Table of Contents
De thesauris
Sectio 38
Sectio 39
Sectio 40
Sectio 41
Sectio 42
Sectio 43
Sectio 44
Sectio 45
Sectio 33
Sectio 33
¶ Catholici Reges nostri hyspaniarum sunt modo in statu illo quantum ad dominium et iurisdictionem actualem siue regie potestatis exercitium illius indiarum orbis quo erant quando Rome facta fuit eorum institutio de orbe illo per summum pontificem Romanum.
¶ Probatur conclusio multipliciter et primo sic scilicet per argumentum a correlatiuis. De quo per Baldum in l. conuenticula C. de episcopis et clericis et per secundum modum quo dictum argumentum formatur scilicet destructiue. Ut ad remotionem unius relatiuorum sequitur remotio alterius. Textus notabilis in l. fi. ff. de acceptiliationibus et l. 1, C. de Cypressis libro 11o et quod negatur vel corrigitur in uno negatur ut corrigitur de alio. textus est in l. fi., C., de iudii. vidua. et ibi legiste.
¶ Correlatiua enim sunt reges nostri et populi omnes illi quantum ad uniuersalem iurisdictionem: sed remotum semper fuit ab omnibus regibus / incolis et populis illius orbis ius vel onus habendi vel recognoscendi reges nostros in superiores et ad hoc consensum prestandum: cum semper et modo est a clarissimis et catholicis regibus nostris ius actualis dominii et exercendi iurisdictionem actualem aut regie potestatis per totum illum indiarum orbem ergo in illo statu sunt reges nostri etc /.
¶ 2o probatur conclusio quia sicut tunc reges nostri habebant ius ad rem et non in re respectu illius indiani orbis: et ita et nunc habent ius ad rem et non in re ut in conclusione 3a
¶ 3o quia sicut tunc habebant solum titulum ad regna illa ita modo solum habent titulum ad regna illa vt apparuit in eadem 3a conclusione
¶ 4o quia sicut tunc habebant dominium in habitu et iurisdictionem et non in actu: ita modo habent illa non in actu sed in habitu et adhuc non in habitu plene. Ut patet in precedenti corrolario.
¶ 5o quia sicut tunc nondum fuerant illa duodecim requisita et necessario seruanda que conclusio 2a continet utpote ordinem naturalis et diuini iuris executioni mandata: ita et nunc et tempore intermedio etiam nunquam fuerunt servata: sed omnimodis factum est contrarium vt per totum istum tractatum evidenter apparet.
¶ 6o quia sicut tunc reges nostri non habebant consensum regum et populorum quo ratam haberent dictam institutionem papalem atque libera voluntate se ditioni et imperio eorum uti traderent (quod est fundamentum et causa efficiens totius huius negocii prout est probatum) ita et nunc prefato fundamento et causa efficiente carent vt in penultima particula conclusionis 2e fuit probatum.
¶ 7o quia sicut tunc nemo regum et populorum illius orbis rite id est iuridice: nec r e cte id est cum debitis circunstantiis recognouit reges nostros in dominos superiores: ita nemo nunc est qui rite aut recte ab illo tempore usque modo recognouerit aut recognoscat Reges nostros in superiores ut 4a conclusio satis declarat.
¶ 8o demum probatur conclusio: quia sicut tunc quando litere apostolice prefate institutionis fuerunt expedite Rome Reges nostri nondum apprehenderant rite aut recte illius orbis possessionem aut alicuius partis eius: ita et nunc nulla possessio apprehensa est rite nec recte ex parte regum nostrorum: nec aliquam iuridicam modo habent possessionem.
¶ loquimur hic de possessione per respectum ad gentes illas habitatrices prememorati orbis de quarum iure hic tractamus. Sed respectu aliorum regum mundi maxime christianorum aliud est. Quoniam uerum est quod primus ad mirandus vel archimarinus qui primo detexit prefatum orbem et ceteri nuntii omnes regum nostrorum in quolibet loco cui primo applicabant possessionem apprehendebant iuridicam corporalem. Unde nullus principum mundi presertim christianorum habet aliquid facere in toto illo indiarum orbe nisi castelle et legionis Reges domini nostri propter dictam institutionem a Romano pontifice factam de eisdem regibus nostris: et prohibitionem simul apostolicam ne alius quicumque ac cuiuscunque conditionis vel dignitatis existat se intromittere audeat ut supra tetigimus quacunque de causa de eundo vel mittendo absque licentia et beneplacito regum nostrorum ad illum orbem.
