Text List

Sectio 23

Sectio 23

§ 23

Quantum autem ad secundum statum illarum gentium videlicet postquam iam christum per sacri lauachri ablutionem induerint utrum possint compelli ad talem prestandum consensum: Ponitur sequens conclusio.

Conclusio

Punire aut molestare gentes illas post earum conuersionem per penas temporales vel ecclesiasticas: ob hoc quod dictum consensum negauerint: vel papalem institutionem de regibus nostris acceptare noluerint nemini licitum est.

Probatur conclusio unica ratione. quia nemo penam meretur temporalem vel ecclesiasticam pati: qui quod facit vel omittit facit vel omittit iusta et rationabili de causa et sic iuris autoritate.

Sed gentes vel populi ille post conuersionem suam negando predictum consensum et institutionem papalem de regibus nostris non acceptando id faciunt et omittunt iusta et rationabili de causa et sic iuris autoritate

ergo penam non merentur nec temporalem nec ecclesiasticam

ergo nemini licitum est tales punire pena temporali vel ecclesiastica

Consequentia 1a patet cum maiore.

Minor probatur multipliciter 1o sic. Ille habet causam iustam et rationabilem et sic legis autoritate non consentiendi vel acceptandi vel saltem differendi ordinationem vel etiam mandatum principis etiam pape cui plene non probatur aliquo genere vel specie probationis iuris quod talis ordinatio vel mandatum emanauerit a principe vel papa maxime quando mandatum vel ordinatio continet in se aliquid contra ius vel publicam vtilitatem aut deuiat prima fronte ab omni honestate: et in rebus magni ponderis.

Sed gentibus et populis eiusmodi non potest plene probari post fidem susceptam, aliquo genere vel specie probationis iuridice: quod illa institutio regum nostrorum super illum orbem a papa emanauerit vel quod sit facta per papam vel etiam quod papa potuerit eam facere

ergo gentes et populi illi habent iustam et rationabilem causam et sic iuris autoritate non acceptandi illam vel saltem differendi et consensum non prebendi: maxime cum sit contra ius naturale et gentium: et de rebus magni ponderis magnique preiudicii.

consequentia clara probatis ceteris.

Maior probatur expresse per textum notabilem in capitulo si quando de rescriptis Ubi patet quod quando littere principis continent aliquid contra ius uel deuiant ab honestate: vel aliter dubitatur de mente principis vel ex earum executione timetur aliquod scandalum aut presumitur vehementer aliqua mala ventura: non debet mandatarius parere sed expectare secundam iussionem. quia hoc facit legis autoritate ut ibi et in authent. ut nulli iudicum § ex hoc vero. Et in autent. de mandatis principum § deinde competens. Et in aut. ut determinatus sit numerus clericorum § ex hoc quidem. Et notatur in l. fine C. si contra ius uel publicam utilitatem Unde in dicto § deinde competens. Iubetur quod administratores et iudices prouintiarum non suscipiant preceptum contra ius vel vtilitatem publicam: nisi secunda emanauerit iussio. Quia non est credendum quod talis litere uel talis ordinatio seu mandatum processerit a curia principis sed per presumende sunt potius false. ut notatur in c ad hec sumus. Et in d. c. si quando de rescriptis. Et facit ad hoc dictum Barthol. in autent. ut determinatus sit numerus clericorum in d. § et eos quidem Ubi dicitur quod licitum est non obedire litteris imperialibus vel papalibus, secundum glossam Ibidem quando non constant esse imperiales vel papales. Et addit Barth. "sed certe (inquit) ego dico quod si constat esse literas imperiales vel papales: licitum est eis non obedire si rationalis redditur causa. Textus est in c. si quando de rescriptiset de prebendis c. cum teneamur". hec bartholus. Notandum etiam in c. ex parte in glossa fine de rescriptis maxime per felinum et alios et idem Bartholum quod iudices precepta supernorum que emanant contra ius et utilitatem publicam: non debent suscipere vel executioni mandare nisi post secundam iussionem?

Si ergo comissarius et mandatarius non debent tales literas vel mandatum adimplere longe potius incumbit per eas grauatis non recipere nec obedire aut implere. facit ad hoc l. regni castelle per Ioannem 2m ubi statuit quod ciuitas castrum vel locus aliquis a rege donatus vel alienatus de corona regali possit impune armata. Facit Glossa in l. puniri C. si contra ius vel vtilitatem publicam

Minor scilicet quod non possit plene probari nationibus illis post fidem susceptam aliqua specie probationis quod illa institutio de regibus nostris sit papa vel quod illam potuerit facere: probatur adductis in medium omnibus speciebus probationis.

