Text List

Sectio 26

Sectio 26

§ 26

Contra ea que decisa sunt videtur posse aliquid non leuiter opponi: videlicet quod cum credere summum pontificem esse christi vicarium et omnia in ecclesia posse ordinare et operari pro eiusdem uniuersalis ecclesie utilitate que christus potuit sit de necessitate fidei: videtur quod illi populi etiam teneantur credere papam potuisse in fidei fauorem predicande illum orbem ordinare atque proinde prefatam facere institutionem. Est enim manifestum ex supra determinatis maxime in consideratione 3a ipsam institutionem ad predicationem euangelii: et conuersionem illarum gentium tanquam propter finem ordinari Quod si credere tenentur ergo obedire ac executioni operando mandare (id est) admittere illam institutionem et consensum libere prestare sicut et aliis fidei articulis. Alias "fides sine operibus nihil ualet" Iacobi.

Unde alterum de duobus inconuenientibus sustinebunt necessario vel heresim non efugient si non crederent: vel grauem contumaciam commitent si non obediunt.

Et tunc summus christi vicarius et quilibet episcopus posset contra eos ecclesiasticas censuras fulminare quod est contra conclusionem

Sed dicendum non obstare Nempe gentes ille postquam primam sacramentorum ianuam fuerint ingresse et in his que fidei sunt plene per plures annos instructe atque sufficienter informati credere tenentur: papam esse vicarium iesu christi caput summum e vnicum Ecclesie vniuersalis: super eam totam habentem principatum cui commisit Deus tam terreni quam celestis imperii curam: id est omnes sunt ei subiecti quantum ad spiritualia et in casu etiam quoad temporalia sicut late in nostro tractatu comprobatorio probauimus. Et ob hoc nulli inferiorem vel equalem sed superiorem omnibus et super omnes habentem iurisdictionem et plenitudinem potestatis: et omnium esse generalem prelatum. Et quod possit ipse Romanus pontifex statuta firma perpetua et inmutabilia condere: quam firmitatem innuit Christus dicens: "et super hanc petram edificabo ecclesiam meam": quasi videlicet ipse Christus sit fundamentum naturale m prelatum 1 Corinthios 3 Petrus autem et succesores quasi petra prima in fundamento. Unde ipse post christum est ecclesie fundamentum secundum Hieronimum Chrisostomum / Origenes / et sanctum Thomam: 1. p. q. 112. 2. 2m 2a 2e q. 1 articulo 10 c. opusculum 1. c. 65 et c. 66. Item tenentur et credere quod papa dat robur et autoritatem conciliis et statutis conciliorum 17 dist. concilia: et qui tandem omnes iudicat: et a nullo potest iudicari: 40 dist. c. si papa, "nisi inueniatur deuius a fide": 9, q. 3, c. conquestus.

Et probantur omnia predicta in c. non decet 12 dist. et 19 dist. c. ita dominus, et 2, q. 6, c. qui se scit et c. pro humani de homicidio, lib. 6 Et in clemen. Romani de iureiurando et in c. omnes, 22 dist. et in extranagant. unam sanctam per bonifacium et 17 dist. per totum et 2, q. 5, c. ideo, et 3, q. 6, c. dudum. Que omnia sunt priuilegia ecclesiastica Romane atque vniuersalis ecclesie a deo collata ut in c. omnes 22 dist. "que qui non credit: vel auferre conatur, hereticus est" ut in d. c. omnes. Est enim omne id de iure diuino. Unde de hoc proponitur unus specialis articulus fidei cunctis credendus in Symbolo: Credo sanctam ecclesiam catholicam. Quae intelligitur ecclesia uniuersalis cum capita suo summo m scilicet pontifice id est papa ut in d. c. omnes et in d. c. non decet. Dicit quoque S. Thomas in opusculo contra errores Gregorum et 2a 2e q. 1 articulo 10. Qui quia papa habet uniuersalis ecclesie primatum ad quem pertinet ea que sunt fidei determinare ut ab omnibus inconcussa fide teneantur: et in eo principaliter residet auctoritas uniuersalis ecclesie: et ideo ad fidem etiam pertinet inherere determinationi summi pontificis in his que fidei sunt: et in his que spectant ad bonos mores. Quia in huiusmodi ecclesia errare non potest et consequenter nec caput eius in quantum caput siue in quantum pontifex. Quod intelligitur quando interrogatur in dubiis non ut uir doctus aut talis persona sed ut caput Christianitatis. Ut in c. quoties et in c. a recta et in c. hec est fides 24 q. 1 et 25, q. 1, c. violatores. Quapropter ad ipsum maiores de baptimo et c. 42 dist. Et generaliter ipse habet interpretari omnia dubia que orta fuerint in ecclesia Dei extra qui filii sint legitimi cap. per principalem

In aliis autem que ad fidem et bonos mores non spectant ut in sententiis et determinationibus que ad particularia facta pertinent ut cum agitur de posessionibus vel de criminibus vel de huiusmodi papa errare potest quia sequitur rationem humanam quae falli potest ut dicit S. Thomas Quodlibet. 9 articulo ultimo Et Ioannes de Neapoli post eum Quodlibet, 11o Facit extra de sen. tia ex excomunionis c. a nobis el. 2 ubi habetur quod iudicium ecclesie fallit et fallitur Immo non est hereticus sentiens contra determinationem ecclesie in aliis quam in spectantibus ad fidem et bonos mores. Quemadmodum Ioannes papa 22 determinauit in extranaganti. ad conditionem: quod ius separari non potest ab usu in usu consumpti bi lium: et tamen dicit huic sententie contradicentes esse contumaces et ecclesie rebelles non autem hereticos.

