Text List

Sectio 19

Sectio 19

§ 19

Idem patet in Rege secundo scilicet Daui. Qui licet unctus etiam fuisset in regem a propheta Samueli de mandato Dei ut habetur regum non tamen ausus fuit se intromittere de potestate regia exercenda donec post mortem Saulis fuit constitu tis tus et admissus siue receptus et aprobatus autoritate et consensu populi scilicet per tribum Iuda primo in Hebron super eandem tribum in regem ut patet 2 regum 2 et deinde per alias tribus constitutus et acceptatus in regem ut 2 regum 5 scribitur.

Ex quo apparet evidenter quod Dauid quamuis habuisset per primam unctionem de mandato divino factam institutionem ac per hoc haberet ius ad regnum: non tamen habuit ius in regno ad executionem regie potestatis in populo Israel donec mortuo Saul qui verus et legitimus erat rex (licet, a Deo re probatus pessimus sacrilegus et usu tyranus) populus recepisset eum et poneret ac institueret super se in regem approbans et consentiens voluntarie diuine nominationi siue institutioni.

Unde duo requirebantur ad hoc quod Dauid haberet ius in regno etiam post diuinam institutionem. Alterum quod Saul moriretur prius. alterum quod fuisset receptus et institutus in regem a populo. Nunquam enim quamdiu vixit Saul intentio dei fuit ipsum regni usu priuare sed successione dumtaxat. Alterum erat scilicet acceptatio et traditio libera possessionis regni per consensum populi antequam noluit Dauid propria autoritate se intromittere de regni administratione licet optime sciret se a deo electum et unctum de eius mandato in regem a Samuele habereque titulum et ius ad regnum. Nec etiam statim post mortem Saulis assumpsit sibi regnum: sciens preceptum esse diuinum vt populi consensu et autoritate constituendum et intronizandum esse debere. "Illum (inquit) constitues quem dominus deus tuus elegerit" Deuteronomi 17.

Unde in 2o regum 2 "audita morte Saulis statim consulit dominum querens utrum ascendere deberet ad aliquam ciuitatem. et habito oraculo diuino quod ascenderet in Hebron: mansit in opidis hebron donec populus conueniret. Et uenientes viri iuda unxerunt ibi Dauid ut regnaret super Iuda". Hec ibi. Ecce traditio possessionis. Idem apparet capitulo 5o eiusdem libri ubi dicitur: "venerunt uniuerse tribus Israel ad Dauid in Hebron dicentes Ecce nos os tuum et caro tua sumus" et parum infra. "Venerunt quoque et seniores israel ad regem in hebron et percussit cum eis rex Dauid fedus in Hebron coram domino unxeruntque Dauid in regem super Israel" etc /. hec ibi

Iosephus libro 7 cap. 2, antiquitatum dicit quod uno decreto Dauid confirmauere imperium. Magister autem hystoriarum super 2 regum / capitulo 6 ait: quod primo inuentus fuit Dauid in signum scilicet a Samuele de mandato Dei per quam unctionem collatus est ei titulus et ius ad regnum. Secundo in regem super Iudam scilicet per consensum et acceptationem populi ratam habentis electionem seu institutionem Dei et traditionem possessionis regni. 3o in regem super Israel per omnes tribus etc. /. Ecce qualiter Dauid ultra institutionem et nominationem unctionemque diuinam: indiguit autoritate / approbatione constitutione / unctione / ac traditione possessionis regni per consensum liberum totius populi ad hoc quod legitimus / verus et naturalis rex actu esset et legitimum et iuridicum regni haberet ingressum: nec non ius et executionem consequeretur regie potestatis in regno illo: quatenus illa duo que dominus ante de constituendo regem preceperat obseruarentur (scilicet) quod deus eligeret vel nominaret illum quem vellet: et quod populus proprio et libero consensu approbaret Dictam electionem ac ipsum sic a deo electum sibi constitueret in regem Deuteronomii 17

de his videantur burgensis super 1o regum c. 28 in additione 1o ad nicolaum de lyra et conradu de contractibus tractatu 1 q. 7 in principio

ergo per exemplum et autoritatem diuine scripture Immo ut videtur per preceptum et ordinationem diuinam sine consensu libero et beneplacito illorum populorum et regum ipsorum non potest eis dari aut constitui alius rex nouus super reges naturales suos.

Quod autem sit preceptum et necessario debeat obseruari hoc etiam nunc inter christianos in nouo testamento probatur: quia precepta omnia quantum ad id quod habent morale et quantum ad rationem iustitie quam continent sunt immutabilia omni tempore secundum S. Thomam 1 2o q. 100 articulo 8 per totum.

et ratio est duplex secundum eundem ibi in a. 1 et 3 et q. 109 articulo 4 corpore quia continent ipsam intentionem legislatoris scilicet Dei ut apparet in preceptis prime tabule que ordinantur ad deum et continent ipsum ordinem ad bonum commune quod est Deus Et in preceptis secunde tabule que continent ipsum ordinem iustitie inter homines obseruande ut scilicet nulli fiat indebitum et cuilibet reddatur debitum.

