Table of Contents
De thesauris
Sectio 38
Sectio 39
Sectio 40
Sectio 41
Sectio 42
Sectio 43
Sectio 44
Sectio 45
Sectio 34
Sectio 34
¶ Conclusio probatur quia nihil de iure post predicte institutionis expeditionem Rome factam, actum est usque hodie quantum ad ingressum et progressum hyspanorum per totum illum orbem: sed omnia fuerunt et sunt modo nulla de iure
ergo Reges nostri modo sunt in illo statu perinde ac si nunc institutio papalis Rome expediretur etc.
consequentia patet. Antecedens probatur multipliciter. tum 1o quia hispani nuncii regum nostrorum contra iura gentium et naturalia diuinaque sine causa et ratione more pre donum primum opus a quo legationem suam inceperunt fuit hostiliter atque impie invadere regna illa pacifice viuentia: cedibus in manibus campos madidare cruore humano. Ubi non erat numerus trucidatorum utriusque sexus et etatis et dignitatis nec non eorum qui captiui ad seruitutem truculen t am seculi ad macellum ducebantur
¶ 2a Tum 2o quoniam ordo iuris et ea que sub illo continentur necessario seruanda videlicet duodecima illa que in conclusione 2a numerantur nunquam fuerunt obseruata.
¶ Tum quia cum omnia que isti patrauerunt in ingressu et progressu in toto illo orbe fuerint opera crudelium tyrannorum: manifestum est cuncta esse nulla de quo nullus qui sit sani capitis dubitat.
¶ Tum 4o quia nunquam institutioni prefate de regibus nostris gentes ille consenserunt nec consensum alicui rei que ad ius aliquod tribuendum hispanis aut hispaniarum regibus prebuerunt.
¶ Tum 5o quia nullus rex aut populus totius illius orbis recognouerunt Reges hispaniarum in dominos aut suppremos principes.
Tum 6o quia possessiones nec illius orbis nec alicuius illius partis cum tamen veri domini et proprietari essent nunquam voluntarie tradiderunt. Sed violenter et contra ordinem iuris naturalis et divini ea spoliati fuerunt.
¶ Tum 7o quia regna et prouintias que consueuerant regi per suos naturales reges et principes et sub naturali eorum dominio erant id est de iure gentium: contra voluntatem regum et dominorum naturalium eorum occupauerunt et hyspani vsurpauerunt quod proprie tyranorum est quia usurpata dominia appellantur tyranides ergo nulla omnia de iure permanserunt. Ut patet per notata in l. decernimus C. de sacrosanctis ecclesiis et supra omnia late probata existunt
¶ Tum 8o demum: quia omnia que a principio detectionis illius orbis usque adhuc hispani patrauerunt in illo: et gentes ille sustinuerunt ab eis semper fuit incutiendo eis terribilem timorem in constantissimos viros cadentem vt ex quamplurimis dictis apparet et est notissimum ergo omnia nullius momenti fuerunt.
¶ Omnium predictorum nullitatis ratio est quia carent fundamento potestatis et iurisdictionis etiam si reges et mundi potentes sint in suis regnis habentes omnimodam potestatem: quia in malis et iniustis actibus redducuntur ad statum persone priuate vt l. 3 de officio presidis et in regula ea que Cum ibi notatis de regulis iuris lib. 6
iurisdictio enim est substantia et fundamentum omnium que Rex vel rector aut quilibet iudex in tota republica facit que debet precedere officium ius dicents. nam prius nascitur quam exerceatur ad actum vt patet C. qui pro sua iurisdictione l. 1 et nota in l. instar C. de iure fisci lib. 10
ergo vbi non est iurisdictio vel cuius iurisdictio propter iniustitiam quam facit abutens iurisdictione susp en sa est gesta viribus non subsistunt: quia priuatus est D. l. 3 ff. de officio presidis
¶ Cum igitur Nuncii regum nostrorum nullam habuerint iurisdictionem quam si habuissent suspensa esset propter ho r renda eorum opera: sed fuerint persone priuate et vere tyrani existerent atque proprissimi predones quis audebit dubitare gesta per eos omnia quecumque sint fore: nulla et nullius roboris aut momenti
¶ Est nanque nullitas si in concreto capiatur uicium seu defectus rei geste obligis transgressionem proueniens. Si autem sumatur ut in abstracto et in facultate agendi iurisque remedio et legali subiecto: sic describitur (secundum Sebastianum Vantium in suo tractatu de nullitatibus ) est ius et comune auxilium ad irritandum seu irritum nuntiandum actum de quo queritur competens
¶ Post positionem legis insurrexit cognitio et remedium nullitatis. Nam lex frustra fuisset posita si contra eius transgressores ac in fauorem publici iuris et oppressorum aliquod salubre remedium non aduenisset. Potuisset nanque unusquisque inauditus: ac nulla precedente causa et cognitione etiam per non iudicem rebus ac proprio patrimonio priuari et spoliari contra naturalem iustitiam ac propriam substantiam legis secundum ea que posuit Innocentius in c. que in ecclesiarum de constitutionibus. Et taliter priuatus et spoliatus quasi nudus et inermis sine auxilio et legis adminiculo remansisset. Per hoc igitur remedium uocabuntur / audientur / et defensabuntur non vocati / non auditi / non defensati merita causarum discutientur omnisque dolus fraus et machinatio excludetur: et tuta remanebit inter improbos innocentia. Et propterea non inmerito lex vocat remedium istud auxilium commune et meram esse defensionem secundum doctores.
