Table of Contents
De thesauris
Sectio 38
Sectio 39
Sectio 40
Sectio 41
Sectio 42
Sectio 43
Sectio 44
Sectio 45
Sectio 21
Sectio 21
Quod si prefata media (quod absit) omittantur et statim dum ad terras illas et regna hyspani applicuerint easque fuerint ingressi noua tam insolita et sibi a seculis inaudita immo nec somniata (ut diximus) notificauerint populis eisdem videlicet quod teneantur obedientiam seruitutem et subiectionem regi extraneo prestare atque illum in dominum super suos et naturales reges ac dominos recipere universalem et hoc quoad incolas omnes sed quoad reges et principes eorum si loquamur si audierint alterius regis ditioni debere colla submittere atque superiorem recognoscere cum reges liberi et superiores domini et magni Domini existant pluribus dominis aliis per magnifice atque fastuose modo suo principantes: nunquid hec audientes poterunt omnes pariter turbari acerrime: terreri et inplacabiliter scandalizari. Nonne rex Herodes audito a Magis quod natus erat rex Iudeorum: turbatus est et omnis hierosolima cum illo Et quod merito turbari queant immo quiverint patet quia aliquis alium turbare dicitur per simplicem introitum in sua possessione eo inuito l. iniuriarum § fine ff de iniuriis et 1 dist c. 1.
¶ Item turbat quis alium per asportationem fructuum Baldus in l. post sententiam ultima columna C. de sententiis.
¶ Item per arationem et fructuum collectionem baldus in consilio quidam acusatus in fine et talis turbans dicitur maleficus Baldus in l. in cunctis, 1 columna C. finium regundo.
¶ Vendendo rem alienam et tradendo emptori possessionem glossa et bartholus in l. si duo 2 columna ff. uti possidetis.
Item asserendo habere seruitutem in re aliena glossa et Bartholus in d. l. sí duo in princ. 1. q. ff. uti possidetis et in l. 2 § fine ad finem ff de acqui emptio et in l. menius § fundo ult. colu. ff. de legatis 2.
¶ Turbando in seruitute fundi: dicitur turbare in fundo bartholus in l. sicut § aristo. versi turbatur § si seruus ubi glossa.
¶ Item turbat quis per quamcunque molestiam et impedimentum instit de interdictis § retinendum. Cynus in l. 1, C. uti possidetis
¶ Item negando quod aduersarius non possideat Bartholus in l. si prius ff. de operis noui nunciatione.
¶ Item quando aliquis possidere vel aliquod ius habere se asserit. Baldus in l. ordinari 5 columna C. de rei vendicatione et in l. non ab re. C. vnde vi.
¶ Sed aliis multis exemplis turbationis taceamus: nemo est qui patienter et sine animi sui maxima turbatione audire ferat quod libertatem amittat: que res constat esse inestimabilis et amabilis ut supra probatum est et l. libertasff. de regulis iuris. et maxime subiici debere regi ignoto, alterius gentis incognite. Cum tales reges soleant parum affici ad gentem cui preficiuntur: et per consequens non curare multum de eis. Et Iterum eos exactionibus affligere importabilibus angariis et per oneribusque aliis insolitis grauare. Et hec causa fuit quare dominus prohibuit populo suo peculiari ut non facerent sibi regem alterius gentis ut patet Deuteronomii 17 Et S. Thomas 1 2e q. 105 articulo 1 2m. cuius etiam meminit Bartholus in tractatu de regimine ciuitatis 4 et penultima columnis.
¶ Sed quid rogo facerent et qualiter turbabuntur aut turbati sunt illi qui tot insultus calamitates / trucidationesque a nostratibus sunt perpessi. et illi ad quos nondum hyspani peruenerunt et tamen audierunt quanta mala convicinis prouincialibus intulimus: quando nuntii Regis nostri ab illis petant consensum et voluntatem eum in suppremum principem suscipiendum. si probabiliter presumere ac timere timore cadente in constantissimos viros quibus se spoliandos fore bonis suis dignitatibus et dominiis rapiendas sibi uxores: filiis orbandos et in omnimodam et acerbissimam seruitutem redigendos Re vera plena animorum maxima perturbatione: terribili horrore ingentique viscerum dolore atque indignatione usque ad auditum sufferre minime valebunt.
Nam quis unquam sane mentis dubitare audebit quominus credat gentes illas ilico cum primum id audierint ad naturalem / iustum ac commune uniuersis nationibus refugium merito conuolaturas. ad arma videlicet et vim vi nisibus totis repulsuras: quatenus vel vitam mortis periculis exponant et in bello finiant: uel ab eiusmodi inuadentibus quos impios et scelerosos non immerito iudicant sunt enim et se subiecturos iniustissime vident propias respublicas liberent? Que causa iustior est belligerandi quam seruitutis de pulsio. Secundum Tullium in Philippicis l. 7. Et vegetius de re militari lib. 3 Quis dubitat artem bellicam omnibus esse potiorem per quam libertas retinetur et dignitas prouintie propagatur et conseruatur imperium. Et iterum diuitiarum non est secura possessio, nisi armorum defensione seruetur. Sed de his alibi plenius
ergo ad vitandum tam grauem et iniustam turbationem in populis illis: ad obviandum tot malis que in bellis necesse est interuenire tot mortibus / stragibus populationibus terrarum (et quod miserabilius et lamentabilius est) tot animarum damnationibus ac proinde tot iniustitiis et operibus scelerosissimis tyranorum et vt sit iustus et a deo approbatus regum nostrorum in orbem illum ingressus, principatus et uniuersale dominium: necessario requiritur quod modestissime / blandissime discretissime ac dulcissime verbis dulcibus et supplicibus / bonis rationibus et inductionibus moueantur / inducantur / suadeantur ad proprium consensum libere prestandum.
On this page