"Qui bonus est," etc. Horum versiculorum connexio talis est; qui bonus est non confidit in cogitationibus suis; sed Domini gratiam quaerit, ac per illam pie vivit. Qui autem in cogitationibus suis confidit, bonus esse nequit: qui enim gratiam Dei non curat quaerere, in prava actione perdurat.
Versus 4
"Mulier." " Ad litteram, mulier bona et casta, etc., usque ad putredo pravi dogmatis corrumpit."
Versus 5
"Cogitationes." " Justi sua facta, etc., usque ad obliti timoris Domini."
Versus 7
"Verte impios." " Multa impietas in diis gentium, etc., usque ad sed quaecunque membra hinc illuc perveniunt, quae sperabant, gaudia inveniunt."
Versus 10
"Novit," id est compatitur hebetudini ac fragilitati proximorum sibi commissorum.
"Viscera autem impiorum crudelia," qui non compatiuntur subditis; sed sicut Dominus ait: "Percutiunt pueros et ancillas," dicentes: "Moram facit Dominus meus venire."
Versus 12
"Desiderium." " Desiderat impius, etc., usque ad dicit e contra de bonis."
"Radix autem justorum proficiet," fides, spes, charitas, quibus in Christo sunt radicati non eos fallunt; sed plus quam sperant in futuro percipient.
Versus 16
"Fatuus," etc. Qui in praesenti desiderat ulcisci, fatuus est; qui autem pro Domino contemnit, sapiens est.
"Qui autem dissimulat:" non sic vult occultari, ut duret, sed omnino deleatur; est enim natura irae ut prolata, magis ferveat; occultata, languescat.
Versus 18
"Lingua autem sapientium est sanitas," etc., quia et bona, quae promittunt, ipsi perficiendo ad vitam perveniunt; et aliis, quae sequantur, demonstrant
Versus 19
"Labium veritatis," etc. Fides catholica semper permanebit; qui autem repente nova dogmata inserit, mendacii minister est.
Versus 23
"Homo versutus." Sapiens et prudens: qui aliquando celat scientiam, vel non valens loqui, quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus; vel nolens dare sanctum canibus, vel margaritas ante porcos projicere, vel mittere.
"Cor insipientium provocat." Vel quando plus appetunt sapere quam oportet sapere, et in cogitationibus evanescendo, pro sapientia stultitiam habent et tenent; vel aliis, quae nequeunt capere, ingerentes, quasi infirmis oculis lumen solis, id est sapientiae, quam habere videbantur auferunt.
Versus 24
"Manus fortium." Perfecti non solum vitiorum bella superant, sed et electis fratribus majore virtutum gratia principantur.
"Quae autem remissa." " Qui dissoluti animo, etc., usque ad non enim de talibus desperandum est, cum adjungit, "moeror justi," etc."
Versus 25
"Maeror in corde," etc., quia necesse est ut prius peccatorem moeror poenitentiae salubriter humiliet, et post per judicium sacerdotis datae reconciliationis sermo laetificet vel reficiat.
Versus 26
"Qui negligit damnum," etc. " Si hoc ad litteram accipitur, etc., usque ad vel ipsam carnem morti tradit?"
Versus 27
"Non inveniet," etc. " Fraude namque acquisita pecunia, etc., usque ad quibus aeternae vitae claritas auro pretiosior emitur."