Text List

Sectio 32

Sectio 32

§ 32

Nec ualet dici quemadmodum tyrani mendaciter fingunt quod in aliquibus eiusdem orbis locis et in ciuitate Mexicana propria sponte consenserunt in reges nostros transferentes omne dominium iurisdictionem et potestatem in ipsos abdicantes a se omne ius quod ad se pertinebat sed in hoc sicut in quam plurimis plane mentiuntur tyrani in caput suum: paliare seu excusare aut saltem attenuare sattagentes suas nepharias iniustitias et violentias crudeles apud regem nostrum se gloriantes simul et regi blandientes tanquam illi qui obsequium seu seruitium magnum vt supra diximus suis laboribus et fortitudine (ut ipsi lactitant) magna regna ei tribuissent: et ideo premium seu mercedem meruisse plusquam eternam. Cum nimirum propter sua facinerosa scelera innumera et crudelia cum ipsa corporali morte subire supplicia eterna meruerint.

Quod autem verum non dicant permultis poterit persuaderi rationibus. Et primo: quia nemo presumitur libenter aut inaniter iactare suum etiam si sit vnum obolum ut ff. de probationibus, l. cum de indebito. Quo precor pacto putandus est ille magnus Motenzuma libenter vellet transferre in manus hostium nomine hyspaniarum regis quem non mouerat: sed reputabat sibi potius debere subiici et seruire / tam grandem principatum: tam ampla et locupletissima regna: tam insignem magnamque vrbem in qua tamquam numen quoddam colebatur.

2o qualiter potuit libenter tot tantorumque regnorum iura et tam amplias diuitias et gloriam cessisse regibus hispaniarum vel potius primo tyrano: qui regionem illam primo inuaserat et Mexicanam vrbem in veste ouium id est humiliter et pacifice In dolo tamen intrauit: et ipsa me die qua ingressus est vrbem coniecit ipsum regem magnum Motencumam in vinculis vsus quadam diabolica et calida fraude? Nunquid etiam de iure nostro valet aliquid factum vel donatio aut contractus initus cum his qui sunt capti ab hostibus vel alias siue absque libertate Et maxime si alia pars est opprimens et violentiam inferens. Textus est in l. qui in arcere ff. quod metus causa de quo Innocentius et docto. in c. cum locum desponsa et late per Alexan in l. qui a latronibus de testamentis per angelum in l. sí mulier ff. quod metus causa

3o notam cito potuit Rex Motenquma intelligere nostrum idioma quod in tam paucis diebus quibus supervixit a sua captione vel incarceratione intellexerit stipulationes prefati primi predonis qua petebatur regni renuntiatio seu totius regalis status cessio. Num nisi contrahentes intelligant se ad inuicem possunt esse validi de iure contractus. Vel si errore aliquo decipiantur. Cum non videatur consentire qui errat vt ff. de regulis iuris, l. nihil consensui l. si per errorem ff. de iurisdictione omnium iudicum ubi dicitur "nihil tam contrarium est consensui quam error: qui imperitiam detegit." Nec inter errores iuris vel facti est distinguendum ut glossa dicit ibi vt in l. 2 ff. de iudiciis maxime in danda uel transferenda iurisdictione ut ibi et C. locato l. ad probationem. Et quedam sunt negocia que exigunt expressam et liberam voluntatem ut in casu isto l. in negotiis ff. de regulis iuris et ibi glossa et ff. de procurationibus, L. filius, § inuitus et ff. de seruitutibus urbanorum prediorum l. inuitum.