Est igitur nullitas iuris remedium legum tutamen / pena temerariorum auxilium commune et vera defensio oppressorum et ob publicam causam introductum. Et cum nullam potestatem dederit deus hominibus etiam regibus vel principibus qua taliter dignitate refulgeant faciendi iniustitiam et iniquitatem ad pernitiem vel damnum aut preiudicium hominum. Ideo contra mala que abutendo potestate sibi a deo tradita presertim principes et magni operantur: nullum aliud remedium potest imaginari nisi quod non subsistat nisi quod non subsistat de iure quicquid iniustum et contra ius naturale vel diuinum fecerint: vt notabiliter dicit Prepositus in c. si dominus 11 q. 3 ubi inquit Quod si iniquitas et iustitia quam facit princeps suppremus dependet a talia iure quo princeps astringitur puta a iure gentium vel naturali seu diuino: et tunc quia papa / imperator vel quilibet alius princeps: illud non potest tollere: tunc si tale peccatum est notorium vel clarum et euidens et maxime si est graue: non est obediendum vt d. c. si Dominus et c. non, el. 2 ea causa et questione et c. iulianus et nota per hostiensem in c. proposuit de concessione prebendarum. et ratio est quia sententia / non potest illud ius tollere quia in hoc nullam habet potestatem quoad hoc priuatus est: Et ideo sibi extra forum suum sic mandanti obedire non debet: presertim in casu quo hoc notorium seu euidens est ut ff. de officio presidis. l. 3 et ff. de iurisdictione omnium iudicum et est argumentum optimum de privilegiis c. cum olim Et maxime quia supponitur ille casus quod est talis: qui per superiorem in modum appellationis vel restitutionis aut que rele simplicis reparari non potest pro eo quod ille qui gessit talem actum non habet ad quem recurri possit.
Et est ratio huius quia dum cessat suffragium iuris possitivi: ad suffragium iuris gentium seu naturalis recurrendum est vt patet in indictione bellorum recurrendum est. vt patet in indictione bellorum et represaliarum vt patet ff. de iustitia et iure l. ex hoc iure et 23. q. 2. c. dominus noster Equitas autem naturalis iuris exigit et requirit quod unus non ditetur cum iactura aliena l. nam hoc natura ff. de conditione indebiti et inferior per superiorem euidenter indebite non grauetur: neque opprimatur ff. de his qui sunt sui vel alieni iuris l. 2 § dominorum et C. unde vi, l. 1. Remedium autem iuris gentium seu naturalis est istud quod si non sit superior qui actum iniustum retractare possit: quod sit nullus et habetur pro non facto. Qui a aliud remedium imaginari non potest. Et per hoc optime facit ff. quibus ad libertatem proclamare non licet l. 2. In his enim ex quo non superest aliud remedium licitum est propria autoritate contra facere: et non obedire superiori: quinimo sibi ius dicere. hec omnia prepositus in forma.
facit bene sententia baldi in de pace constantie, c. in nomine Christi quam posuimus supra § 9. "Exprimitur autem nullitas his terminis scilicet: nullum: irritum: inane: inutile: nullius roboris aut momenti existere: non ualere: non tenere: nullas habere vires: viribusque non subsistere: et non iure: non rite vel recte aut male vel perperam et inefficaciter factum: infirmum esse: firmitatem non habere: et pro non iudicato infecto: casso: irrito: nullo et non rato haberi et similibus"
¶ Cum ergo gentes occidentales ille in regnis et terris suis propriis absque illius alterius gentis vel nationis iniuria viventes non fuerint vocate nec audite: Imo sine precedente causa et cognitione per hyspanos non iudices non solum rebus et propriis patrimoniis verum etiam dignitatibus regalibus principatibus libertate uxoribus / filiis cum bonis omnibus aliis etiam vita ipsa cum maximis cruciatibus fuerint privati et spoliati nec sit superior hodie in mundo saltem de facto ad quem occurratur: et sic maneant miseri et miserandi nudi priuati spoliati inermes / sine auxilio et omnimode indefensati ergo nullum remedium superest eis nec potest aliud excogitari: nisi (quod in rei veritate est) omnia facta circa et contra eos pro infectis scilicet habeantur.
Non quidem quod huiusmodi remedium eis proderit aliquid: tum iam occisis et in inferno damnatis cum millia millium decesserint absque fide et sacramentis: tum viuis et oppressis omni spe redemptionis destitutis propter ingluuiem auaritie insatiabilem adimplendam Solum hoc remedii et solatii videor arbitrari posse aliquando fore habituros: videndo scilicet in die iudicii quando vocabuntur et audientur omnes et merita cause sue discutientur sicut ceterorum omnium et omnis dolus et machinatio tyranorum et nullitas operum suorum reserabuntur et ad penas eternas per sententiam iusti iudicis destinabuntur Ipsorum autem qui ab eis hic mala passi sunt Innocentia (nisi alias peccata aliunde impediant) permanebit manifesta defensa et tuta.
On this page