Table of Contents
De thesauris
Sectio 38
Sectio 39
Sectio 40
Sectio 41
Sectio 42
Sectio 43
Sectio 44
Sectio 45
Sectio 22
Sectio 22
Contra hanc particulam et eius probationem instant prorsus manifeste que supra § 5o in fine et § 7o et 8o et 9o conceduntur et supponuntur. Et plenissime in nostro tractatu comprobatorio probata fuerunt. Quem ex proposito et speciali ratione edidimus ad Iuris regum nostrorum roborationem videlicet eosdem inclitos reges castelle et legionis principes summos fuisse institutos autoritate apostolica totius illius indiarum orbis: quorum ditioni sedes ipsa iuste subiecisse regna illa omnia vniuersasque gentes et populos quoad supremam iurisdictionem seu supremum principatum. Tunc arguitur sic. Nam si iuste sedes apostolica orbem illum regibus nostris subiecit causa scilicet existente iustissima (hoc est) propter fidei predicationem et illarum gentium conuersionem: quid opus est consensum illorum verbis dulcibus et supplicibus querere aut expectari. Possunt enim reges nostri ad se recipiendum illos iure debellando compellere: et sic velint nolint habere ipsos in supremos principes iuxta probata in predicto tractatu comprobatorio ergo particula hec super foranea existit: nec videtur sub iuris ordine comprehendi.
¶ Si autem necessario requirendus est illorum consensus, et noluerint tandem illum prestare: qua rogo ratione illa suprema et imperatoria potestas quam reges nostri ex donatione vel institutione papali consequuti sunt per se subsistet: non habens esse in se sed intellectu veluti entia rationis siue secunde intentionis vel si quid aliud est quod aliunde fulciatur vt habitus frustra tamen erit carens propria operatione. Est enim frustra omne quod non habet operationem propriam: cum omnis res sit propter suam operationem vt dicitur 2o de coelo et mundo. Operatio autem cuiuscunque presertim supreme potestatis et primo capere regni possessionem id est ciuium quia regnum per prius in personis consistit secundum illud prouerbiorum 14 "In multitudine populi dignitas regis: et in paucitate plebis ignominia principis." Experirique an libenter se suscipiant in eiusmodi dignitatem vel potestatem ad obediendum parati. Quod si renuerint se submittere: operatio 2a scilicet compulsio ad illos compellendum puniendum ue tanquam rebelles interuenire necessum est. Hoc patet lucae 19. Ubi dicitur: "Veruntamen inimicos meos (qui nolue rintrunt me regnare super se) adducite mihi et interficite ante me". Sed in casu nostro nolentibus gentibus illis cum suis regibus et magistratibus dicte institutioni consentire ac sic consensum denegare absque metu compulsionis iuridice: remanet dicta institutio papalis seu imperatoria vel suprema potestas propriis operationibus vacua ergo frustra reges nostros principes supremos prefati orbis nisi nomine appellare poterimus. Ergo vel negantes dictum consensum reges nostri vi et armis iure possunt ad se recipiendum in supremos principes compellere: vel frustra fingitur talis summa potestas. Et reges nostri appellantur prefati orbis supremi principes ergo particula hec (scilicet) quod verbis dulcibus et blandis debeant gentes illa induci ad suscipiendum eos in summos principes omni ex parte videtur determinatis presertim in dicto tractatu comprobatorio contradicere etc /.
¶ Ad hanc dubitationem respondemus non obstare hanc particulam his que in dicto tractatu determinata fuerunt: sed comprehendi sub ordine iuris naturalis et diuini: et ideo cnecessario seruandam esse sicut ceteras vt in precedentibus probationibus declaratum est. Nec posse compelli per aliquem purum hominem ad prestandum nisi velint eiusmodi consensum: licet fateamur ingenue summum Christi vicarium iuste atque prudenter reges nostros supremos principes illius orbis constituisse atque imperatoria dignitate non ficta vel que de se nihil est circunscripto omni actu intellectus ut sunt entia rationis: sed vera esse verum habens in rerum natura prouide ac merito adornasse eos ut patebit
¶ ad cuius pleniorem dilu ta cidationem sciendum quod tripliciter vel secundum triplicem statum seu tempus illarum gentium possumus de hac particula loqui
¶ Aut 3o post inuasiones / bella / strages captiuitates / spoliationes dominiorum / dignitatum: et cetera mala ab hyspanis immaniter receperunt. Siquidem de primo statu loquamur scilicet dum gentes illas infidelitatis velamen detinet: tunc ponitur sequens conclusio
Quandiu infideles gentes ille existunt: non licebit regibus nostris compellere illas ad consensum predictum prestandum.
