Table of Contents
De thesauris
Sectio 38
Sectio 39
Sectio 40
Sectio 41
Sectio 42
Sectio 43
Sectio 44
Sectio 45
Sectio 20
Sectio 20
¶ Possunt confirmari predicta l. per hoc quod Liber Deuteronomii in quo illa ordinatio reperitur: interpretatur lex secunda secundum Hieronymum et Isidorum et Innocentium 3m in c. per venerabilem extra qui filii sint legitimi. Et est figura legis noue cum secundum apostolum omnia in figura contingebant 1 Ad Corinthios 10
idcirco adaptanda sunt que ibi dicuntur maxime que ad moralem pertinent intelligentiam et ad regulandum hominum actus qui fieri habent in tempore gratie.
Cum ergo interuenire consensum et approbationem populi liberi ad constitutionem noui principis sit naturale vel de iure naturali et sic morale ad regulandum hominum actus:
consequens est quod sic debeat in tempore gratie obseruari: atque proinde in casu nostro necessario haberi conueniat consensum illorum populorum et regum ipsorum ad recipiendum regem nostrum immo longe fortius.
¶ Item 2o potest addi alia confirmatio per argumentum ab institutionibus ecclesiasticis ad seculares quod est bonum argumentum quia eo utitur hieronimus in d. c. licet 8 q. 1 et in mulus alis locis eo ecclesia usa est.
ergo ita oportet esse in secularibus. Immo longe magis potissime quoad illas gentes que ut supponimus vel adhuc infideles sunt vel recentes valde sicut plantule delicate in fide quibus potius blandiendum est: quam sint exasperande ut puta neophite 35 q. 2 et 3 c. quedam lex.
¶ Minor satis patet in capitulo in nomine domini 23 dist. ubi dicit leo papa: "Nulla ratio sinit ut illi inter episcopos habeantur qui nec acclericis sunt electi nec a plebibus expetiti". et d. c. plebs, 63 dist. cum sequentibus ubi populus vocatur non ad deligendum tamen ad consentiendum electioni prelati per illam regulam iuris: "Quod omnes tangit debet ab omnibus approbari" cum suis concordantiis. lib. 6 et glossa in c. 1, 62 dist. notant a contrario sensu quod si populus non vult consentire electioni facte per collegium: potest electio irritari: imo etiam si sine causa rationabili contradicet et nollet consentire irritari debet electio si scandalum generaretur in populo ex quo dictae glossae notat singulariter Panormitanus in c. 1, de electione dicens: quod cum scandalo populi non debet quis prefici etiam interueniente legitima electione.
Pro quo facit optime c. cum teneamur de prebendis et c. nisi cum pridem de renuntiatione Et vide singulare dictum Innocentii ibi ubi dicit quod, si populus persequitur episcopum seu prelatum iam institutum nec potest compesci a tali persequutione ut populus quiescat et ecclesia sit inquiete debet prelatus redere vel remoueri per superiorem assignato alibi bono cambio. Quod singulariter notandum est secundum Panormitarum facit c. si forte 63 et c. nullus inuitus episcopus dandus non est: si habent iustam causam contradictionis. Et notatur in c. illud 23 dist. etiam si detur a papa 22 dist. c. sacrosancta
¶ Si ergo episcopus dari non debet invitis populis christianis ne plebs inuita episcopus non optatum contemnat vel odiat longe minus rector vel rex temporalis populo libero extraneo / gentili et infideli proprios habenti et naturales reges non recognoscentes superiorem sibi tam ignot us suspectus utpote alterius gentis seu fere nationis et cum grandi periculosissimo et certissimo insedabilique scandalo non unius populi modo uerum etiam infiniti numeri populorum / et diversarum nationum dandus est.
¶ Et quod procedat argumentum per locum a maiori patet quia magis obligantur populi vel plebs christianorum sub eundum episcopum a papa datum vel institutum et plebibus exhibitum aut prepositum seu a clericis electum quam gentilium siue infidelium: vel etiam recenter conuersorum populi liberi ad patiendum siue acceptandum temporalem regem aut rectorem alterius gentis et extranei s populi cum omnibus modis sint extra fores ecclesie: vel si iam aliqui conuersi sunt habent tamen suos proprios et naturales principes liberos nullum recognoscentes superiorem propter quod possunt se iuste atque autoritate iuris naturae opponere cuicumque alie institutioni de alio superiore cum iustam causam utique habeant contradicendi
si illis scilicet christianis veteribus episcopus dari non debet etiam a papa inuitis: multo minus infidelibus de quibus est sermo uel recenter conuersis Rex alienus sine consensu libero et acceptatione uoluntaria eorum.
¶ 3o confirmantur supra dicta utendo etiam eodem argumento a minori sic: Ecclesia nunc modernis temporibus (sicut ab olim usa est) in constitutione summi principis in qualibet parte populi christiani: non tollit sed sinit et confirmat consensum populi vel quibus de iure aut consuetudine competit eligere acceptareque illum propria sponte
ergo nec illis infidelibus et similibus uel etiam ex eorum recenter conuersis tolli debet etc /. consequentia patet ex paulo superius dictis. Antecedens probatur: quia ecclesia loco dei approbat et confirmat electionem quam faciunt populi christiani de rectore vel principe suppremo ut apparet in imperio et in ciuitate venetiarum et aliis qui eligendi sibi rectorem de iure vel consuetudine habent potestatem ut 93 dist. c. legimus ibi "quomodo si exercitus faciat imperatorem." Et extra de electione c. 1 et c. venerabilem et 8, q. 1, c. licet. Nec etiam successio successoribus tollitur ut in c. licet, de voto cum ibi notatis Vbi regnum defertur successione. Nec ad hoc requiritur Iudicium pape specialiter expressum etiam intra ecclesiam: sed sufficit quod tacite in eum consentiat qui dignus est ad regendum et zelator fidei ac obediens sancte Romane ecclesie argumentum c. Adrianus el. 2o 63 dist. et 96 dist. c. quis dubitet. facit quod baldus dicit in d. c. venerabilem de electione 1 columna papam non debere suprimere officium vel potestatem electionariorum imperii in quo tamen mayorem obtinet autoritatem ut notatur in c. ad apostolice de re iudicata lib. 6
Et sic a fortiori ratione in casu nostro nam si ubi apparet et est maior euidentia potestatis ecclesie in institutione regis vel principis summi non tollitur ipsa potestas et autoritas vel ius eligendi per populi consensum liberum quibus de iure vel consuetudine competit populis: multo minus de iure tolli potest eiusmodi potestas uel autoritas et consensus gentilibus et infidelibus populis omnino extra ecclesiam existentibus in quos minor euidentia potestatis ecclesie apparet esse et in veritate minor est: cum in ipsos coercitiuam non habeat potestatem / sed in habitu solum nec plene adhuc in habitu ut infra videbitur
ergo non potest eis dari Rex nouus nisi ipsi populi et quorum iuri detrahitur voluntarie consenserint. Si ergo requiritur necessario quod gentes ille principesque illarum consentiant electioni vel institutioni de regibus nostris hispaniarum facte per papam in dominos vniuersales orbis illius: cum negocium sit grauissimum et ualde onerosum, ut pote contra regnorum illorum naturalem libertatem ac seruilem deterioremque status omnium incolarum et regum seu magistratuum suorum conditionem et propterea maxime odiosum: manifestum est oportere ad hoc quod eius modi consensum libere prestent: illos dulcissimis mansuetissimis immo supplicibus verbis suauibusque inductionibus et bonis rationibus: moueri induci et persuaderi et non perfunctorie.
On this page