Text List

Sectio 29

Sectio 29

§ 29

Incliti Reges nostri hyspaniarum quamdiu populi et habitatores illius orbis indiarum cum regibus et principibus suis non consenserint libere prefate institutioni de se factae per papam / eamque ratam habeant et possessionem tradant solum titulum id est causam acquirendi suppremi principatus orbis prefati et ius ad rem vel ad regna et superioritatem seu dominium uniuersale eorum quod ex titulo oritur: non autem ius in re vel in regnis habent.

Est enim titulus omnis causa dominii acquirendi ut titulus pro emptore / pro donato pro herede pro suo etc. Secundum glossam, in ca. fi. de officio archipresbiteri et c. dudum El. 2o de electione in verbo intitulatam

Dicitur autem quis habere ius ad rem et non in re quotiens aliquod ius ei restat habendum vel obtinendum ad hoc quod sit ei ius quesitum illius rei, et sic ius ad rem est nondum esse ius quesitum plene alicui: sicut in electo ad aliquod beneficium vel dignitatem. Nam per electionem acquiritur tantum ius ad rem non in re. Per confirmationem autem vel collationem acquiritur ius in re iuxta ea que notantur in c. penultimo de prebendis lib. et 6 super his de acusa et in clemen. unica et in c. fi. de concessione preben. eo lib. et c. super his de acusationibus et in clemen. unica de secresta possessionum.

sic est de regibus nostris. habent enim electionem siue institutionem papalem et sic titulum et ius ad regna illa quod regum nemo christianorum de mundo habet. Sed adhuc restat illis aliud potentius et principalius ius obtinendum scilicet consensus populorum et regum suorum ut ratam habeant dictam papalem institutionem: recipiendo eos in uniuersales dominos et principes supremos: tradendo eis libere regnorum illorum possessionem: quatenus ius acquirant in re reges nostri (id est) plenam consequantur potestatem exercendi iurisdictionem suprenam et ea que sunt suppremi principis et regie ac imperiali auctoritate reseruata. ut ex dictis manifeste apparet ergo quandiu populi et habitatores prefati cum regibus suis libere non consenserint etc. / Tantum habebunt reges nostri titulum et ius ad regna illa non autem in regnis illis (id est) nullam exercendi iurisdictionem aut gerendi se pro sup remis principibus habent facultatem.

Probatur consequentia 1o quia totius facultatis aut potestatis et iurisdictionis exercende atque adipiscendi principatus eiusdem. deest regibus nostris naturale fundamentum et efficiens causa scilicet consensus populorum et regum suorum. Dicit enim baldus in c. quia propter 3 columna. de electione quod consensus requiritur tamquam naturale fundamentum scilicet ad hoc quod quis indignitatem siue magistratum rite et recte ingrediatur. Et debet esse simplex id est sine plica vis vel metus adeo quod si violentia coarctet electores vel electo clamor furibundi populi electio dicitur ipso iure nulla: quia non dicitur liberum quod quoquo modo est coarctatum. ff. de conditionibus et demonstrationibus l. titio centum § 1. argumentum ff. qui et quibus l. si optio.

Dicit etiam ibi causam efficientem electionis esse consensum actiue in eligente / passiue in electo. ubi ergo de est consensus eligentium: deest naturale fundamentum et causa integra efficiens. Ideo talis in dignitatem siue magistratum nec rite nec recte potest ingredi nec illum possidere. Sic de catholicis regibus nostris quia donec populi prefati et reges eorum consensum sine plica vi aut metu prestiterint: rite aut recte ius in regnis illis id est exercitium regie potestatis (nisi ius ad rem et solum titulum) non habebunt.

Quod autem consensus predictus sit ius potentius t principalius (inquam) respectu scilicet institutionis papalis in quantum huiusmodi probatur. quoniam si populi illi cum regibus suis / regibus nostris vel cuicunque alio christiano principi ante dictam institutionem se voluntarie subjecissent prout de iure gentium et naturali poterant cum sint libere populi et § tactum est l. ex hoc iure ff. de iustitia et iure et ibi omnes et baldus in c. de quo vult deo extra. de iudiciis manifestum est quod summus pontifex talem subiectionem non impediret. Probatur hoc 1o quia tunc cessaret causa finalis exercendi temporalem iurisdictionem in illos. Est enim finalis causa propter quam christi vicarius se potest intromittere de rebus temporalibus maxime circa illas nationes: fidei predicatio et illarum conuersio ad quod cuncta que agenda sunt in huiusmodi negociis ordinari et inferri debent ut in 3a consideratione § 7 probatum reliquimus. Et hoc presupposito quod ita eque bene cum alio principe christiano prouisum esset populis ipsis circa suam conuersionem ad fidem: secus autem si non esset eque bene prouisum.

