Table of Contents
De thesauris
Sectio 38
Sectio 39
Sectio 40
Sectio 41
Sectio 42
Sectio 43
Sectio 44
Sectio 45
Sectio 27
Sectio 27
¶ 2o probatur idem sic. Nemo agit contra fidem si non credit vel dubitat de eo in quo catholici doctores contrarie opinantur donec per ecclesiam determinetur quod illud est contra fidem: vel quod ex eo aliquid contrarium fidei sequatur. Sed circa potestatem pape maxime in temporalibus quando videlicet potest exercere temporalem iurisdictionem vel in quibus casibus: catholici doctores discordant et contrarie opinantur ut patet in c. Nouit de iudicis et in c. licet de foro competenti et in c. uenerabilem de electione et in c. per uenerabilem extra qui filii sint legitimi. Et in multus aliis iuris locis et tractatibus quos super hoc scripserunt. Et specialiter in ipsamet materia de qua tractamus scilicet si apud infideles sint iuste legitima dominia et iurisdictiones etc. ergo ille populi et nationes non agent contra fidem si non credant vel dubitent etiam post susceptam fidem papam posse reges hispaniarum in superiores illius orbis institutuisse. Maior est S. Thome 1. p. q. 32 articulo ultimo et quodlibet. consequentia clara et specialiter probatur ut patet per Innocentium et hostiensem. Nam ille dicit apud infideles esse legitime dominia et iurisdictiones nec ecclesiam posse illos eisdem bonis sine culpa spoliare quem sequitur turba multa doctorum canonistarum et legistarum similiter. Iste uero ingenue asserit satis absurde in aduentu christi omnes infideles ipso iure fuisse talibus spoliatos, et sic facit eos incapaces dominiorum. Hunc sequuntur nonnulli vt uidetur, sicut ipse parum de necessaria infidelium differentia seu distinctione intelligentes. De Theologorum autem schola est in primis S. Thomas 2a 2e q. 10 articulo 10 et q. 66 articulo 8 ad 2m qui apud infideles esse iuste dominia et iurisdictiones subtiliter probat.
¶ Idem Augustinus de Anchona in tractatu de potestate pape. q. 23. Nouissime autem dominus cardinalis caietanus in 2 2. q. 66 ubi supra clarius et inti mius licet paucis uerbis prosequitur dubium hoc: et reddit illud veritatem apertissimam ubi sic ait: "quod si inuenientur pagani qui nunquam imperio Romano subditi fuerunt: terras inhabitantes in quibus christianum nunquam fuit nomen Harum namque domini quamuis infideles legitimi sunt siue regali siue politico regimine gubernentur. De his nullam scio legem quoad temporalia. Contra hos nullus rex nullus imperator nec ecclesia Romana potest mouere bellum ad occupandas terras eorum aut subiiciendum eas temporaliter: quia nulla subest causa iusti belli. Unde grauissime peccaremus si fidem christi per hanc viam ampliare contenderemus: nec essemus legitimi domini illarum: sed magna latrocinia committeremus et teneremusad restitutionem utpote iniusti debellatores aut occupatores" etc Hec ille.
¶ Cum igitur inter illustres doctores sit de huiusmodi controversia: immo ut in plurimum omnes sequantur veritatem quam defendimus scilicet quod papa non possit occupare vel auferre terras vel dominia infidelium ergo nec contra eorum voluntatem eis preficere alium dominum ergo non credere aut dubitare post fidem susceptam: papam non posse facere memoratam institutionem de regibus nostris gentes ille non incurrent culpam heresis.
¶ Ad non credendum namque inducuntur efficaci motiuo scilicet naturali ratione ex iure ipso naturali elicita. Quia videlicet habent Reges suos et dominos naturales qui se in iustitia et pace omnique bono politico regimine suo modo prout sine fide uirtutibus moralibus possunt / gubernant, et ideo merito omne aliud alterius extranei principis regimen: non necessarium sibi: sed superfluum naturali consideratione ducti existimabunt quia natura non abundat in superfluis: sicut non deficit in necessariis secundum Philosophum.
