Text List

Sectio 24

Sectio 24

§ 24

Tertia autem probatio est per instrumenta uel privilegia, seu etiam per litteras papales. Per hanc quoque minime conuinci poterunt populi eiusmodi ut teneantur stare quibuscunque litteris que eis ostendi contingat

probatur hoc sic: Per illud quod quisque probabiliter ignorat et cui fidem non adhibendo probabili ignorantia excusatur: conuinci non potest: nec ei necessario quicquam poterit concludi ergo per quecunque instrumenta priuilegia seu etiam per litteras papales illi populi conuinci non possunt nec eis concludi necessario etiam post fidem susceptam quod institutio predicta emanaverit a papa vel quod papa potestatem habuerit faciendi illam.

antecedens patet de illo qui ignorat: quia non didicit scientiam alicuius artis illius cui nititur quisquam probare aliquid per principia artis illius. Talis enim probabiliter ignorat scientiam illam cum non didicerit: nec artem illam profiteatur aut adiscere teneatur qui etiam fidem principis artis illius non adhibendo excusatur ignorantia probabili: quia ignorat sine omni culpa et consequenter conuinci non posset: nec ei poterit necessario quicquam illius artis concludit: ut de se patet.

Et probatur per l. regula, § sed facti cum ibi notatis: et in regula ignorantia de regulis iuris Ubi plene per dy et per glossam 38 distinctione in suma et 1, q. 3, § notandum in texto et glossa.

Est autem ignorantia probabilis quando quis ignorat quod communiter omnes vel maior pars ciuium uel eorum qui sunt de suo statu vel qualitate ignorant Baldus in l. iuris ignorantia in uerbo Iudicis C. qui admitti.

Consequentia probatur: quia populi eiusmodi etiam post fidem susceptam saltem per multum tempus probabiliter immo inuincibiliter ignorabunt uim seu autoritatem quorumcunque instrumentorum vel priuilegiorum aut papalium litterarum: et proinde si fidem eiusmodi litteris non adhibeant excusabuntur ignorantia probabili. Cum aqua ipsos ars litterarum prorsus non sit ulla. Et instrumenta talia minime inter eos habentur: nec ipsi consueuerunt unquam talibus fidem adhibere: aut taliter facere testimonium. Sed potius videtur sibi ars illa quodam prestigium seu superstitio diuinatiua vel incantatio aut quid simile ex opere demonum proueniens: quando percipiunt quod ea que longe fiunt hispani integraliter norunt. Et ideo inculpabiliter ac sine omni culpa artem litterarum non didicerint et ignorent eam uniuersaliter omnes sue qualitatis nationes unde ad eam nullus eorum tenetur et proinde ad habendam fidem quibuscunque litteris vel instrumentis que hispani eis ostenderint saltem per multum tempus nemo eorum tenetur: probabili ignorantia immo inuincibili eos excusante. Habent namque gentes ille sufficiens impedimentum: propter quod vim et auctoritatem instrumentorum vel litterarum scire non possent. Nec hispanis id asserentibus credere astringuntur: cum in tam arduo et graui negocio sint omnino suspecti: ut probatum est: Argumentum ad omnia que dicta sunt in c. inter dilectos de fide instrumentorum. Ubi non creditur quibusdam priuilegiis Ecclesie Uide qua ibi notantur in c. ad audientiam de prescriptionibus.

Ex quibus videbis quod etiam apud nos ad hoc quod alicui scripture fides habeatur: oportet quod consueuerit inter nos ab antiquis nostris creditum communiter fuisse: vel quod reperta sit in loco de quo nulla suspicio de falsitate habeatur. Ex quibus patet quod si apud nos alicui scripture creditur et fidem facit: hoc est: quia indubitanter reputatur autentica et fidelis ac sine omni suspicione falsitatis ergo ubi cessauerit ratio talis certitudinis et indubitabilis ueritatis: cessare oportebit fidei adhibitio et ipsa credulitas. Sed apud populos illos cessat talis ratio certitudinis et indubitate veritatis: cum communiter omnes literas et libros et vim earum sine omni culpa ignorent: nec sciant alicuius esse momenti estimationis vel autoritatis: immo habeant motiua plurima ad concipiendum uehementem et violentam suspicionem de falsitate: cum litere vel instrumenta super hoc confecte, et que possunt eis ostendi, contineant ea que sunt expresse contra ius naturale et gentium et contra suam publicam utilitatem secundum suam estimationem saltem. Ergo non erit mirum si defuerit in eis credulitas et fidei exhibitio ad litteras quascunque etiam papales: potissimum in re tam ardua et tam magni preiudicii.

3am etiam speciem probationis scilicet per scripturam vel quascumque litteras etiam papales non possunt conuinci gentes ille nec poterit eis necessario concludi quod predicta instituuo sit facta per papam vel quod papa potuerit eam in preiudicium tot regum et dominorum populorumque similiter facere. Quod si quis huiusmodi populis per quascumque litteras seu instrumenta niteretur predicta illis probare: per inde esset atque si nescienti seu ignoranti scientiam alicuius artis: per eiusdem artis principia aliquid ad eam pertinens probare velit: quod esset ridiculum et satis irrationabile.

De 4a specie probationis vide infra conclusionem 4am principalem § 31 vbi rationibus opimis habes resolutionem.

De 5a sufficit que de tertia diximus: et adde quod ante annum Domini 1492 nondum sciebatur an ille orbis et eius habitatores essent in rerum natura.

6a nil ad propositum.

similiter et 7a.

8a vero scilicet per iuramentum: per hanc etiam concludi eis quicquam non potest etiam si omnes Hispani iurent rationibus pro 2a superius allatis. ideo non tenentur tali iuramento stare nec aliquam fidem eidem prestare /.

Cum igitur per sepe factas probationes iuris nostri eiusmodi populi et gentes conuinci non possunt etiam post fidem susceptam nec eis plene vel sufficienter concludi aut certe probari quod dicta institutio seu promotio de regibus nostris fuerit facta per papam vel quod papa habuerit potestatem illam decernendi: atque proinde dictis probationibus stare non teneantur: quia merito presumere possunt literas super his sibi ostensas falsas esse: et id testantes posse ac deberi de mendacio et falsitate argui: cumque in se etiam contineat aliquid quod hominum iudicio et secundum veritatem est contra ius naturale et gentium et possit videri eis esse in euersionem suarum rerum publicarum atque proinde ab omni honestate et iustitia deuia: et sic arbitrio omnium hominum estimabitur saltem in maximum esse preiudicium: eo quod alienum et ignotum eis preficiat dominum: immo nisibus totis institutioni s eiusmodi quilibet homo prudens et valens repugnare non dubitaret.

ergo gentes ille iustam et rationabilem causam habent non acceptandi vel saltem differendi etiam post susceptam eiusmodi pape institutionem aut promotionem de regibus nostris quia rationabilis redditur causa: et illud facient legis autoritate.

PrevBack to TopNext

On this page

Sectio 24