Quo dato bene poterat summus pontifex subiectionem illam impedire ratione existentie causa argumentum optimum C. Venerabilem cum notatis extra de electione.

2o probatur quia ubi aliquis disponit de iure suo extranei consensus requirendus non est ut in § moribus si de feu fue. contio in. do. et agna. vas quod verum est secundum baldum ibi si disponat de iure suo vel in tempus quo liberum erat secus si in alterius preoiudicium ut ff. de aqua pluvii arcenda l. in concedendo et l. in diem. et l. receptum ff. communia prediorum l. si per fundum ff. de seruitutibus rusticorum prediorum et C. de contrahenda emptione l. dudum.

Sed isti populi se cuicumque christiano principe subiiciendo: disposuissent de iure suo et per consequens absque alicuius preiudicio ergo summus pontifex eiusmodi subiectionem non impedisset. Cessante ergo causa exercendi talem iurisdictionem cessare debuit iurisdictio ipsa. Patet consequentia: quia quando causa requiritur tanquam fundamentum iurisdictionis: oportet causam inesse et veram et discussam esse: alias iudicium est nullum ipso iure ut § 9o diximus: Dempto enim fundamento veritatis et per consequens potestatis edificium quod constat precipue ex hoc lapide fundamenti vertitur in ruinam. Notatur per baldum super rubrica C. si quis aliquem probibuerit 5 columna facit c. cessante de appellationibus

Cum igitur absque scientia et licentia pape ante prememoratam institutionem de regibus nostris in uniuersales principes illius orbis licitum fuerit populis illis cum suis principibus se cui voluissent christianorum principum subiicere unde dicta papalis institutio per se solam non sufficeret sine consensu illorum vt probatum est: ergo ad adipiscendum rite ac recte plenum dominium et iurisdictionem super illos potentius et principalius ius est eorum consensus ergo habentes reges nostri solam papalem institutionem: et carentes consensu et voluntaria eiusdem institutionis acceptatione illorum populorum: deest sibi ius quod est principalius. consequentia 1a patet: quia quando aliqua duo sic se habent ad aliquem actum explicandum quod uno existente sine alio: ille actus explicari potest et non e conuerso: illud est potentius et principalius. Vel sic secundum philosophum 3 topicorum. Vbi contingit unum sine altero esse: illud simpliciter est principalius immo et melius ut sic. Patet hec regula. In autoritate regali que potest esse sine autoritate proconsulis: est principalior illa que non potest stare sine regali: c. Que contra 8 dist. et 11 q. 3, c. Iulianus

3o probatur quod sit potentius et principalius consensus populorum et regum ipsorum quam papalis institutio de regibus nostris in quantum huiusmodi. Et hoc per textum satis congruum in l. et si non sint § veniamus ff. de auro argentoque legatis ubi dicit textus quod semper cum querimus quod cui cedat illud expectamus quod cuius rei oriunde causa adhibetur: ut acceptio cedat principali. ubi in fine subdit quoniam hec expectamus que res cuius rei oriunde causa sit adhibita: non que sit preciosior. hec ibi

Verum cum conuersio illarum gentium et populorum et utilitas etiam eorum temporalis fuerint causa finalis ut ori r etur institutio vel promotio aut donatio siue concessio vel quocunque alio nomine censeatur et in § 7 probatum est: et sine consensu eorundem ius et causa efficiens principatus regum nostrorum principalius seu principalior. Et cum tale ius usque modo prefate institutioni defuerit papali ergo solum titulum et ius ad illa regna: non autem in regnis illis id est nullam exercendi iurisdictionem aut gerendi se pro principibus summis illius orbis hactenus reges nostri habuerunt iuridicam auctoritatem vel potestatem. Nec deinceps habere poterunt: quamdiu populi et habitatores cum regibus suis praefait orbis consensum liberum non prestabunt.

2o principaliter probatur conclusio per exemplum Saulis et Davidis primorum regum regni Israel qui ratione naturali et motu ac inspiratione divina tunc in operibus et actibus suis dirigebantur: et tamen non sunt ausi quamdiu populi consensum non habuerunt licet habuissent institutionem seu electionem Dei: et certi essent instituti a deo seu electi populi illius reges / se intromittere de exercendo iurisdictionem in populo illo aut se gerere pro regibus intelligentes se tantummodo ius habere ad regnum: non autem ius in regno ut supra § 18 ea § 19 euidenter monstratum est. Patet igitur 3a conclusio scilicet quod incliti et catholici reges nostri quandiu populi illius orbis indiarum cum regibus suis non consenserint libere prefate institutioni papali de eis facte eam ratam habuerint et possessionem eis tratant: tantummodo titulum id est causam acquirendi supremi principatus prefati orbis et ius ad regna et superioritatem seu dominium universale eorum quod ex titulo oritur: non autem ius in eis habent.

PrevBack to TopNext

On this page

Sectio 29