4o Nonne cum prefatus Rex audiuit aduentum hyspanorum et quod applicuerant ad portum oppidi magni Cempualensium intelligens quod pre se ferebant aurum maxime colere: misit ad tyrannum figuram solis ex purissimo auro et imaginem lune de argento: hoc est duas rotas auream et argenteam similes in quantitate rote aurrus magni et alia permulta dona preciosa suadens illi per suos nuntios ut his acceptis in patriam cum sociis quam primum reuerteretur. Quod procul dubio quadam uice dum simul essemus Ille hominum oppressor et nos in eadem ciuitate Mexicana familiari conuersatione colloquendo (eramus enim quondam amici) incidit sermo interloquendo de illa sua inuasione et tyrannico in regna illa ingressu. Affirmabat nanque ille Regem Motenguma totum regnum cessisse illi nomine regis hispaniarum. Et mihi neganti illud atque asserenti metu et terrore equorum machinarum nitrariarum factum fuisse (si tamen factum fuit quod minime credo) nec non et querenti cuidam qui nobis cum tunc erat: Num Rex ille Motenzuma misit ad te nuncios cum donis rogans ut exires tu et socii tui regnum suum Respondit ridens cum cachinis: hoc certe plusquam triginta uicibus Ecce qualiter ex ore proprio suo palam eum esse mendacem conuici.

5o nonne fuit sufficiens causa prefato regi Motenzume timendi et metu quidem cadenti in constantissimum virum: quandoquidem audierat ex plurimum certissima barbatam crudelem, sedentem super quedam grandia et velocissima animalia id est equos qui videntur equus equesque unum animal esse inauditum: cum terribili belli apparatu videlicet machinamentis exuflantibus per ora m tam vehementem ignis flamam cum impetu et sonitu terribilissimo quo vnico ictu triginta et quadraginta homines subito cadebant exanimes. Similiter ducentes gladios quibus semel eductis per medium diuidentes nuda et delicata corpora trucidabant: lanceas ferreas quoque (ut de sagitis arte quidem odibili et aliis ferreis instrumentis et armis defensiuis et ofensiuis taceam) quibus eques unus in spatio unius ore tantum / mille mortales lanceatos cedebat mortui.

Sed quid precor sentire poterat Motencuma Rex in corde suo quando audiuit quod in oppido de Tauasco ad ripam fluminis quod hyspani appellarunt de Griialua mox vt ex nauigiis in terram descenderunt magnam hominum multitudinem trucidarunt. Deinde quod in oppido magno de Cempual post modum in prouintia populosissima Tlascala et aliis populis adiacentibus terribiles strages in paruulis et magnis faciebant. Postremo in illustri ciuitate Cholola uocata ubi erat precipuum sanctuarium totius magni illius regni que ab vrbe Mexicana viginti leucis distabat: infelix ille faciens in dolo et quadam calida simulatione congregare magnam utriusque sexus multitudinem in quodam magno compluuio inermes quidem omnes et nudos quasi ut mos est omnibus: velut alter herodes iussit suis sathanicis satellitibus: innocentes plures quam quindecim millia virorum infantum puerorum / iuuenum senum ac mulierum gladiis et lanceis crudeliter impieque necari. Quibus quidem auditis Motencuma immo et visis in medio ipsius sue ciuitatis, viginti duobus magnis regulis siue civitatis viginit duobus magnis regulis sive dominis combustis viuis iussu tyrani quod nephas ipsemet tyranus ore proprio multum procaciter gloriando se retulit mihi familiariter secum colloquenti: satis coniicere possumus qualiter irruerit super regem Motencumam qui in uinculis erat et in vniuersum regnum eius terror illius satellicunque suorum: & clanguerint omnes habitatores terre: aut si remansit spiritus eis aliquis ad ingressum eorum.

Sed si facta per metum maxime in concedenda vel pro roganda iurisdictione nihil valent de iure ut notum est apud iuristas et infra forsan explicatius tractabitur et in casu isto adfuit metus maximus tyrani seueri et cum maximo exercitu et terribili et nunquam alias per has nationes imbecilles et meticulosas cogitato ergo nihil ualuit profecto quicquid Rex Motencuma fecit in cessione imperii sui ad illum vel in illum tyranum: etiam si verum fuisset quod talem cessionem fecisset prout fixit tyrannus ille vafer vt in c. ad audientiam et in c. sacris de his que vi metusve causa fiunt et in multis aliis iuribus.