¶ Quod autem nulla possessio apprehensa fuerit rite aut recte hactenus ex parte regum nostrorum in toto illo orbe: certe per multa eorum. que supra disputata et declarata sunt potest videri clara luce.
Nihilominus denuo et specialiter id probare volumus. Et primo, sic. ¶ Nemini est auferenda possessio ante cause cognitionem: nec possessor debet expelli eo non vocato et audito: etiam si quis habeat licentiam expellendi. Alias nihil valet quod agitur: & cadit a iure suo expellens si quod agitur in ea habeat.
Sed gentes uniuerse totius illius indiarum orbis erant in possessione illius: quibus tamen ablata est omnis possessio ab hispanis tam dominiorum iurisdictionum et iurium (publice atque priuate) corporalium & incorporalium: quam terrarum nemorum montium fluminum / aquarum et omnium que in predictis nascebantur: vt in mineralibus auri et argenti fodinis salinarum: auri et argenti aliorumque metallorum / salis: margaritarum gemmarum unionum / lapidum preciosarum ceterarumque rerum precii et estimationis imcomparabilis: et sic possessores et domini proprietarii tot tantarumque rerum et immensi valoris quibus similes Salomon in omni gloria sua habuit: nec vidit nec in rerum esse natura potuit somniare: fuerunt ex pli pulsi et spoliati ante cause cognitionem ipsis nec vocatis nec auditis.
Ergo apprehensio seu ablatio talis possessionis per hispanos immo violenta spoliatio et vsurpatio apprehensa non fuit rite nec recte facta ex parte regum nostrorum: et per consequens nihil valet aut valuit: et si quod ius in illo orbe habuissent ab illo caderent. Quanto magis nihil iuris quesitum habendo in orbe prefato.
¶ Est autem cause cognitio (secundum iuristas) deliberatio iudicis ex assertione actoris et contradictione aduersarii solemniter facta ad investigandum veritatem causarum in quibus ius est depositum ut in l. 3, ff. De restitutione in integrum l. si ex plagis, $ in cliuo, ff., Ad Legem Aquiliam.
¶ Minor per facti euidentiam toti mundo est clara. ¶ Consequentia vero cum maiore probatur primo per l. meminerint C. unde vi ubi apparet quod "si papa vel imperator concedit alicui castra non potest illa propria autoritate occupare nisi iuris ordine seruato. Quod si possessionem inuadit iure suo priuatur. Ítem si iudex alicui dat licentiam non valet nisi iuris ordine seruato et abutentes illa cadunt a iure suo. Ordo enim iudiciorum seruandus est. in quo iudicio debet citari possessor si inuenitur alias citaturprocurator qui ei denuntiet" hec Baldus in summario dicte legis: meminerint et l. si quis in tantam C. eo titulo et C. si per vim l. 2 vbi dicitur quod possessor non conuentus nec citatus non debet in sua possessione turbari etiam ex rescripto principis vel interlocutione iudicis hec ex illo. Et in capitulo conquerente de restitutione spoliatorum ubi possessio sine ordine iudiciario aduocata est ante omnia restituenda
¶ sed cum gentes ille uniuerse per tot violentias turbate non vocate: non audite: atque iuris ordine non seruato fuerint per hyspanos omnium iurium suorum possessione spoliate ergo no nulla possessio apprehensa est rite nec recte usque modo ex parte regum nostrorum nec aliquam iuridicam possessionem nunc in toto illo orbe habent. et per consequens reges nostri in illo sunt statu hodie quem conclusio 5a declarat.