¶ Probatur conclusio multipliciter primo sic Reges nostri prout in prefato tractatu comprobatorio apparet in 2a ratione principali ad probationem prime conclusionis nullam iurisdictionem coercitiuam vel contentiosam super gentes predictas habent nisi in habitu dum sunt in sua infidelitate voluntariam autem duntaxat in actu. Sed compulsio que sine bellico apparatu non fiet pertinet ad iurisdictionem contentiosam que re d ditur in inuitum ut per doctores in l. 2. ff. de officio proconsulis. Caret nanque fundamento totius iudicii id est iurisdictione secundum illud exodi 2 "quis constituit te principem et iudicem super nos?" Et potest ei obiici: "tu quis est qui iudicas alienum seruum. Domino suo stat aut cadit". Ad Romanos 14. semper enim debet precedere iurisdictio officium ius dicentis. Quia prius nascitur quam exercitetur ad actum. C. qui pro sua iurisdictione. l. 1. Et notatur in l. instar. C. de iure fisci lib.10. Unde tale iudicium dicitur usurpatum. contra illud Deuteronomii 1o: "audite illos et quod iustum est iudicate quia dei iudicium est". Id est autoritate diuina iudicium fertur. Ille autem qui iudicat in non subditos vel in eas res ad quas non se extendit iurisdictio eius: iudicium Dei usurpat. Et iniuriosus est ipsi deo ut Augustinus dicit 2, q. 1, c. Nomen et S. Thomas super epistolam ad Romanos ubi supra lectio 1, et 2 2 q. 60, articulo 2o, 3 et 6 in corpore. Inferretur etiam sic iudicatis violentia et irrogaretur iniuria. Contra illud iuris preceptum alterum non ledere ff. de iustitia et iure l. iustitia. ergo non licebit regibus nostris compellere illos ut consensum prestent. Patet consequentia quia tunc priuatus est rex noster carens iurisdictione contentiosa. Vt probatur explicite in l. preses. l. et a, 2a ff. de officio presidis. Et ibi bona glossa. Et notatur in d. l. de officio proconsulis
¶ Ergo nullum aliud remedium ei reliquum est ad consequutionem possessionem habendam prefati orbis nisi quod dulcissimis verbis et suauibus inductionibus gentes ille moueantur et beneuole atrahantur quatenus consensum liberum prestent: quod hec particula intendit.
¶ 2o probatur conclusio: ecclesia Dei non habet iudicare regulariter de infidelibus qui nunquam fidem susceperunt et longe minus de illis qui non audierunt: potissimum sequi sunt habentes regna separata nec nec aliquid boni vel mali nobiscum unquam facere habuerunt. Et hoc patet 1o ad corinthios 5 qui idem ingenue fatetur dicens quid enim mihi de his qui foris sunt iudicare. Que sententia est communis omnium sanctorum Doctorum tam grecorum quam latinorum ad ecclesiam scilicet nihil pertinere iudicare quia nec sunt de foro eius: nisi curam de illorum conuersione habere: prout latissime in nostra apologia probatum habemus capitulo 7o 8o 9o Et hec tandem decisum est hodie per concilium Tridentinum Sessione 14 c. 2o ubi sic dicitur: "constat certe baptismi ministrum iudicem esse non oportere: cum ecclesia in neminem iudicium exerceat: qui non prius in ipsam per baptismi ianuam fuerit ingressus. "Quid enim mihi (inquit) Apostolus de his qui foris sunt iudicare". Secus est de domesticis quos christus dominus lauacro baptismi sui corporis membra semel efficit" hec ibi: Sed compellere hos infideles qui omnino extra ecclesiam sunt in regnis separatissimis degentes ad accipiendum reges nostros vniuersales principes: est de eis iudicare et satis male iudicare ergo non licet regibus nostris illos compellere ergo nullum remedium eis reliquum est etc.
¶ 3o probatur conclusio: quia talis compulsio cum necesse sit esse bellica fieret contra inuincibiliter ignorantes. Et sic punirentur sine culpa quod est iniustissimum perinde ac si pueri quinque annorum punirentur pro eo quod nesciunt articulos fidei. Est enim ignorantia inuincibilis que studio quocunque aut diligentia superari non potest secundum doctores. Nemo enim peccat in eo quod vitare non potest 56 dist. c. satis peruersum Et 16 q. 7, c. inuentum et c. cognoscentes de constituionibus Ibi rem que culpa caret in damnum vocari non conuenit Et de restitutione spoliorum c. conquerente. Nota in l. genero. ff. de his qui notentur infamia et in l. 2, C de iuris et facti ignorantia Et talis ignorantia nemini nocere debet l. 52 25 § si seruus ff. de acquirendo rerum dominio et ff. ad l. aquil., l. si putatur et C. de poenis l. sancimus et ff. de iuris et facti ignorantia l. iniquissimum.
