Text List

Sectio 31

Sectio 31

§ 31

conclusio 4a

Nullus Rex aut dominus siue populus nec etiam priuatus aliquis aut particularis persona totius illius indiarum orbis: a primordio sue detectionis anno scilicet salutis Millesimo persona quatercentessimo nonagessimo 3 usque in hunc diem de mense Augusti trigesimum anno 1561 cognouit nec acceptauit vere libere / vite sine iuridice, nec recte inclitos reges nostros hyspaniarum in dominos vel superiores: nec nuncios / duces capitaneos siue magistratus ab eis missos regum nomine:

sed obedientia quam usque modo prestarunt et m o do prestant est et semper fuit violenter extorta involuntaria et ad eam vniuersis coactis quoniam eis non suppetunt vires ad resistendum.

Et hoc re uera non culpa catholicorum regum nostrorum sed dumtaxat hyspanorum. Unde omnes gentes ille reges et populi liberi sicut ante predictam institutionem liberi erant semper de iure permanserunt.

Excipitur una prouintiola satis paruula vocabulo vere pacis de cuius historia inferius aliquid tangam

Probatur conclusio quantum ad primam sui partem. Primo hac ratione. Ad hoc quod rite id est seruato iuris ordine et recte id est debitis circunstantiis seruatis: reciperent Reges nostros vel cognoscerent in vniuersales principes et superiores & Dominos vnum de duobus vel potius utrumque necessario requirebatur

Primum quod ostenderetur eis vel probaretur ipsos aliquo iure teneri admittere reges nostros in uniuersales principes et dominos.

Secundum quod ab hispanis aliquibus donis / bonis exemplis et dulci conuersatione inducti et prouocati: propria sponte absque alia reddita ratione vel ostenso de iure: reciperent illos.

Non quidem primum: quia nunquam ostenderunt aliquod ius quo patenter conuincerentur ad hoc quod essent obligati recipere aliquem extraneum principem in superiorem. Nisi quod dicebant et asserebant nostates eis Deum verum in celis qui instituerat in terra quendam hominem loco sui papam nomine: quippe qui concesserat regna illa uniuersa hyspaniarum regibus. Tu lector iudica si ex dicta notificatione seu probatione tenerentur statim vel cum mora quacumque reges nostros in vniuersales Dominos admittere aut ludibrio potius vel risu illa ducerent: aut certe iracundia et odio implacabili huiusmodi legatio vt prosequerentur esse digna

notabis etiam quale principium seminande per orbem illum notitie veri Dei et christi euangelii notificandi per pacificam et amorosam predicationem illi legati fidei sumpserunt. Quamquam vero nec ipsa verba penitus usque ad unum intelligebant tum idiomate hispanico prolata essent.

Adde quod ut in plurimum nostrates non a verbis sed a verberibus legationem suam incipiebant. Et re uera satis stultumque est putare gentes illas credere aut fidem habere etiam si verba intelligerent tam duris verbis / scandalosis / et turbatiuis hominum quos armatos armis horribilibus et gestu terribiles videbant: quos etiam experientia didicerant vel in se vel in vicinos fore impios crudeles / immanes et omni genere uiciorum plenos et omni repletos iniquitate et iniustitia

Et licet vellent hispani pacifice Illud probare per ius aliquod: non tamen invenirent. Quia nec per ius naturale se id est gentium nec per diuinum potest eis ostendi fore obligatos ad id faciendum. sed potius omnia iura patrocinantur et saluant istos et condemnant illos.

De naturali iure patet: quia prouintie que consueuerunt regi per reges et principes suos vt illi populi sunt et reguntur: dicuntur sub eorum naturali dominio id est de iure gentium l. ex hoc iure ff. de iustitia et iure ut supra § 6 satis probatum apparuit. Unde potius gentes et populi illi possunt probare autoritate iuris naturalis et gentium: esse tyranos hyspanos qui contra ius naturale regna sua inuaserunt: de quo nulli dubium qui sani capitis fuerit tyranos nos in terris illis fuisse et hodie esse: cum spoliauerimus reges naturales sub quorum naturali dominio vniuersi erant: et uniuersos incolas sua naturali libertate nulla alia de causa nisi quia fortiores immo infeliciores illis fuerimus et proterea nunc sumus possessores in insti iusti et multum violenti.

