Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 11

Caput 11

Versus 1

"Statera dolosa." " Vel pecuniae vel judicii, etc., usque ad et actioni congruit."

Versus 2

"Ubi fuerit superbia." Superbi, vel contumeliose se gerunt per contemptum sive per ignorantiam disciplinae, vel proximis contumeliam ingerunt, vel qui se exaltat humiliabitur.

Versus 7

"Mortuo homine impio." " Hoc Origenes nescivit, etc., usque ad et ad eos fortasse pertinet quod sequitur."

"Exspectatio sollicitorum." Sollicitudo bonorum est implere Dei praecepta; at malorum scienter peccantium, quod aeternam rapientur ad poenam. Ideoque exspectatio illorum coronabitur; istorum damnabitur, etiam ante judicium, damuante propria conscientia.

Versus 9

"Simulator." Haereticus simulans catholicam doctrinam, decipit auditorem suum. Qui veritatem sequuntur Evangelii liberabuntur sapientia catholica, ne decipula decipiantur haeretica.

Versus 12

"Qui despicit," etc. Non est despiciendus, qui nos simpliciter amat, etsi quid inepte agat: qui enim hoc facit, indiget sapientia. Prudens autem publice tacet, occulte castigat, quod melius in sequentibus aperitur.

Versus 14

"Ubi non est gubernator, populus corruet, salus autem ubi multa consilia." " Ne enim putares, etc., usque ad ut a pluribus corrigatur."

Versus 15

"Affligetur." " Ad litteram patet, etc., usque ad seipsum ante districti judicis oculos ultione dignum reddet."

"Qui autem cavet laqueos securus erit." Securus erit in futuro qui nunc bene formidolosus et sua peccata per poenitentiam curat, et ab impoenitentium societate se immunem servat.

Versus 21

"Manus in manu." " Qui manum jungit in manu, etc., usque ad unde praemissum est: "Abominabile Domino cor pravum.""

Versus 22

"Circulus aureus in naribus," etc. " Si suis naribus circulum auri fixeris, etc., usque ad quia carnalibus deditus."

Versus 27

"Bene consurgit diluculo qui quaerit bona," etc., id est ad vitam consurgit in tempore resurrectionis, quia nunc bona agit in tempore operationis. Qui autem mala, quae dicat vel agat, inquirit, eorum pondere ab altioribus retardatur.

Versus 28

"Justi autem quasi," etc. Quasi, qui spe futurorum praemiorum bona faciunt in praesenti, juste, quod sperant, accipiunt. Virens quippe in arbore folium, fructus, quos nondum ostendit, signat affuturos: et justi quasi virens folium germinant, qui spe salvi facti in fidei ac virtutum gratia proficere non cessant.

Versus 29

"Qui stultus est." Impius vivit pio; ille damnatur, iste accipit bravium, pro quo certabat.

Versus 30

"Qui suscipit." " Qui animarum curam pro Domino suscipit, etc., usque ad ut sublimius cum Domino regnet, procurat."

Versus 31

"Si justus." " Si martyres tanta patiuntur injuste, etc., usque ad etsi enim impii non sumus, certe si peccatores nos esse negamus, "nosipsos seducimus, et veritas in nobis non est.""

PrevBack to TopNext