"Sapientia aedificavit." " Quia de aeternitate divinitatis Christi sufficienter dixerat, etc., usque ad quia ab amore saeculi disjunctos ad portandam Ecclesiae fabricam erexit."
"Columnas septem." " Scilicet Ecclesias per orbem, etc., usque ad quasi sustentando continerent."
Versus 5
"Venite, comedite panem meum." In unam Christi personam junctam divinitatem et humanitatem, vel, in "pane" corpus, in "vino" sanguis ejus, quo in altari satiamur.
Versus 6
"Relinquite." Post oblatas epulas addit et vitae monita, ut quos perceptis suae incarnationis mysteriis reficit, doctrinae pariter instruat verbis.
Versus 7
"Qui erudit," etc. " Quasi interrogares, etc., usque ad et majorem credens."
Versus 8
"Noli arguere." " Non est timendum, etc.,usque ad sed dilectionis ejus gratia cessandum."
Versus 12
"Si sapiens." Moneo te ad sapientiam, quod tamen tibi prodest, non mihi. Si enim "sapiens fueris," etc.
Versus 13
"Mulier stulta." Superius commendavit sapientiam per divinitatem et humanitatem, nunc per contrarium illam eamdem commendabiliorem ostendit, ubi "mulier stulta," etc., quae est ei contraria, "sedet," etc.
"Mulier," etc. " Mulier hic haeresis est, etc., usque ad haec in supercilio mentis attollitur."
Versus 16
"Qui est parvulus." " Sapientia parvulos atque insipientes, etc., usque ad et ad se divertere."
Versus 17
"Aquae furtivae." " Sapientia palam mensam omnibus proposuit, etc., usque ad prohibita et illicita connubia dulciora esse asseverat."
Versus 18
"Et ignoravit quod ibi." " Nescit mulier adultera, etc., usque ad et in excelsis coelorum convivae fidelium."