"Filius sapiens." Tantum distat inter sapientem et stultum, ut hic aliquando profectu eruditionis ad eum, qui se docuerat, docendum perveniat: ille, ne, cum arguitur, audiat.
Versus 4
"Vult et non vult piger." " Vult regnare cum Domino, etc., usque ad et Jesus filius Sirach: "Vae peccatori terram duabus viis ingredienti.""
"Anima autem operantium" jussa dominica "impinguabitur," quia perfecta supernorum dulcedine reficietur; unde: "Sicut adipe", etc.; vel, qui piis pro Domino laboribus insudant, immarcescibili corona donabuntur.
Versus 7
"Est quasi dives," " non vere, ut qui induebatur purpura et bysso ; sed quia Deum non habuit, etc., usque ad quid vera paupertas agat, subditur."
Versus 11
"Substantia," etc. " Qui volunt divites fieri incidunt in tentationem, etc., usque ad multiplicia supernae beatitudinis munera percipiet, de quo:"
Versus 12
"Spes quae differtur," etc. " Quia nimirum, etc., usque ad ipse est enim "lignum vitae amplectentibus se.""
Versus 13
"Qui detrahit." " Aliter, etc., usque ad unde: "Si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto," etc."
Versus 14
"Lex sapientis." Ex quo homo sapere incipit, utitur hac lege, ut mortem vitet et vitam acquirat.
Versus 16
"Cum consilio," maxime divino, quod est in Scripturis. Fatuus enim est qui extra hoc consilium vivit, quamvis naturaliter prudens videatur.
Versus 20
"Qui cum sapientibus." Quilibet simplex aut rusticus, qui arcana sapientiae comprehendere nequit, si tamen exempla sapientum vivendo sectatur, jure inter sapientes numerabitur.
"Amicus stultorum." Qui stultos, non quia homines sunt, sed propter stultitiam, quia mimi sunt, vel histriones, vel hujusmodi, non ut instruendo corrigat, amat, sed ut favendo, deteriores efficiat: licet sapiens videatur, stultorum damnatione tenebitur.
Versus 22
"Bonus homo," etc., " saepe boni sine filiis obeunt, etc., usque ad regnum Dei datum est genti facienti fructum ejus."
Versus 23
"Multi cibi." " Alius translator, etc., usque ad utrique autem sensui congruit, quod subdit."
Versus 24
"Qui parcit virgae odit filium suum," etc. Nam et bonus pater filium, et discipulum magister catholicus, ne ad iniquitatem deflectat, sollicitus erudit.