Nihil enim consensui tam contrarium (qui bone fidei iustitia sustinet) quamvis aut metus que comprobare contra bonos mores est ut ff. de regulis iuris l. nihil consensui, et l. 2 de iudiciis Sic presumitur quis aliquid inuitus dare quantumcunque sponte det perhorrescens officium iudicis vt in l. 1 C. ne rusticani ad nullum obsequium libro. 10. et C. ne rusti de salgamo hospitibus l. unica lib. et C. de raptu virginum l. vnica et ff. de liberis et posthumis l. 2 § si quis violentiam

Quanto ergo magis Rex Motencuma potuit merito perhorrescere cum proceribus aut magnatibus suis et toto regno sibi subiecto tam feroces et dixi hostes qui facillime ac pro nihilo ducebant uniuersos trucidare et cuncta vastare. Humani enim moris est illum timeri cuius iudicio et voluntate nunc erigitur quis nunc deprimitur 16 q. 2 c. visis. 6o hoc patet etiam per illa que Bartholus dicit in tractatu de tyranno et in § 16 recitauimus (uidelicet) quod si ciuitas habens electionem rectoris et per tyrannum compulsa eligeret rectorem: non ualet electio Vnde sententie late ab illo rectore erunt nulle. Pro quo bene facit l. 2 ff. de iudiciis vbi requiritur liber consensus in transferenda vel prorroganda iurisdictione. Ex quo etiam infertur secundum Panormitanum in c. licet de evitanda de electione Quod si tyrannus iuit ad ciuitatem liberam cum exercitum agno et propter timorem exercitus civitas elegit tyrannum in dominum, transferendo in illum omnem iurisdictione non valet quod tali timore agit et per consequens non valebunt gesta a tali tyranno. Facit optime quod notatur in l. decernimus C. de sacrosanctis ecclesiis eadem verba que Bartholus ponit Angelus de perusia in repetitione l. ciuitas ff. de rebus creditis prout supra iam diximus.

Baldus quoque, in l. nec si volens per illum textum C. de liberali caus Dicit quod "si Rex francorum facit aliquam ciuitatem confiteri suam esse et sibi fidelitatem iurare cum sua non sit: quod talis confessio non valeat neque iuramentum. Idem in papa et imperatore. Quia rediguntur ad instar tyrani. Unde si ciuitas perusina non esset ecclesie Romane omnia instrumenta in contrarium facta essent cassa et irrita totaliter. Quod pro Deo nota et tene menti perpetuo". hec Baldus. Refert et tenet hec Gerardus in suis singula singulare 38 6o

quo iure Motencuma potuit transferre in regem extraneum regnum et dominium absque libero consensu procerum regni quinimo regum et regulorum sibi subiectorum magnatum cum dominus vel rex non possit alienare siue submittere alieno regi uel domino subditos suos sine consen sit su: quemadmodum nec subditi de se determinare: aut alteri se subiicere in preiudicium regis vel domini illius consensu irrequisito. Nunquid esset substinendum quod rex castelle alienaret vel subiiceret regna hispaniarum ditioni regis francorum contra regni consensum vel absque regni voluntate. Vel e contrario regnum vel regna ipsa sine consensu regis nostri se tradere? Nam ius domini vel regis seu principis et ius subditorum seu totius comunitatis in omnibus fere ad paria iudicantur. Et hec doctrina datur per textum clarum in cap. 1 § ex eadem de lege contradictoria secundum Iacobum de aluarotum et alios in c. 1o de forma fidelitatis 22, q. 5. ubi habetur quod eadem fide tenetur et obligatus est dominus subdito vel vasallo suo qua et vasallus domino etc /. Sed de his alias plenius.

Cum igitur vera et verissima sint hec omnia et toti iam mundo compertissima: patet falsissimum esse Montencumam cessisse iuri regio quod iure gentium ad se pertinebat et actu possidebat pacifice: nec etiam si vellet potuisse de iure: quod si fecit valuit nihil actus quicumque si super hoc interuenisset rationibus et iuribus predictis. Quanquam ille primus predo et inuasor regni regnorumque magni regis Motencuma gloriando se apud regem nostrum quod voluntarie in manibus suis regna illa in regis hyspaniarum Motencuma transtulerit abstruxisset.