Prima fit per aspectum ut in notorio quod probatur per facti euidentiam ut in c. euidentiam et c. proposuisti de probationibus.

2a fit per testes plures ut etiam per unum cum aliis presumptionibus vehementibus.

3a per instrumenta.

4a per confessionem de his quattuor in c. cum ad sedem de restitutione spoliatorum.

5a per scripturas antiquorum librorum c. cum causam eo titulo.

6a per violentam presumptionem. 32 q. 1 C. dixit dominus.

7a per famam cum aliis presumptionibus c. Tertio loco eo titulo

8a per Iuramentum de sententia excommunicationis c. si vero

Et est hic notandum quod illa probatio debet induci per quam reus possit conuinci et cui ipse stare teneatur. Probatio nanque est rei dubie per argumenta vel media certa ostensio secundum iuristas in rubrica C. eo titulo. Et debet necessario concludere. Modo videamus discurrendo per singula utrum aliqua illarum conuinci poterunt gentes ille ad hoc quod stare tali institutioni teneantur.

Nam per facti euidentiam et notorietatem non quia nec paulis per unquam de hoc suspicati sunt nisi per violentiam et sic de facto suspicati sunt: nisi per violentiam contra omne ius: post suam conuersionem scilicet quod talis sit homo in mundo etiam papa quod possit regnorum dominia et iurisdictionem que iure gentium et naturali apud proprios et naturales dominos habetur: tollat et transferat pro libito ad alienos et a seculo nunquam sibi cognitos.

Per 2am vero scilicet per testes: minime quoque conuinci poterunt. Testes namque oportet esse legitimos et omni exceptione maiores id est certissimos et indubitabiles: quod nulla legitima exceptione repelli possint iuxta dictum glosse in c. 1 de consanguinitate et affinit. et instit. de inutilibus stipulationibus § item verborum Et licet secundum iura et naturalem etiam rationem: multa genera personarum a prebendo testimonio repellantur: de duobus tamen dicere contenti sumus.

Et quidem de primo Repelluntur omnes ne ferant testimonium qui sunt de familia actoris. l. pen. ff. de eo Et quicunque alius familiaris C. de his qui ad ecclesiam confugiunt l. fine § sane. Nec de domo actoris vel accusatoris in causa ciuili aut criminali testes pro produci possunt 3 q. 5 per totum et § item in criminali 4 q. 3

2o nullus admittitur testis in causa propria vel communi sibi et alteri regulariter nec principaliter: nec secundario C. eo l. omnibus in causa communi quis admitti non debet ad testimonium quia causa communis duorum utriusque est ff. de ritu nuptiarum l. illud. Et hoc quidem repelli debere: ipsamet naturalis ratio patenter docet.

Cum igitur omnes hispani de familia et domo id est subiectione regum nostrorum qui in hoc negocio actores sunt existant: sitque causa ista omnium eorum cum rege communis: immo communissima immo proprissima secundum affectum cupiditatis et ambitionis eorum: et magis reuera ipsorum quam reges cum nullus ad has transmigret regiones: nisi propter propria querenda lucra et ascensum ad nouum et altiorem statum: tam execrabilibus auaritie aculeis lacerati: quam eiusmodi mortifere cecitatis albugine capti mentis oculis et insania letali quadam prepediti c. auaritie cecitas de electione. lib. 6 et c. sicut 47 dist. Sequitur quod si per illos populos testimonio hyspanorum non stetur sola ratione naturali ducti non se facere contra iura putandi sunt.

Habent enim exceptionem suspicionis. Et talis exceptio est quasi perenptoria quia si non directe tamen per obliquum pirimit. nam sublata probatione remanet ius partis inutile ut in c. sepe de restitatione spoliatorum et l. duo sunt Titii ff. de testamentaria tutela De quo Panormitanus in c. 1 de exceptionibus Et in c. 2 et a. de regulis iuris. Quia etiam in hoc casu cessat ratio certitudinis et infallibilis veritatis per quam solum ferentibus testimonium creditur et testes legitimi et omni exceptione maiores fiunt: ac proinde necesse est quod credulitas in eis cesset nec non fides eis habere recusent.

Non ergo per hyspanos testes conuinci possunt nec eis necessario concludi quod illa institutio a papa emanuerit: vel quod ipse papa habuerit potestatem in regnis alienis sine culpa mutandi reges proprietarios: et nouos alienigenas pro eis subrogandi siue instituendi /.

PrevBack to TopNext

On this page

Sectio 23