Text List

Sectio 28

Sectio 28

§ 28

Ultima conclusionis secunde principalis particula continet quod habito regum et populorum consensu libero et eiusmodi papali de regibus nostris institutione voluntarie rata habita et acceptata: tractatus cum eis et pacta / de modo regnandi: de tributis regibus nostris tribuendis cum prestatione iuramenti utriusque partis de conuentione et pactis seruandis et similibus hanc igitur restat probari. quam sic probamus

Naturalis ratio dictat quod populus liber volens se alicuius directioni vel regimini subiicere et de libero se subiectum facere obligando personas suas ad fidelitatem alteri seruandam et sic conditionem propriam deteriorare quantum ad diminutionem proprie libertatis (quia secundum baldum in l. si aquam C. de seruitute et aqua pluuia ) licet fidelitas et subiectio non sit plena seruitus: et tamen quedam species seruitutis vt notatur de usu fructo l. si cuius et in l. cum seruum ad fi. C. de seruis fugitiuis ) aliquas conditiones ab illo rationabiliter potest petere: quia quilibet in traditione rei sue potest imponere pactum legem vel conditionem quam vult quia in re propria quisquis est moderator dispositor et arbiter l. in re mandata C. mandati. Multo magis in tradendo quis se ipsum / post imponere legem et conditionem dummodo sit rationabilis. Et iuste potest se quis submittere uni persone vel communitati in his que non sunt contra Deum et que secundum se non habent aliquam ad naturalem iustitiam repugnantiam in quibus melius potest dirigi per illum cui se submittit quam per se ipsum ut dicit S. Thomas 2 2e q. 57 articulo 2

hinc mos fuit apud omnes populos et gentes in institutionibus vel electionibus regum a principio quo creare voluerunt et constituere super se magistratus siue reges: vel in coronationibus eorumdem: siue quando successores regnis admittuntur aliquem tractatum / pactum legem vel conuentionem siue compositionem facere vel iam factam cum predecessoribus renouare inter vtrumque scilicet regem et populum sponte ac bona fide: administrationem seu exercitium regie potestatis et iurisdictionis precedere tractantes / et pascicentes: Rex quidem promittens verbis sub sacramento atque in scriptis iuransque tacite aut expresse curam debitam populi habiturus introducturusque bonum regimen atque concedens libertates / exemptiones bonas consuetudines ab antiquo traditas: vel si non sunt aut populo veteres non placent: alias nouas et alia que populus expostulat sibi ad sui conseruationem in bono stat a u totius rei publice proficua priuilegia inter que semper ingreditur seu intelligitur etiam si non dicantur expresse quod nullum nouum grauamem im preiuditium populi adinueniat vel exercet Sed quod in pace et tranquilitate omnes pariter conseruabit: et tanquam pater totius reipublice sit patriam defensurus.

Nam si quilibet homo liber in traditione rei sue potest ponere legem et conditionem quam vult dummodo sit rationabilis alteri naturali iure tenetur seruare vt extra de conditionibus appositis c. verum et 18. q. 2, c. Eleutherius et. ff. de pactis l. 1. Nec scienti vel volenti sit dolus. C. de transactionibus l. cum donationibus et pacta debent seruari extra de pactis c. Antigonus longe potius liber populus in traditione sui ad Regem uel rectorem cui se voluntarie gubernandum committit ad bonum sui ipsius et propter hoc se obligat ad eum Reuerendum: obediendum / et seruiendum ei: fidelitatemque perpetuo seruandam tributa et alia onera et iura regia soluenda. Poterat iuste ac rationabiliter legem ponere atque conditionem que sibi placuerat et tenebatur et nunc tenetur rex vel rector sic populo electus obseruare naturali iure ut apparet in c. 1o de probationibus cum ibi notatis per doctores canonistas et legistas in supra citatis iuribus. Populus autem pollicebatur necessarium honorem subiectionem fidelitatem et debitum famulatum cum ceteris que immediate dixi: decernens reddere certa tributa et annos redditus: tum in recognitionem uniuersalis dominii et signum subiectionis de quo argumentum in c. omnis anima extra de censibus et de causa possessionis et proprietatis. c. fi. et 10, q. 3, c. illud et C. de episcopis et clericis, l. nulli. Tum pro statu honesto conseruando regis etc.