¶ Sed infideles eiusmodi maxime indiane nationes ignorant inuincibiliter papalem institutionem et, quis sit papa et qua potestate fulgeat quid euangelium et predicatores illius: cum sint hec de fide. Similiter qui reges hispaniarum et quo titulo qua ratione seu fine ad regna prorsus aliena miserint gentes suas, et similia. Nec illam ignorantiam studio quocunque superare valent nisi dicas quod teneantur diuinare ergo ignorant inuincibiliter. Et sic ignorando culpa carent ergo non licet regibus nostris quamdiu gentes ille manent in sua infidelitate compellere per bellum esset iniustissimum ergo non licet regibus nostris quandiu gentes ille manent in sua infidelitate compellere ad se recipiendum vel consensum prestandum vt diximus. Ergo nullum aliud remedium eis superest nisi quod blandimentis et suauibus suasionibus ad consentiendum inducantur. si rite ac recte ingredi cupiunt summum illius orbis principatum.
¶ 4o probatur conclusio sic reges nostri hyspaniarum tenentur iure naturali et diuino et sic de necessitate salutis ingressum suum primum seu nunciorum suorum in illas indiarum partes et progressum etiam ceteraque omnia que sibi agenda forent ita ordinare ac disponere quatenus predicationi euangelii et conuersioni prenomi na tarum gentium congruant: et vitare cuncta contraria que predicationem et conuersionem eiusmodi quoquomodo valeant impedire aut etiam retardare, vt euidenter per quintam considerationem apparet. sed si compellerent reges nostri eiusmodi gentes ad consensum prestandum: vel propria autoritate vim possessionem illius orbis caperent: nonne turbabuntur vniuersi magni et parui: reges et subditi populi rectores et magistratus et non pigriter confugient ad arma: unde certum est cuncta implenda cruore humano cedibus et stragibus desolationibus terrarum ut in precedenti § patet. Nunquid hec omnia efficient ingressum regum nostrorum in orbem illum congruum predicationi fidei et conuersioni animarum veluti fini totius huius grandis negotii proportionatum. An non erunt eiusmodi fini vehementi efficacique obstaculo. Quinimmo efficacissima christum et eius religionem contemnendi: habendi horrori atque perpetuo blasphemandi. Adiungantur his ea que consideratio 3a proclamat ergo non licet regibus nostris compellere gentes illas ad se recipiendum in summum principem nisi velint voluntarie ergo nullum aliud remedium eis superest nisi blandiciis et bonis operibus et gratiosis suasionibus gentes illas ad consensum liberum prestandum induci et prouocari.
¶ Veruntamen cum his omnibus stat bene summum christi vicarium ex debito pastoralis officii potuisse quin tenebatur (ut in sepe memorato tractatu comprobatorio probauimus) instituere regem catholicum aliquem illumque imperatoria quadam et suprema dignitate ac potestate super illum fauorem fidei donare: qui eam faceret predicare iusta formam a christo statutam: impedimenta si que oriri contigerit aliquorum potentium principum infidelium puta turcorum et machometarum pro loco et tempore tolleret: ad eandem fidem venientes et suscipientes in eiusdem fidei conseruare soliditate. Nempe seruando semper in actibus suis iuris potissimum diuini et naturalis cuius undecimam partem scilicet quod gentes ille volentes suscipiant reges nostros in uniuersales principes assignauimus. Inter ea vero temporis quod prestant consensum non erit otiosa uel frustra prefata imperialis potestas suis operationibus carens: etiam si de consensu prestando ipsarum gentium nulla sit unquam spes: cum habeant satis per multa in quibus operando certe reges nostri occiosi non erunt ut in superioribus particulis decem in conclusione 2a § 11o et sequentibus et in corrolario post 3am conclusionem § 30 et § 39 latius ostendetur.
Ex quibus apparet prefatam supremam dignitatem rationis ens non esse: sed reale habens esse in rerum natura cincunscripto omni actu intellectus: licet non per se subsistat. Subsistit tamen positiue et subiectiue in alio sicuti etiam habitus. Namque habitus redducitur ad imperium voluntatis estque quo quis agit cum voluerit. Voluntas autem indeterminate se habet ad infinita. Nec hoc est frustra licet non in omnia actualiter tendat: dummodo tendat actualiter in id quod conuenit loco et tempori. Et ideo etiam habitus non est frustra licet non omnia reducantur in actum id quod congruit ad debitum finem voluntatis secundum exigentiam negociorum et temporis. Sic est de illa potestate quam dicimus supremam et imperatoriam collata regibus nostris quamque habent in habitu non esse frustra nec occiosam. Possunt enim ea quam plurima peragere in ordine ad fidem dilatandam et gentes eiusmodi luchrandas christo: quamuis per paruum vel multum temporis spacium in universales principes minime recipiantur ut late patet in locis immediate superius allegatis.
Habebit autem suam perfectionem potestas prememorata quando gentes et populi eiusmodi consensum liberum prestiterint papalem institutionem de regibus nostris super illum orbem acceptando. Quod si nunquam velint prestare quandiu infideles extiterint: nullam vim reges nostri eis inferre valebunt absque violatione iuris diuini et naturalis: prout iam ex dictis loculenter apparet. Facile ergo videre est: quam necessarium sit verbis dulcibus et blandis persuasionibus ad consentiendum eas inducere quod nostra undecima particula
On this page