Table of Contents
De thesauris
Sectio 38
Sectio 39
Sectio 40
Sectio 41
Sectio 42
Sectio 43
Sectio 44
Sectio 45
Sectio 35
Sectio 35
Corrolarium Ex dictis et probatis pro verificatione 5e conclusionis patet: dictam papalem de regibus nostris institutionem vel concessionem, a tempore quo hyspani nostri terras illas perperam ingressi sunt adhuc usque suspensam esse et in pendenti permansisse: perinde ac si hodie Rome fuerat concessa et exdita.
¶ Dicitur aliqua iurisdictio vel facultas / siue potestas esse suspensa vel in pendenti aut etiam quod dormit: quando deest subiectum uel materia circa quam exerceatur aut aliquid addendum sit necessarium. Quod nihil aliud est in re nisi habere illam in habitu. ut patet per ea que leguntur et notantur in c. ex tenore, per Glossam et Doctores, in c. licet ex suscepto de foro competere et in c. Pastoralis in fi. de rescriptis et per doctores in c. si confirmationem de electione lib. 6 et in c. Romana de officio ordinarii et in c. Romana de appellationibus eo libro omitto alios modos quibus iurisdictio alicuius iudicis solet suspensa esse quia incidit in excommunicationem aut suspensionem a iure vel ab homine illatam: quia non faciunt ad propositum nostrum.
¶ Probatur corrolarium 1o quia existens Rome dicta promotio vel institutio de regibus nostris ad hoc quod suum sortiretur effectum (hoc est vt eius virtute reges nostri rite ac recte actu assumerent illius orbis indiarum principatum et sic iurisdictionis et regie potestatis exercende plenam haberent facultatem) deerat principalius et necessario addendum vel supplendum scilicet seruare illa duodecim que ordo naturalis iuris continet vt in 2a conclusione ostendimus potissime undecimam particulam eiusdem conclusionis consensus videlicet liber regum et populorum illarum gentium quo prefatam promotionem approbarent et ratam haberent ac voluntate libera in vniuersales dominos reges nostros susciperent: sine quo impossibile erit iure principatum illum possidere: prout plenissime probatum est:
ita ab ingressu hyspanorum per totum continuum tempus vsque adhuc semper defuit et modo deest illud principalius et necessario addendum vel supplendum: scilicet: illa duodecim quemadmodum ex quam plurimis relatis et decisis liquet.
¶ Probatur corrolarie 2o quia per totum tempus illud fuerunt quedam iuridica m impedimenta ne dicta papalis promotio vel institutio suum sortiretur effectum que impedimenta quandiu durauerint prefata institutio semper dormiet et impendenti atque suspensa erit.
¶ Primum impedimentum est: quia propter nostras iniquitates impietates invasiones tyranicas violentias accessionem ingressumque omni iure damnatum in terras illas et regna aliena quibus tam ingentes clades Iacturas et irreparabilia damna habitatoribus earum sine causa intulimus: et propter continuam duram et atrocissimam seruitutem qua incessanter quotidie macerantur premuntur in qua irremediabiliter diminuuntur et pereunt: cui omnes indifferenter, magni et parvi reges et subditi adducti sunt: illam scilicet quam repartimiento vel comenda vocauerunt: que reuera totum fere orbem illum populata est: nacti sunt vniuersi in cole habitatoresque totius illius orbis ius movendi bellum publicum aduersus nos tanquam contra publicos hostes teterrimos et totius generis sui deletores et crudeles inimicos. Bellum, (inquam) non defensionis modo: verum entiam vltionis: vlciscendo (videlicet) et vindicando iniurias et damna a nobis receptas: occupando bona nostra si que haberemus et personas capiendo / et trucidando: nec non in seruitutem redigendo et cetera omnia que summo principi habenti iustum bellum licent. habent enim iustum merum mixtum imperium et iurisdictionem omnimodam et iura principis non recognoscentis superiorem. Itaque eorum principes seu reges tantam habent potestatem in regnis suis / quantam apud populum christianum imperator vt supra probatum est § 5o et sequentibus et in multis nostris tractatibus presertim in de bello Xalisquino
¶ Et ad propositum nostrum facit notabilis textus in c. si quis episcopus de supplenda negligentia prelatorum et ibi glossa in verbo libertati ubi habetur quod si episcopus a paganis vel schismaticis capiatur: factus est eorum seruus insti. de iure personarum § ultimo et ff. de captiuis et postliminio lib. l. 5 et ff. de regulis iuris, l. seruus. unde taliter captis christianis ab illis indianis nationibus vel a quibuscunque infidelibus iustum bellum gerentibus vt in casu isto non licet fugere seu recedere a dominis suis infidelibus nec bona eorum furari nec alios christianos captos ab eis eximere: alioquin restituere in foro conscientie tenentur: nisi periculum immineret ipsius capti relinquendi fidem secundum hostiensem in summa de penitentis et remissionibus § quibus et qualiter. 12. columna verbis Quid ergo
¶ Cum igitur bellum foueant contra nos iustissimum manifestum est iure optimo posse dicte papali promotioni vel institutioni resistere atque de ipsa egerime conqueri quin immo ipsum christi vicarium instituentem iniustum et publicum hostem totius generis humani existimabunt quando quidem freti autoritate institutionis prefate ab ipso emanate hispani ea et fecerunt eis et tanta et talia mala se ab illis pati vident ergo dum ista conquestio durauerit et bellum ipsum terminetur (quod tamen ius indicendi contra nos bellum nisi tregua vel pace / aut satisfactione ledentium / siue remissione lesorum voluntaria interrumpatur terminum non habebit) dicta institutio suspensa dormiens / et in pendenti erit.