¶ Neque etiam si litteris papalibus dicte institutionis nolint consentire: aut mandatis super hoc apostolicis statim obedire: rebelles aut contumaces erunt: Tum 1o: quia illud faciunt iuris autoritate § 23 in prima ratione ad probandum minorem. Tum 2o quia iustam causam non parendi nec consensum prestandi habent vt late patet supra § 23 24 25. Tum 3o quia gentes ille tam reges quam populares sentiunt se tali promotione seu institutione grauissime et enormissime grauari et maximum per iudicium pati. Et ideo sunt audiendi et non sic ex abrupto iudicari ut infra 4a conclusione principali monstrabitur. Tum demum 4o quoniam uniuerse ille nationes post fidem etiam susceptam laborant ignorantia probabili quinimmo inuincibili ut § 23 quoniam universe ille nationes et 24 et 25 patet.
¶ Ignorantes autem probabiliter vel inuincibiliter cum id agant uel omittant sine dolo et affectu errandi contumaces vel rebelles non possunt apellari. Unde si per impossibile alique sententie spirituales seu ecclesie contra illos fulminarentur in hoc casu: nequaquam eos ligarent in conscientia quoad Deum neque quoad ecclesiam. Probatur hoc quia ad hoc quod quis incidat in excommunicationem maxime requiritur dolus verus vel presumptus: cuiusmodi est lata culpa: l. quod nerua ff. de po tenet hoc Ioannes andreas in cap. quanto de sententia excommunicationis ubi dicit quod in nullum canon aliquis incidit: nisi sit in dolo: et idem Innocentius in c. cum medicinalis eo titulo lib. 6 facit quod notat bartholus in l. quicunque C. de servis fugitiuis ubi ait quod ubicunque loquitur de pena capitali vel corporali subintelligitur dolus ergo a fortiori ratione in hac pena que animam occidit mutilans a corpore uiuo (id est) sancta Ecclesia.
¶ Non ergo gentes ille non credendo papam potuisse institutionem dictam facere: aut non admittendo illam nec consensum prestando heresim aliquam contrahent: nec commitent: contumaciam. Sed stat bene quod illud non credant vel dubitent et istud non admittant: nec velint reges nostros suscipere in superiores vniuersales: et sint catholici et obedientes filii apostolicis mandatis inde fit consequens: quod nec per penas vel censuras ecclesiasticas: sicut per temporales puniri non debent aut molestari.
Et sic patet veritas conclusionis in principio § 22 situate. Patet insuper manifeste quam necessarium sit regibus nostris quod blandissime ac dulcissime bonis rationibus et suasionibus ad se suscipiendum per liberum consensum gentes ille inducantur: si rite ac recte illius orbis et uastorum regnorum eius volunt principari: et sic ista particula undecima tanquam contenta sub ordine iuris diuini et naturalis non est superflua, sed necessaria sine qua nihil iuridicum erit factum.