¶ 2o idem probatur. quia si hereticis non est auferenda possessio sine sententia declaratoria licet perdat dominium rerum suarum ipso iure ut expresse cauetur in c. cum secundum de hereticis libro 6 in verbo confiscationis Ubi petrus de ancharano et in c c. licet de prebendis eo libro ait quod "licet in casu heresis et similibus acquiratur dominium sine traditione vel perdat hereticus ipso iure: non tamen perdit possessionem" ut est glossa notabilis in l. fi. C. de sacrosanctis ecclesiis Quanto minus ergo auferenda est possessio eis qui iuste possident: nec sunt priuati nec priuandi dominiis suis ut prefate nationes Unde addit Ancharanus in l. c. licet quod "nulla est turbatio vel violentia inferenda pacifice possidenti quominus sua possessione utatur donec per sententiam declaratur alius dominus etiam si prima facie sit iniusta. Debet enim de tali iniustitia constare iudici vt iudici. Quod non potest contingere nisi parte vocata vt l. fi. C.si per vim vel alio modo".
cuius ratio est secundum eundem Ancharranum quia ex aliqua causa potest sibi ius competere retinendi ex quo (inquit) "nota quod quantumcunquepossidentem faciat ius commune ut sua possessio sit patenter improba. tamen non est auferenda eo non vocato. Et hinc est quod in delictis notoriis requiritur citatio iuxta notata in c. uestra de cohabitatione clericoram et mulierumnullum est enim delictum adeo notorium: quod non habe at excusationem ad euasionem poene ut dicit singulariter Innocentius in c. preterea de dilationibusad hoc c. cum dilecti de accusationibusvbi dilapidatio rapina /et Simonia possunt excusari: licet per confessionem in iuditiosint effecta notoria" hec Ancharanus. Et baldus inquit in c. inter quatuor de maioritate et obediendia quod possessio est legitimus clipeus et ensis possessoris donec per iudicem euincatur ut enim ff. de euictionibus l. habere licet et C. de iure fiscis l. prohibitum lib. 10 C. de meta. l. deuotum. lib. et C. si per vim vel alio modo l. fi. C. si propter publicam poenam l. si deserit. Et sine citatione factum: debet sine citatione reuocari. Vt quemadmodum iudex fuit facilis in mittendo: ita sit promptus in corrigendo l. 1, § 1, ff. simul ven. enim ubi est textus singularis. hec baldus
¶ Cum igitur etiam iniusti notorie possessores et contra quos facit ius commune: non sint turbandi aut molestia aliqua eis inferenda quominus pacifice sua possessione vtantur et gaudeant. Quousque vocentur et audiantur et his omnibus que iuris ordo requirit seruatis: et tandem per sententiam declaretur et ipsis male possidentibus constet qualiter rite ac ae recte spoliari habeant quanto magis hec seruari deberent ac debuissent cum indianis gentibus in quarum favorem totum ius commune, immo iura omnia iura omnia naturale diuinum et humanum, faciunt. Cum autem nihil horum seruatum fuerit cum eis: sed more latronum predonum compilatorum: invadentes orbem illum et quamlibet illius partem hyspani nostri hactenus violenter ac terribiliter ingressi sunt: vniuersa vastantes vsurpantes / mactantes / depopulantes ueluti si de coelo ignis demissus cuncta deuoraret: sequitur apprehensionem siue oblationem talis possessionis per hyspanos: non rite: non recte: non iuris ordine seruato: sed omni iure uiolato esse factam usurpatam tyrannicam et damnatam omni iure: ac proinde nullam iuridicam reges nostri possessionem hodie habent: unde modo sunt in predicto primordio statu etc.