Et sic aparet / quod nec rex et monarcha regnorum que nunc vocamus nouam hispaniam nec regulus aliquis aut populus de suo regno unquam consenserunt dicte institutioni papali nec receperunt reges nostros hispaniarum in superiores aut principes supremos: nec aliquis alius rex uel populus in uniuerso illo indiarum orbe maxime terra et acerrima tyranide (que statim post nequissima bella orta est et incepit (scilicet) diuisio numeralis seu subiectio qua populi et gentes ille tradite sunt tortoribus id est seruituti singulorum hyspaniarum quam vocant repartimiento vel comenda: sub qua innumeri in utroque hominum hactenus perierunt et modo pereunt) seuiente absque interpollatione in fieri et actu permanente. Si quidem una eademque de omnibus regibus et populis totius illius orbis est ratio ergo nullus illorum recognouit nec hodie recognoscit rite ac recte reges nostros in dominos et vniuersales principes: sed obedientia quam vsque modo prestiterunt et prestant nunc semper fuit et est extorta / violenta et tyranica: eo quod nunquam potuerunt hostibus suis hyspanis resistere qui eos prostrauerunt et usque ad ima seu profundum miseriarum deduxerunt diminuerunt anihilauerunt.

Et ideo liberi iure licet non de facto damnato sicut ante papalem institutionem liberi erant permanserunt. Et sic patet conclusionis pars prima.

2a uero scilicet quod non culpa regum nostrorum sed hispanorum non fuerunt reges nostri recepti nec cogniti in superiores ab eiusmodi regibus et populis qui precepta regum nostrorum sicut nec dei seruauerunt ut precedenti §. diximus sed semper contrarium fecerunt uastando cuncta ut in gluuiem qua de rapiendo auro ardebant implerent. Porro si pacificem haberent ingressum si dulciter atque amicabiliter nec non rite et familiaritate christiana cum gentibus illis conuersarentur: facilime factu esse quod regem hyspaniarum in vniuersalem principem super se admitterent.

3a pars demum nostrae conclusionis que quandam excepit provinciolam vocatam vere pacis etc /. Eo enim eam excepimus quod nos cum sociis nostris fratribus ordinis predicatorum per viam pacificam et christianam (deo iuvante) ad fidem et gremium sancte Romane ecclesie non sine ma g nis periculis uite nostre adduximus adeo fuerant bellis iniustis rapinis stragibus oppressionibus incole illius prouintiole ab hispanis grauate irritate ac exasperate. Quam tamen ut potuimus persuasimus: vt reciperent ac recognoscerent Regem nostrum in regem et principem summum voluntarie nulla ex parte nostra adhibita violentia absit. Et licet ipsi exteriori apparientia viderentur obedientiam promittere: quia tamen videbant et vident quotidie prouincias sibi propinquas et conui n cinas omnes actu tributis et exactionibus uexari et iacere sub eadem funesta tyranide: nimirum quod ex mera voluntate consensum prestarent ualde dubitamus.

Et idem dicimus de aliis prouintiis. si que sunt que persuasionibus vel religiosorum vel regalium magistratuum hispaniarum ad hoc fuerint inducte. Presumuntur enim metu facere non libere aut sponte propria. Quia cum gentes iaceant sub eadem durissima seruitute ut ex dictis et dicendis patet tandiu durat metus tyranni quandiu viuit tyranus aut durat metus eius tyrannis. Quia eadem causa metus manente vel durante: oportet eundem effectum id est metum manere. ut probatur per capitulum primum cum ibi notatis de his que ui metusue causa fiant unde quidquid oppressus faciat presumitur invitus et metus causa facere. Quod indubitanter in casu isto accidit.

PrevBack to TopNext

On this page

Sectio 32