Nec etiam probari eis poterit per ius diuinum. Quin ipsi possunt in defensionem iuris sui: allegare contra nos et nostram prauam regnorum alienorum inuasionem et detentionem ipsummet ius diuinum. Ius nanque diuinum legis noue sicut non reperitur iuri naturali uel gentium derogasse / sed potius illa stabilisse secundum illud Mathe 5 "non ueni soluere legem sed adimplere": ita non statuit de nouo populos illos fore alicui extraneo principi subditos prioribus et naturalibus sine culpa dimissis. Quinimo in suis dominiis iurisdictionibus statibus / et dignitatibus fuerunt eo iure confirmat et stabiliti vt § 6 probatum fuit latissime in 1a scilicet consideratione.

Sed spectas vt presumo quid de iure humano dicam. Nam nihil ad rem de iure ciuili cum eos non liget ligat enim Illos qui eiusdem ciuitatis vel regni ubi statutum fuit consistunt ut C. de emancipationibus l. 1.

sed restat dicendum de canonico et ecclesiastico Iure. Namque nihil ad nos "de his qui foris sunt iudicare" 1 Ad Corinthios 5 Unde canonicis constitutionibus non arctantur c. gaudemus de diuor.

Sed an summus christi vicarius qui est super omnia iura potuit reges illarum gentium suis regnis dignitatibus et iurisdictionibus domi niciisque niisque sine causa priuare (certe salua eius reuerentia obedientia et ultima diffinitione) nec facit nec unquam fecit / nec faciet nisi clara et manifesta et urgentissima et necessaria causa que hic nulla subest prout supra § 8 in 4a consideratione latissima disputatione determinatum habuisti.

Cum igitur nullo iure fuerit hactenus probatum nec ostensum regibus vel populis indiarum: nec possemus etiam si vellemus et totis uiribus niteremur probare: quod ad recognoscendum reges nostros in principes vniuersales forent obligati: sed verbis friuolis et risu dignis: quin scandalosissimis et ad commouendum exasperandum et concitandum eorum animos: ad iram et odium implacabile aduersus legionem christianam et totum illum orbem confusione inaudita turbandum efficacibus (scilicet) quod regna illa erant ad gentem nostram sibi prima facie aspectu horribilem et procacem translata extorquere ab eis obedientiam non omissis cominationibus terribilibus curabant. ergo per hanc rationem scilicet: quod regibus vel incolis seu habitatoribus illius orbis probatum fuerit esse ad recognoscendum reges nostros in dominos uniuersales obligatos: non potest intelligi quod aliquis illorum uel Rex uel populi voluntarie receperit vel cognouerit eosdem reges hyspaniarum in superiores aut obedientiam eis uel alicui suorum hinc illuc missorum prestarent sed potius contrarium

ergo reges et populi ceterique uniuersi habitatores Indiarum remanent de iure in illo statu libertatis et iuris sui integraliter quo ante institutione regum nostrorum in supremos principes per papam non obstante.

Secundum quod requirebatur ad hoc quod rite ac recte gentes indiarum recognoscerent Reges nostros in dominos et principes uniuersales erat: quatenus propria sponte consensuque libero reddita ratione vel ostenso de iure sed persuasi rationibus bonis aut muneribus inducti susciperent. Sed nec per istud probabitur eos recepisse aut dictam institutionem papalem habuisse ratam. Cuius ratio est quoniam hyspani semper inceperunt legationem suam (vt factum fuit) a repentina improba et inopinata violentia et inuasione. Namque in et & principio detectionis illius orbis et cuiuslibet illius partis nunquam regna et terras illas ingressi sunt nisi ut hostes hostiliter inuadentes et occupantes terminos terrarum et regnorum eiusmodi gentium: occidentes / trucidantes / captivantes / depredantes devastantes vniuersa cedibus incendiis rapinis qualibus numquam ante uisis nec auditis in vniuerso terrarum orbe: nulli parcendo sexui nulli etati / nulli dignitati statui vel etiam ordini. Et pos c t maximas et crudelissimas cedes quarum plures et plurimas de industria et consulto patiabant. immaniter ut immitterent timorem suum in corda incolarum (preter hoc quod suaptae natura eiusmodi gentes mirum i n m modum meticulosi sunt utpote nudi et inermes atque inexpertes terribilis furoris et terroris armorum et equorum nostratum) ne scilicet ulterius vel cogitare quidem seu aspirare ad cogitandum de miserabili et infelici statu suo et de sua liberatione aliquando liceret. Adduxerunt insuper eorum qui quoquo modo crudelem gladium eorum euaserant innumeros magnos et paruulos reges et regnicolas dominos et subditos horribili / teterrime perpetueque seruituti qua non licebat nec oculos ad celum leuare.