¶ Et iuxta predicta volumus vt intelligantur et corrigantur ea que in nostro tractatu comprobatorio de iure regio in probatione prime conclusionis in 2 principali ratione diximus: " videlicetquod cum primum gentes ille sacrum baptismatis sacramentum susceperunt habent reges nostri completam potestatem in actu et quod possint exercere contentiosam iurisdictionem in illas" etc. Sed addendum est ibi: "et postquam consensum prestiterint liberum quemadmodum prescriptum est" et quod dixi in 19a propositione ad consilium regale indiarum scilicet uniuersos reges et dominos naturales communitates ciuitates et populos illius orbis postquam fidem uoluntarie susceperint teneri ad recognoscendum reges nostros in imperatores et uniuersales dominos seruatis tamen iuribus et dominiis regibus et dominis naturalibus et populis ceterisque singulis personis prout in 18a propositione continebatur. Quod si ante baptismum noluerint a nullo iudicum de mundo propter hoc iure puniri. ubi uidebatur supponi quod post baptismum susceptum si non recognoscerent possent compelli et puniri. intelligendum tamen hunc passum sic volumus (videlicet) quod tam post baptismum quam ante si nolunt reges nostros recipere in principes supremos nullus est iudex de mundo qui potestatem habeat illos hac de causa puniendi. Prout determinatum relinquitur in supra posita conclusione et eius probatione. Quoniam in sua facultate naturali habent ius consentiendi vel dissentiendi saepe dictae institutioni papali in utroque statu eorum (scilicet) vel ante vel post suam conversionem vt ex quam plurimis iam probatis hec veritas euidens facta est et habent multas alias exceptiones si in iudicium contradictorium hec causa adduceretur. Verumtamen fuissent obligati ad suscipiendum reges nostros in principes si mala crudelia et damna irreparabilia tyranidesque a nostris hispanis passi non fuissent; si fides pacifice et secundum formam christianam eis predicata esset obligatione que ad antidota dicitur. Que obligatio insurgit et illa equitate naturali ut benefacienti nobis benefaciamus l. sed si lege. § consuluit. ff. de peti. here. et c. cum in officiis, De testamentis Nec tamen est talis ista obligatio qualis est illa naturalis que ortum habet ex pacto. Nam propter istam nulla competit actio l. etiam ff. de compensationibus ubi talis obligatio ad antidota non potest deduci in compoensationem l. ex hoc iure § penultim ff. de donationibus de hoc vide que notantur in c. ad nostram de probationibus de hac igitur intelligimus in dicta nostra propositione 19 fore naturales reges obligatos ad reges nostros et ideo ista ibidem suppleantur. Et hec de secundo statu illarum gentium scilicet postquam christiani et baptizati erunt dicta sufficiant /.
¶ De tertio vero eorum statu scilicet post recepta inaudita mala per nostram crudelem tyrannidem tot strages tot populationes et euersiones populorum oppidorum et ciuitatum: immo et regnorum: que nunc versa sunt in deserta et solitudinem facta ferarum habitatio: cum fuissent plenissima mortalibus et ceteris speciebus innumeris crucia tumm (taceo de rapinis captiuitatibus / sublatis thesauris / dominiis et dignitatibus usurpatis) et infinita omnis generis calamitatum nec visa nec audita vel somniata usquam terrarum: que a nobis perpessi sunt sine causa. Si de hoc statu inquam loquamur: manifesta est responsio quam tibi dabit quilibet quantumcunque sit nutritus in siluis et natura barbarus.
¶ Nempe dicet non modo illos non teneri ad reges nostros recipiendos super regna non sua vt illa sunt: sed si propria et patrimonialia fuerant deducta per legitimam successionem: merito ac iure fore iisdem spoliandos et tanquam hostes publicos bello insequendos ac morte crudelissima cruciandos talem namque opinionem merito conceperunt gentes ille de nostris inclitis regibus hispaniarum: scilicet reges fortes / robustos / impios inmisericordes: implacabiles et vniuersis de mundo crudeliores et iniustiores semper sitibundos humano sanguine: putantes vniuersa mala que sustinent procedere ex regum ipsorum propria voluntate. Quod tamen verum non est ut infra explicabitur.
Et ut ista finiamus: bene possunt reges nostri spem omnem relinquere: quod nunquam illius orbis tute sine conscientie scrupulo tenebunt principatum: eriamsi gentes ille consensum prestent: quoniam semper iura presument prestare illum metu iustissimo coactos: sed quod prius est re periculosum valde: quod nec petetur ab illis grauatis propter consiliariorum insensibilitatem: nec ipsi unquam vere nec interpretatiue prestabunt. Et nunc videat et iudicet quispiam etiam barbarus Utrum nec sit hec particula (quot mansuete et oblandis verbis et rationibus gentes illas inducere ad consensum prestandum oporteat) ut reges nostri illius orbis principatum rite ingrediantur: superflua an necessaria. /
On this page