"Parabolae Salomonis." Novum ponit titulum, quia novum genus locutionis incipit, scilicet, ut non, sicut prius, de singulis bonorum malorumve partibus diutius disputet; sed alternis versibus actus utrorumque describat.
"Filius sapiens." Qui accepta fidei mysteria bene servat, laetificat Deum Patrem; qui vero haec actione mala vel haeresi commaculat, matrem contristat Ecclesiam.
Versus 2
"Nil proderunt." " Et a transitoria morte, etc., usque ad quod pro vita sunt dati, conferunt."
Versus 3
"Non affliget Dominus." " Et si aliquando, etc., usque ad juste vindicando, retorquet."
Versus 4
"Egestatem operata." Qui negligenter vivit in hoc saeculo, egebit bonis in futuro; at qui fortiter Domino militant, divitiis aeternae beatitudinis remunerantur.
Versus 5
"Qui congregat." Qui congregat Christo animas fidelium, filius sapiens est. Et quidem haec "messis multa est, operarii vero pauci". Qui vero hoc tempore acceptabili a sua salute curanda torpescit, confundetur in die tribulationis.
Versus 6
"Os autem impiorum." Quod comessationi, ebrietati et colloquiis malis serviebat, propter iniquitatem, quam congessit, condemnabitur. Denique "os" illius "iniquitas operuit" qui in tormentis positus in lingua sibi, in qua ob plura scelera plus punitus est, refrigerium quaesivit.
Versus 7
"Memoria." " In hac vita boni bonos, etc., usque ad et ignis eorum non exstinguetur."
Versus 8
"Stultus ceditur labiis," vel suis, quibus damnari meruit, quia "mors et vita in manibus linguae", vel eorum a quibus, quia corrigi non potuit, sententiam damnationis accepit; unde: "Domine, libera animam meam a labiis iniquis".
Versus 9
"Qui ambulat," " qui simpliciter se vivere novit, etc., usque ad ac digna factis recipit, "nihil enim occultum quod non reveletur"."
Versus 13
"Virga in dorso ejus." " Vindicta in sequenti vita, etc., usque ad recte subditur: "Sapientes abscondunt," etc."
Versus 15
"Substantia divitis." Spiritualiter: Qui in Deum dives est per bona opera, confidit in illo, quasi qui in urbe inexpugnabili, quae a nullo hoste possit superari; at, qui virtutum inopia coangustantur, ideo coelestibus egent divitiis, quia noxio pavore timent duros pro Domino tolerare labores.
Versus 18
"Abscondunt scientiam," etc. Si ergo verax et sapiens esse desideras, odium neque in abscondito cordis conteges, neque per oris contumeliam proferas; sed tuum cor dilectione et os veritate repleatur.
Versus 23
"Quasi per risum stultus operatur scelus." Prudentia a providendo nomen accepit. Stultus est igitur qui gaudet in scelere. Sapientis autem est et ejus qui viri nomine dignus sit, praevidere, quia risus dolore miscebitur, et gaudia peccandi poena sequetur ultionis.
Versus 24
"Quod timet impius, veniet super." " De illo impio dicit, etc., usque ad quod corde tenent, adveniet."
Versus 25
"Quasi tempestas." De persecutoribus Ecclesiae dicit, qui domum fidei subvertere quaerunt. Sed illa in vero fundamento, id est, in Christo collocata, ipsi extemplo dispereunt.
Versus 26
"Sicut acetum dentibus." " Sicut haereticorum perfidia, etc., usque ad et etiam verbis impugnant, unde: "A nobis exierunt, sed ex nobis non erant"."
Versus 28
"Spes autem." " Non contra id quod supra dicitur, etc., usque ad De his qui scienter delinquunt, adjungit."
Versus 29
"Fortitudo simplicis via ejus, et pavor." " Si obscura Scripturarum, etc., usque ad operari contemnunt."