Table of Contents
De thesauris
Sectio 38
Sectio 39
Sectio 40
Sectio 41
Sectio 42
Sectio 43
Sectio 44
Sectio 45
Sectio 30
Sectio 30
¶ Reges nostri catholici hyspaniarum principatum summum orbis illius indiarum dominium et iurisdictionem suppremam et omnia illaque ad summos principes de iure spectant: habent in habitu licet non plene in habitu purificato.
¶ Probatur corrolarium quoniam habere dominium aut iurisdictionem seu potestatem in habitu quis dicitur quando aliquid sibi deesse noscitur per cuius carentiam ab actuali potestatis Dominii vel iurisdictionis exercitio prepeditur. Quod multipliciter potest contingere. Aut in delegato cum per generalem clausulam positam in rescripto sine expressione rerum et personarum iurisdictionem in habitu et non in actu committitur. Post expressionem uero personarum et rerum habet eam in actu ut in c. pastoralis § quoniam autem de rescriptis
¶ Aut in quolibet electo ante confirmationem. Nam per electionem confertur electo titulus prelature et habitus potestatis administrande per confirmationem autem solum exercitium confertur capitulo Quanto et que ibi notantur 63 dist. Notat et glossa fi. et per doctores in c. si per confirmationem de electione libro 6
¶ Item prelatus ecclesie collegiate non habet de presenti collegium habet enim habitu et potentia iurisdictionem quod si hodie aliqui assumerentur ad collegium: quam primus prelatus posset eam exercere: quam prius non habebat in actu eo quod deerat sibi subiectum circa quod exerceretur iurisdictio.
¶ Et similiter patet in presbytero parochiali parochiani habent3e distinctam in qua habitat nemo habet nanque talis rector curam in habitu et non in actu de quibus vide notat Panormitanus in d. § quoniam autem et in c. de multa de prebendis quem etiam uideas in clement. 1 de priuilegiis
¶ Claret etiam per iurisdictionem in potestate vel iudice antequam intret territorium sibi deputatum vt in l. obseruare ff. de officio proconsulis. Vnde iurisdictio in habitu est per potentiam in actu autem per exercitium ut notat baldus de allodiis libro feudorum et C. de summa trinitate l. 1. 2 columna, in fin. baldus et ff. de officio prefecti urb. l. 1, 1 § 1. et per Ba r tholum ff. de iurisdictione omnium iudicum
¶ habere autem quenquam iurisdictionem non plene in habitu dicitur quandocunque alicui non competit pure in habitu de presenti: sed venit purificanda ex actu de futuro: quemadmodum videre est in archiepiscopo cui iurisdictio nondum etiam in habitu competit ante interpositam appellationem. Unde non potest archiepiscopus deputare officialem in decissione sui suffraganei super appellationibus interponendis ad eum cuius ratio est quia ante appellationem interiectam adhuc non habet iurisdictionem etiam in habitu: sed postquam appellatum fuerit. Tunc illico purificatur et presenti et competit ei iurisdictio plene in habitu ut est textus notabilis in c. Romana de officio ordinarii lib. 6 et c. Romana de a ppellationibus eo libro cum utrobique notatis per hoc.
et utraque iurisdictio in habitu modis predictis: sic se habet circa exercitium et commissionem. Nam prima que pure competit alicui in habitu de presenti habenti eam potest comittere quantum scilicet ad id quod habet id est habitum iurisdictionis: ut quia potestas potest existens extra territorium sue iurisdictionis causam delegare subdito existenti in territorio ut in l. observare, ff. de officio proconsulis et notatis per glossam et doctores in c. nouit de officio legati exercitium uero actus iurisdictionalis: nec exercere ualet nec committere ut d. l. observare et § quoniam autem et ibi glossa et doctores et glossa fi. in c. fi. in c. ex tenore et glossa in c. ex suscepto de foro competenti et Ioannes monachus in c. si confirmationem de electione lib. 6 et in d. Romana de officio ordinarii d. c. Romana § 1 de officio ordinarii libro 6
¶ Secunda vero competens alicui non pure in habitu de presenti sed ex actu futuro purificanda committi seu delegari non potest ut in d. c. romana et notat Panormitanus in d. § quoniam autem et Antonius de butrio in. d. § quoniam autem et pulchre per dominos de rota in decisione 846 et in decisione 156 in antiquis.
et ratio est quia quod non est comitti non potest ut 1, q. 7, c. Daibertum et d. quoniam et de eo quod non est iudicium accipi non potest ff. de iudiciis l. non potest et de rescriptis c. ad hec. Et quod per me non possum nec per alios valeo exercere de regulis iuris quod alicui libro. 6 et ff. de administratione rerum ad ciuitatem pertinentium, l. 2. Potest tamen exercere actum aliquem circa iurisdictionis preparatoria ut notatur in d. l. observare, et in d. c. Romana et per glossam et panormitanum in d. § quoniam autem et d. c. nouit et aliis locis.
¶ Et talis est iurisdictio quam summus pontifex christi vicarius quantum ad infideles qui nondum fidem susceperunt habet. Qui ad hoc quod plene illam habeat in habitu: oportet quod per susceptionem fidei aut per aliquam offensam quam ecclesiae faciant et sic ex actu futuro purificetur. Manifestum enim est quod summus pontifex de temporalibus non se intromittit nisi inter christianos et cum causa / et solum intra ecclesiam habet iurisdictionem plene in habitu: et sic proximiorem exercitio siue ut reducatur ad actum. Quantum vero ad infideles quoniam conuersio eorum vel culpa specialis est futura que est actus quo iurisdictio est purificanda id est perficionanda: ideo in presentia donec fuerint christiani: est remotior ad esse in actu ac proinde non plene in habitu.
Cum igitur dominium potestas et iurisdictio vniuersalis illius orbis non dependeat ex papali concessione seu institutione Duntaxat (ut ex multis supra probatis apparet) sed principalius ex consensu libero et acceptatione voluntaria gentium illarum et principum ac populorum simul: quem tamen consensum nondum reges nostri habuerunt hactenus (ut statim proba bi tur) atque proinde purificanda veniant ex actibus futuris (scilicet) conuersione et consensu illorum populorum cum regibus suis sequitur quod dictum Dominium potestas iurisdictio illius summi principatus competat regibus nostris in habitu tantum ex parte tituli prefate institutionis vel concessionis papalis: et sic enim habitu nondum de presenti purificato sed purificando:
Ideo solummodo possunt se occupare circa preparatoria quantum scilicet ad hoc quod ud possint licite ire vel mittere nuncios et legatos suos et exercere omnes actus preparatorios qui circa incolas et habitatores illarum regionum et terrarum a principio agendi vel exercendi sunt Illos videlicet quos in 2a conclusione situauimus sub ordine iuris necessario seruandi atque seruandos. Quod nulli alio christiano principi licitum est exercere propter inhibitionem expressam et iustam summi vicarii christi sub anathematis incursione grauissimo: imo nec ulla quacunque de causa ad partes illas vel accedere vel mittere ut in decreto apostolico de hoc apparet.
Unde apparet reges nostros nullam causam in terris illis posse delegare cum desit eis subiectum (id est) subditi circa quos potestatem habitualem exerceatur: nec habeant de iure subditum aliquem ibidem cui delegent causam sicut in exemplo de archiepiscopo ante interpositam apellationem. Et hoc quousque ditioni sue illi populi se sponte propria submittant: ut satis per multa superius adducta probatur ad que uide statim que dico infra § 33 et sic patet corrolarium.
On this page