¶ Confirmantur omnia que circa hoc deduximus etiam potest esse 3a probatio per exemplum quod legimus in divina scriptura de Rabrahan et eius posteritate. Nanque ut habetur Genesis 12 licet deus promisisset Abrahe et semini eius post eum dare terram chanam et sic Habrahan haberet titulum iustissimum et ius ad terram illam non tamen decreuit quod Habrahan caperet possessionem terre illius nec Isaac nec Iacob donec pars citaretur et audiretur id est peccata illarum gentium complerentur que interpellabant iudicem Deum quasi actor contra illas et per sententiam iudex decerneret vt actualiter filii Israel mitterentur in possessionem. Quod tunc factum est et sententia pronunciata: quando completa fuerunt illorum scelera: tempore scilicet Iosue vt patet Iosue per totum unde in c. 11o eiusdem libri dicitur "domini enim sententia fuerat cvt indurarentur corda eorum et pugnarent contra Israel et caderent et non mererentur ullam clementiam ac perirent" etc. / Unde in toto illo tempore currente scilicet antequam Deus decreuisset tollere terram illam eiusmodi gentibus et ad Israelitas transferre nihil iuris quesitum fuit Abrahe nec successoribus eius nec dominium aliquod habuerunt in tota terra illa: nisi titulum et ius ad illam: sed semper fuerunt aduene et peregrini in terra aliena scilicet suorum naturalium possessorum et dominorum et ideo iuste illam quantum ad proprietatem et possessionem gentes ille tenebant.
nisi forte obstaret quod aliqui sancti tenent fuisse scilicet terram illam sem primogeniti noae: quippe qui quando inter suos tres filios diuisit orbem Sem dedit pro se et posteritate sua terram illam. Quam postea filii Cham tyranice violenterque expulsis filiis Sem more barbarico per multos annos possederunt. Dominus autem quia iustus est restituere terram filiis Israel qui ex Abrahan: Abrahan vero qui ex filiis noe processerant post tot millia annorum decreuit et tamen de hac iniustitia filiorum chanaam forte non constabat abrahae nec filus Israel: quoniam scire non poterant nisi per revelationem que non fit omnibus. Et licet scirent cum tamen omnibus non constaret: ideo poterant homines iudicare terram illam quantum ad proprietatem et legitimam possessionem fuisse Chananeorum Abrahan sequens humanum iudicium et filii et posteri eorum: licet aliter scirent per reuelationem et reputantes ac si terra illa non esset usurpata suis predecessoribus sed Chananei essent veri et legitimi Domini: non edificauerunt sibi domos firmas: sed manserunt in casulis et tabernaculis que sunt domus mobiles et portatiles ut apparent ista ad Hebreos 11 ubi de Abrahan et filiis eius ait Apostolus. "Demoratus est in terra repromissionis eiusdem" hec ibi. Et actuum 7o dicitur de abrahan "inde postquam mortuus est pater eius transtulit deus illum (scilicet) abrahan in terram istam in qua nunc vos habitatis. Et non dedit illi hereditatem in ea nec passum pedis sed repromisit dare illi eam in possessioneset semini eius post ipsum" hec ibi.
Promissio autem alicuius gratiae: non confert ius aliquod illi cui promittitur ut Patet in habrahamo et propterea nunquam fuit ausus Abrahan usurpare aliquid tanquam proprium in terra illa donec promissio illa implenda per iudicem ipsum Deum decerneretur cum effectu. hoc patet: quando indigens loco ad sepelliendum Saram vxorem suam emit ab incolis terre illius scilicet ab Ephron filio seor agrum in quo erat spelunca duplex: nec voluit gratis eam accipere: sed dedit quadrigentos siclos argenti probate monete publice vt apparet Genesis 23 et ibi dixit "aduena sum et peregrinus apud vos date mihi ius sepulchri vobiscum vt sepeliam mortuum meum" etc /.
Si ergo terre promisse a deo filiis Israel in qua ille gentes possidebant peccatrices habitabant: et que priuande omnino erant dominio et possessione ac omni iure diuinitus: immo ex sententia Domini erant delende: noluit ut possessionem caperent Israelite qui domini erant futuri concessione diuina donec per sententiam iudicis que constaret eis scilicet hebreis id fieri de voluntate et iussu dei ) decerneretur: quia pro toto illo tempore iuste saltem quantum ad iudicium humanum ille gentes possidebant: quanto magis in illis hec obseruanda erant videlicet non spolliare illos: sed seruatis ordine iuris et debitis circunstantiis atrahere dulciter et persuadere suauiter quatenus sua sponte ipsam possessionem ipsimet traderent. Quippe qui non solum ex sententia Domini delendi aut spoliandi non sunt sed potius cognitione veri dei vivificandi: et fide atque doctrina salutis vestiendi et informandi ex arcto diuine legis precepto.
On this page