En quod principium tenuerunt nostrates. Ecce qualis ingressus eorum fuit dum ad illas indianas regiones applicarunt. Sic inceperunt / sic mediarunt et sic usque hodiernum diem per eos impie patrata continuauerunt. Et in statu isto semper fuerunt et modo sunt uniuerse gentes et eiusmodi: neque per vnam diem cessauit exactor immo crudelis mactator / sanguinis humani prodigus effusor: nec quieuit tributum dormiuit impiorum baculus: nec ablata est virga iniuste dominantium cedens populos / imo extirpans et delens populos plaga insanabili:subiiciens in furore gentes persequens crudeliter ut Isaiae 14 prenuntiatum est. Que quidem ad litteram et reuera peiora et inmaniora perpesi sunt et continue incessanterque nunc in pluribus indiarum locis a nobis quippe quos numquam offenderant nec leserant illi plangendi populi perpetiuntur vt iam diffusum est facinus hoc egregium et numquam auditum per vniuersum orbem.

Unde propter eiusmodi nostratum scelera / insultus crudeles violentias et iniquitates quibus semper implicati fuerunt: non curarunt adimplere quod potissimum a regibus nostris portabant in mandatis (videlicet) quod dulciter / pacifice / amicabiliter operibusque bonis humili / et mansueta gratiosaque conuersatione nationes illas ad christianam religionem ac regum nostrorum deuotionem et amorem inducerent et atraherent, prohibentes bella oppressiones / iniustitias ceteraque grauamina eis fienda. Et propterea incole nihil de huiusmodi audientes sed crudeles hyspanorum gladios in propriis corporibus sentientes: satis eis cura erat circa defensionem suam occupari que principaliter in fugam capiendo versus montana et latibula versabatur

ergo non recognouerunt nec recognoscunt hodie voluntarie reges nostros in dominos aut superiores: sed potius in hostes et totius generis humani immanes deletores seu extirpatores. Patet consequentia: quia gesta per nostrates nuncios regum nostrorum in illos (que opera regis iusti aut legitimi non sunt: sed diri tyrani et hominis diabolici: vel potius belluarum irrationabilium immo demoniorum) putant et merito quidem fieri de regum nostrorum consensu / mandato et voluntate: cum tamen re uera reges nostri talia nec mandare nec permittere unquam cogitarunt sed obnixe semper quam plurimis literis reipsis & mandatis de quarum aliquibus testes occulares sumus prohibuerunt

ergo qualiter potuerunt gentes ille in tali stimatione posite voluntarie dicte institutioni papali consentire aut reges nostros in summos dominos acceptare / sic tam immaniter grauantibus tyranis. Ecce obsequium magnum (de quo ipsi passim multum gloriantur) quod regibus suis hispaniarum obtulerunt (scilicet) diffamare eos nepharie apud uniuersas illas nationes: que procul dubio (ut dixi) patrari omnia mala illa de consensu et imperio regum hyspaniarum arbitrantur. Et quod lamentabilius est: fetere fecerunt nomen saluatoris nostri per omnes illas tam uasti orbis partes: nec non materiam semper prebuerunt ut odio perpetuo habeant fidem catholicam et blasphement ac perhorrescant religionem christianorum.

PrevBack to TopNext

On this page

Sectio 31