De huiusmodi autem est negocium quod in presentiarum tractamus. Non enim pertinet ad fidem vel bonos mores quod summus pontifex concesserit dominium seu principatum illarum terrarum regibus hispaniarum cum neque in fide vel in iure diuino aut naturali ratione talis institutio non includitur siue fundetur nec etiam in doctrina sanctorum reperiatur, sed potius inuenietur contrarium. Sed est potius quedam humani iuris determinatio que potuit aliter se habere, et ex humana voluntate id est pape dependens. Unde post successionem etiam fidei et plenam omnium que ad fidem spectant et ipsi scire tenentur informationem: quamuis eiusmodi populi ad credendum quod papa est vicarius christi et cetera huiusmodi a christo habet omnem quam habet autoritatem ac super omnem hominem iurisdictionem modo quo dictum est et cetera huiusmodi obligentur: non tamen tenentur: papam potuisse autoritate sibi concessa credere diuinitus: reges hispaniarum in uniuersales principes in preiudicium naturalium regum et magistratuum sine culpa sua totius illius orbis instituisse: itaque si non credant culpam heresis incurrant.

Quod probari potest dupliciter. Primo sic Nemo tenetur credere nisi que cadunt sub fide vel directe et principaliter puta articulos fidei qui scilicet sunt de his que uisuri sumus in patria ut trinitatem personarum: vel per que venimus ad patriam ut misterium incarnationis christi vel indirecte et secundario ut ea ex qui bus bus si non crederentur: sequeretur alicuius articuli corruptio secundum S. Thomam 2a 2e q. 11a articulo 2o c. et q. 1 articulo 6 1m et articulo 8 in corp. et q. 2. articulo 5 c. articulo 7. c.

pertinent quoque ad fidem omnia que sunt in scriptura per accidens tanquam declarativa predictorum, ut S. Thomas dicit ubi supra q. 1 articulo 6 ad 1m ad fidem insuper per accidens pertinent omnia que continentur in doctrina ecclesie. quia ut idem S. Doctor inquit q. 5 articulo 3 et 3 sententiarum dist. 23, q. 3 articulo 3. q. 2 et Quodlibet 6o articulo 6. "Quicunque sicut infallibili et diuine regule non inheret doctrine ecclesie id est non credit omnia que credit et tenet ecclesia que procedunt ex prima ueritate manifesta in scripturis illi non habet habitum fidei: sed ea que sunt fidei aliter tenet quam per fidem" hec ex illo.

Sed neque in articulis fidei que pertinent ad diuinitatem uel ad humanitatem: neque in scripturis diuinis neque in doctrina ecclesie inuenitur quod debeatur uniuersalis principatus illius orbis regibus hispaniarum propter hoc quod curam gerant fidei predicandae in eo: aut quod papa possit illum concedere: neque quod non credendo hoc sequitur corruptio alicuius articuli.

ergo non tenentur nationes ille credere papam potuisse reges nostros in uninersales principes illius orbis instituere. Minor minor claret intuendo per singula. consequentia probatur quia non omnia acta et determinationes summi pontificis tenemur credere atque illis adherere de necessitate fidei: sed illis dumtaxat que ad fidem spectant et bonos mores, ut ex dictis apparet ergo. Neque quod potuit reges nostros instituere in principes illius orbis uniuersales aut concedere illius imperium: quia hoc non spectat ad fidem vel bonos mores: sed solum spectat ad voluntatem ipsius pape qui prefatis clarissimis regibus illud uoluit concedere: quod si non fecisset: semper fides incorrupta permaneret. Nec hoc non credendo sequitur alicuius articuli corruptio: quia si sequeretur esset articulus: per hoc non corrumpitur cum possumus sentire contrarium huius quod est: papam non posse errare in casu aliquo qui ad fidem vel ad bonos mores non spectat: et tamen remanebit articulus ille incorruptus quia non dubitatur quod papa sit vicarius Dei aut caput vniuersalis ecclesie vel quod in his que fidei sunt bonorumque morum vera et sine errore salubria determinet etc.

ergo non sequitur corruptio alicuius articuli ergo non credere quod papa potuit talem institutionem facere: non incurritur culpa heresis.

PrevBack to TopNext

On this page

Sectio 26