compulit aut reprehendit eum: sed spectauit quousque voluntarie prestaret consensum ad recipiendum regem traderetque regni possessionem: quamquam ex principio electus fuerit diuinitus et sibi regius titulus collatus

ergo ad hoc quod rex in illo populo haberet exercitium regie potestatis et ius in regno illo: non sufficit ex diuina ordinatione institutio diuina de rege sine consensu et acceptatione populi /.

PrevBack to TopNext

On this page

Sectio 18