¶ Aliud impedimentum iuridicum exinde cognoscitur verum esse: quia cum de malis et damnis que per nepharia bella et de oppressionibus per seruitutem eiusmodi gentibus intulimus: nunquam satisfecimus nec spes vlla est apud illas quod aliquo futuro tempore satisfactionem faciemus nec etiam ipsi voluntarie remittent: quia non cessamus eos offendere vt statim dicetur ergo perpetuo habebunt ius nos bello impetendi ergo perpetuo etiam prefata institutio dormiet et in pendenti atque suspensa permanebit.
¶ Est impedimentum 3m et quidem iure naturali roboratissimum et manifestum: videlicet: quia vis et iniuria personalis continue ac incessanter eis (vt predictum est infertur: cum semper eadem seruitute accerrima (scilicet) repartimiento vel comenda detineantur qua / tam reges et domini naturales magistratus nobiles et ignobiles eorum: quam subditi vniuersi priuentur sua naturali libertate dominio iurisdictionibus dignitatibus nobilitate iuribus et privilegiis suis: ac omnes populi subcumbentes rigide et inhumaniter perpetuo opprimantur. Unde vis seu violentia quotidie continueque in eos committitur et semper nascitur estque in fieri et in actu permanenti siue in fluenti: per quam non solum infertur vis continua subditis et popularibus: compellendo eos per metum obedire tyranis et dominis violentis vt sunt singuli nostratum: verum etiam legitimis dominis et regibus eorum vis infertur. Illis quidem compulsiua: istis autem expulsiua: ergo semper ac perpetuo continueque potest de iure resisti et propulsari. Tum ad propulsandam presentem violentiam seu tyranidem: tum pro tuenda sua libertate: tum pro recuperanda possessione qua iniuste fuerint spoliati: tum pro rebus repetendis sibi ablatis: tum demum pro vlciscendis iniuriis et offensis sibi factis Vt satis probatur in c. dominus noster. 23. q. 2 et C. de probationibus l. vis eius et C. de sacrosanctis ecclesiis l. decernimus et notabiliter Baldus in l. data opera C. Qui ac c usare non possunt penultima columna et in repetitione l. 1. C. vnde vi.
¶ Regulare enim est quod cuique liceat defendere suam possessionem quam pacifice possidet: et contra aggredientem et se deiicere molientem armis se tueri: et longe fortius iurisdictionem habens in loco potest ad remouendum omne obstaculum sibi paratum irruere tam in personas turbantes vel impedientes: quam in ostia et muros loci et alia impedimenta ita rumpendo vt libere uti re sua vel iure suo valeat. Et si deiectus est propria autoritate etiam si priuata persona existat potest recuperare post multos annos presertim vbi superior non est qui ei administret iustitiam. Quod probatur per capitulum olim el. 1o de restitutione spoliatorum et ibi Innocentius et doctores et in c. dilecto de sententia excomunicationis lib. 6 et c. significasti de homicidio et in multis aliis iuribus Baldus in l. 1 C. vnde vi, 9 columna
¶ Cum igitur non cessemus illas gentes offendere in tyrannide illa omnes detinendo (repartimiento vel comendam dico) non restituendo reges et nobiles siue regulos suis dominiis et dignitatibus et aliis iuribus: ceterosque incolas pristine libertati: quatenus sic cesset omnis tyranidis: sed potius super addendo iniurias iniuriis mala malis gravamina grauaminibus: peiora prioribus et pessima pessimis in dies magis ac magis: sequitur quod nunquam erunt placati qui extant nec voluntarie consentient institutioni papali et minus remittent res et bona sibi rapta iniurias et damna irreparabilia eis illata. Et proinde habitum quem reges nostri virtute prenominate institutionis papalis sunt consequuti: non poterit in sempiternum deuenire ad actum: tum ex permanentia et diuturnitate tyranidis: tum ex restitutionis et satisfactionis impossibilitate ut de se patet ergo interim prefata institutio suspensa et impendenti durabit.
Et per consequens catholici reges nostri nullam habent potestatem (si fateri verum licet) exercendi iurisdictionem aut regie potestatis nec de capienda possessione aut de dominio vel regimine ordinando siue disponendo per totum illum orbem debent vel possunt (salua iustitia) contra voluntatem illarum gentium sollicitari.
On this page