Ecce contractus ultro citroque aut ex utraque parte obligatio ex voluntate partium consurgens ideo dicimus quod pasciscendo diversas in unum trahimus voluntates. Unde Rex uel rector aut magistratus remanet exinde regno et reipublice obligatus: et regnum et respublica regi uel magistratui.

Et has compositiones super tributis et muneribus exigendis minuendis vel augendis interdum aut permutandis facte inter dominos et subditos seruande sunt nec possunt per dominos reuocari: quia habent vim legis quoad eos vt in l. cesar. ff. de publicanis et l. donatione. la. 2. Codex de donationibus ante nuptias et l. illud ab vna. et ibi notata C. de annonis et tributis lib. 10

predicta patent per illud quod samuel fecit et ordinauit vel potius deus per illum. Nam postquam statuit Saul in medio populi iam per sortem ostensum regem et populus voluntarie acceptauit eum dicens viuat rex: statim posuit legem regni ibi: loquutus est autem samuel ad populum legem regni (id est) secundum glosam interlinealem ) qualiter populus se debebat habere ad regem et Rex ad populum et quid rex a populo exigere: et quid populus regi dare deberet. Ecce contractus et pacta et hinc inde obligatio 1o regum 10

Eadem apparent in Dauid secundo Rege illius populi Israelitici 2 regu. 5. ubi dicitur quod percussit Dauid cum populo fedus: quia fecerunt inter se compositionem quantum ad legem regni de modo regnandi scilicet quanta potestas regibus comittebantur: et que onera et seruitia posset imponere subditis: quia Iurauit Dauid ea obseruare populo: populus vero iurauit observare que regi promittebat. Et ista capitula iurata vocabantur fedus: vel lex regni ex constitutione Saulis in regem cum samuele autoritate Dei facta: quam scripsit samuel in libro et recitauit coram toto populo ut dictum est

Nam fedus erat quidam modus contractus nimis validi in quo erat promissio ex altera vel ex utraque parte ad faciendum aliquid et signum amicitie. Et ista promissio firmabatur iuramento: et ut esset firmior adhuc faciebant quaedam ceremonie (scilicet) quod occidebantur animalia et diuidebantur in duas partes et facientes pactum transibant inter illas diuisiones significantes per hoc: quod quicunque fedus uiolaret: diuideretur in partes duas sicut animal illud. hoc per genesim 18 de federe quod fecit Deus cum abraham. Et populus cum domino tempore regis Ezechie Hieremie 34. Et inter Deum et populum in datione legis. Exod: 24. Et Nicolaus utrobique. et glossa Neemiae 5

Patet igitur qualiter in prima constitutione regis qui dem dam contractus vel fedus pacta et conuentiones fiebant ad quod naturali ratione homines cum sint rationales inducebantur et prudentia. Similiter erat quando successores regum ad regale fastigium loco premortuorum per populos admittebantur quod scilicet pacta et compositiones habita cum predecessoribus vel confirmarentur vel reformarentur maxime si erant iniusta uel iusta violata tamen.

Hoc patet 2 regum 12 ubi habetur quod mortuo Salomone qui nimis grauauerat tiranicis exactionibus et importabilibus annis tributis populum cum in Sychen uniuersus populus israel congregaretur ad constituendum filium eius Roboan sibi regem: prius uoluerunt componere cum eo super imminutione m seu relaxatione tributorum quibus grauissime premebantur et durissima seruitute a qua Salomone uiuente non potuerunt liberari. Nunc autem quia instituebatur rex nouus et erat uerisimile omnia iura (si vera iura dici mererentur) que pater eius extorquerat petiturus esset: cum sit consuetudo regnantium nouas invenire exactiones ueteres autem nunquam minuere; habebant opportunitatem se liberandi ab huiusmodi iugo et seruitute componendo cum rege suo ne opprimeret eos sicut pater suus. Unde sic dicitur ibi venit autem Roboam in Sychen. Illuc enim congregatus erat omnis populus Israel ad constituendum eum regem et loquuti sunt ad Roboan dicentes: pater tuus durissimum iugum imposuit nobis: tu itaque imminue paululum de imperio patris tui durissimo / et de iugo grauissimo quod imposuit nobis et seruiemus tibi etc. Et ipsum ipsa naturalis ratio exposcit ut quod antecessor male ac tyranice egit in regno grauando populum sucessor componat et emendet ad populi petitionem iuretque deinceps se id seruaturum. Velut si a principio eligentes siue instituentes super se regem denuo pasciscerentur eandem conditionem. Non enim minus liberi sunt regnicule sub 2o uel 3o aut certe sub millessimo rege quam sub primo, quando reges sunt Iusti.