2o ratio est quia precepta moralia sunt de dictamine legis nature que secundum se pertinent ad bonos mores et rationi naturali conueniunt: et ideo semper in omni tempore et loco habent rationem et vim obligandi: instit. de iure naturali gentium et ciuili § nam et naturalia hoc autem preceptum de constituendo rege ordinatione diuina licet sit pro parte iudiciale atque proinde non obliget omni tempore nisi denuo illud per legem diuinam vel humanam statuatur secundum illud ad hebreos 7: "Translato sacerdotio, necesse est ut legis fiat translatio" et S. Thomam 1 2e q. 104, articulo 4 corpore et q. 105 articulo 1o c. Tamen partem continet precepti moralis et sic hodie vim habet obligandi.

hoc sic patet. Erat nanque iudiciale in quantum scilicet expresse per oraculum deus illi populo loquebatur et assignabat certam personam quam constituerent in regem et quod esset de illo genere hebreorum et non alterius gentis: et quod non induceret populum ad literam in egiptum etc. que illi soli populo specialiter conueniebant. Partim vero erat morale inquantum scilicet ad omnem communitatem, de iure naturali principaliter pertinet a principio constituere sibi aliquem qui totam eam regat / etiam sine noua ordinatione divina. Et ius nature nunquam reuocatum est sed confirmatum et stabilitum per legem diuinam ut supra dictum est Exodi 20 ibi "Non concupisces domum proximi tui" etc leuitici 19: "non facies calumniam proximo tuo: nec ui opprimes eum" etc /. in quibus prohibetur omnis iniustitia. Et propter hoc voluit dominus quod in constitutione regis consensus et approbatio populi requireretur et sine illa rex exercitium regie potestatis non haberet licet divina institutio sola sufficeret quandoquidem ad populum et communitatem illam alias iure nature sine noua diuina institutione pertineret. Et ideo quamuis ex parte illa qua illud preceptum est iudiciale non habeat perpetuam obligationem sed fuerit evacuatum sicut cetera iudicialia per christum ex parte tamen qua est morale vim habet obligandi perpetuo ex ipso dictamine naturalis rationis.

Quia naturalis ratio dictat hoc esse debitum fieri scilicet ut quilibet populus liber per proprium consensum eum qui super se est regnaturus et cui se comittit non ad ipsius: sed ad eiusdem populi communem utilitatem eligat / acceptet / approbet et constituat: atque proinde nullus non sibi Iudex potissime sine legitima vera et discussa cauda ipsum populum huiusmodi iure eligendi acceptandi constituendi sibi regem vel rectorem priuet. Ex quo nec ipse deus voluit regem regnare in populo peculiari suo absque populi consensu libero regnare fieret enim iniuria grauis et magna iniustitia populo cuicunque libero si contra voluntatem ac consensum liberum eius: aut si ad consentiendum compelletur daretur ei regem aut dom num inum.

Hoc enim in illis preceptis nature includitur Thobie 4 "quod tibi non vis ab alio fieri: nec tu facias illi" et Matthei 7 "omnia quecunque uultis ut faciant uobis homines" etc /. includitur etiam in preceptis decalogi secunde tabule ibi: "non furtum facies": in quo omnis violentia illata proximo et omnis illicit a usurpatio rei aliene: et quicquid illicite rerum proximi aufertur et potius ea que tangunt libertatem prohibitum intelligitur ut in c. poenale 14, 5. Precepta autem secunde tabule continent ut diximus ipsum ordinem iustitie inter homines conseruandae scilicet nulli fiat indebitum. Et secundum hanc rationem talia precepta indispensabilia permanent S. thomas 12e q. 100 c. 8. Et ideo preceptum illud de constituendo regem per consensum et approbationem populi est morale et inmutabile ac per consequens habet obligandi vim etiam in nouo testamento: licet reuocatum fuerit ex parte illa qua erat iudiciale. Confirmatur quia lex abrogata quoad partem non abrogatam adhuc est in viridi obseruantia. Notatur hoc per Canonistas in c. 1o de constitutionibus et in l. 1. de latina libertate tollenda et ibi baldus.

Quanto magis quod possumus dicere quod illa lex quantum ad iudiciale quod habet videtur absumpta esse atque renouata denuoque instituta per ecclesie autoritatem propter rationem sui. Nam potest lex allegari licet sit abrogata propter rationem sui quia ratio non tollitur ut l. eas ff. de capite dimi. glossa in l. 1 in principio de coniungendis cum emancipato liberis et glossa in prima constitutione C. et in l. 2, c. de ueteri iure enucleando sic beatus hieronymus allegat illam legem propter sui rationem super liviticum et habetur 8 q. 1 c. licet ubi dicitur "licet ergo de constituendo principe precepisset et elegisset tamen conuocatur etiam synagoga" etc. /. Ratio enim legis est quia ille qui preficiendus est populo ab ipso populo cognoscatur et approbetur atque non inuitis preponatur. Unde subdit hieronymus immediate "requiritur ergo in ordinando sacerdote etiam populi presentia ut sciant omnes quod qui prestantior est" etc facit ad hoc 68 dist. c. ples dictrensis et capitulo nosse. Ubi dicitur "vt conuocato clero et populo talis ibi eligatur per dei misericordiam cui sacri non obuient canones. Sacerdotum quippe est electio et fidelis populi consensus adhibendus est". Et in c. ultimo "ut nullus detur inuitis et non petentibus: ne plebs inuita episcopum non optatum contemnat aut odiat". Idem prohibetur 61 dist. c. nullus in uitis.

Apparet igitur quod etiam nunc observari debet quod debet quod deus precepit de constituendo principem: scilicet: quod semper expectetur consensus liber et acceptatio populi: et quod nisi consensus et acceptatio seu approbatio populi voluntaria in constitutione noui principis interuenerit: princeps vel rex ipse habere non poterit exercitium potestatis regie ut probatum est.

PrevBack to TopNext

On this page

Sectio 19