"Destruet" " male vivendo, et aliquando aperte regnando, etc., usque ad de quibus aperte subdit:"
Versus 3
"In ore stulti." Quia stulti per vaniloquium humiles, quos despiciunt, affligunt; sed hi per doctrinam sapientium, ne decipiantur, se muniunt.
Versus 4
"Ubi non," etc. " Haec haerent superioribus, etc., usque ad qui Sareptanam viduam pascit a qua et ipse pascitur."
Versus 6
"Quaerit derisor sapientiam," etc. " Ut Caiphas, etc., usque ad quia perverse quaerunt, nunquam prorsus inveniunt."
Versus 7
"Vade contra," etc. " Ideo derisor sapientiam, quam quaerit, non invenit, etc., usque ad ejusque meditationi operam dare satagunt."
Versus 10
"Extraneus." " Id est reprobus, etc., usque ad unde subditur: "Dominus impiorum," etc."
"Sapiens timet et declinat." " Sicut stulti est de sua alacritate confidere, etc., usque ad aut post mortem fortiter poenas ferat."
Versus 17
"Impatiens," etc. " Reprehensibilis quidem est impatiens, etc., usque ad inter reprobos aestimatur."
Versus 19
"Jacebunt mali ante bonos." " Videntes tormenta eorum, etc., usque ad ad videnda eorum supplicia."
Versus 24
"Fatuitas stultorum." Imprudentia, quasi improvidentia dicitur.
Versus 25
"Liberat animas testis fidelis." Catholicus praedicatur, qui testimonia Scripturarum fideliter praedicat, et profert; haereticus mendacia.
"Profert mendacia." Alia translatio: Incendit autem mendacio animas dolosus deceptor.
"Versipellis," id est diabolus, qui mala, quae suggerit, bona mentitur: et dum bona promittit aeterna, ducit ad tormenta.
Versus 26
"In timore Domini." " Timor Domini fiduciam fortitudinis praestat, etc., usque ad speraverunt in Domino."
Versus 27
"Timor Domini." " Haec est spes eorum, etc., usque ad unde, "Initium sapientiae timor Domini"."
Versus 30
"Vita carnium." Per carnem infirma, per ossa firma. Si mentis innocentia custoditur, etsi quae foris infirma sunt, quandoque roborantur; unde subdit:
"Putredo ossium invidia," quia per livoris vitium ante oculos Dei pereunt ea quae humanis oculis fortia videntur. Ossa enim per invidiam putrescere, est robusta quaeque perire.