Siquidem regnaret Rex perpetuo ex contractu vel federe obligatus ad procurandum bonum et utilitatem totius regni postposita sua eo ipso quod consensit electioni vel institutioni de se facte vel succedit in regno et regnare vult as s umit officium regendi tacite etiam si nihil dicatur instar tutoris vel curatoris vel gestoris negociorum qui solum ex acceptione officii obligantur quia quasi contrahunt licet non interuenerit expressa voluntas utriusque. nam licet pupillus habens tutorem / aut furiosus habens curatorem aut 15 cuius ignoranter gerit quis negocium non expresse contraxerint: tamen tutor curator et negociorum gestor obligantur quasi contraxissent. Quoniam que insunt etsi non dicantur expresse: tamen apposita intelliguntur nec immutant vel addunt. C. de fideiussoribus et demonstra. l. conditiones extrinsecus ff. de legatis. l. 1 et 3.

Itaque reges obligati sunt regno et rei publice. Nam minorum iure uti solet respublica l. res publica C. quibus ex causis maiores ubi ait glossa: "sicut minores sunt sub curatoribus: sic respublica sud administratoribus" et C. de iure respublice: l. rempublicam et C. de officio eius qui vicem alicuius l. 1. et hoc uenit ex natura contractus taciti per tacitam assertionem industrie suscipiens officium propter quam eligitur C. mandati l. a procuratore cum ibi notatis et l. pro officio. et l. sequens. C. de administratione tutorum et instit. ubi supra § tutoris quoque. hinc est quod obligatur princeps ex contractu inito cum subdito vt in d. c. 1 de probationibus et est bonum argumentum in c. nisi cum pridem § verum cum ibi notatis per glossam et doctores extra de renuntiatione. Et cardinalis in consilio 142 Et Felinus in c. que in ecclesiarum columna 14 de constitutionibus.

Ex quibus apparet non sufficere solum consensum regis ad regnandum uel uelle regnare: sed necessarium est consensum populi interuenire ad hoc quod ualeat contractus et per consequens ut rex iure possit regnare. Contractus enim diffinitur duorum vel plurium in idem consensus et ex utraque parte obligatio quod si una pars deesset non erit contractus: sed uiolentus ingressus et tyrannicus ut 1. q. 1. c. principatus Etiam C. de sacrosanctis ecclesiis l. decernimus ubi baldus dicit quod "prouintie que consueuerunt regi per reges et principes suos: dicuntur esse sub eorum naturali dominio id est de iure gentium vt l. ex hoc iure ff. de iustitia et iure. Et si alius accipiaibi dominium contra voluntatem regis (adde tu et populi iuxta probata supra § 16). Ille est tyranus quia inquit usurpata dominia dicuntur tyranides". hec ille. ubi etiam dixit quod inuadentibus castra pertinentia ad iustos dominos: non possunt illa castra concedi per principem etc. ut supra retulimus.

Et sic patet ultima particula conclusionis 2e uidelicet necessarium esse habito consensu uoluntario populorum et regum suorum per quem dicta papalis de regibus nostris promotio vel institutio sit eis grata et rata habita seu acceptata: tractatum fieri vel contractum inter populos et reges illos et nuncios regum nostrorum: de modo regnandi: et conuentionem de obedientia et tributis exhibendis legibus et Consuetudinibus rationabilibus eis observandis: quibus omnibus iuramento firmandis etc.

Et consequenter clara relinquitur tota ipsa conclusio cum omnibus partibus: que continet iuris ordinem et circunstantias necessarias que seruari oportet ad hoc quod rite ac recte reges nostri castelle et legionis adipisci valeant summum illius indiarum orbis principatum. Quibus omissis nullo pacto erit possibile ingressum et progressum suum in regna illa neque illorum possessionem iustificari ut probabitur.

PrevBack to TopNext

On this page

Sectio 28