Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 15

Caput 15

Versus 1

"Responsio mollis frangit iram." Qui verba increpantis humiliter suscipit, jam propinquat veniae reatus quem gessit. Qui arguenti resultat, contra se iram judicis provocat.

Versus 2

"Ebullit stultitiam." Scripturam pervertendo, suos sensus auctoritati praeponendo; velut fatui philosophi, ut Porphyrius, et Julianus, qui contra Ecclesiae doctores stultitiae suae fluenta fundebant.

Versus 5

"Stultus irridet." Stultus est omnis peccator, qui, terrenis actibus deditus, futurum nihil praevidet: is disciplinam irridet, dum derogat divinae correctioni.

Versus 7

"Cor stultorum dissimile." Vel dissimile sibi ipsi, variis cogitationibus, et nunquam idem manet. Contra quod de Anna dicitur: "Vultusque ejus non sunt amplius in diversa mutati."

Versus 10

"Doctrina mala. Qui solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus est in regno coelorum." Talibus tamen, si correcti fuerint, patet reditus ad veniam: si autem increpationes non receperint, omnino morientur.

Versus 15

"Omnes dies." " Omne tempus populi Dei, etc., usque ad quasi jugi delectantur convivio."

Versus 17

"Melius est vocari ad olera." Multo enim utilius est simplicis vitae innocentiam cum charitate servare, etc., "usque ad, discedite a me operarii iniquitatis."

Versus 19

"Pigrorum," " quos piget operari justitiam, etc., usque ad sed quia hoc bonos non praepedit, adjungit:"

"Via justorum absque offendiculo." Justi enim quidquid adversitatis in sua conversatione invenerint, non offendunt, quia aeternae spei et internae contemplationis saltu adversa transiliunt.

Versus 23

"Laetatur homo." Humanum est de sententia quasi prudenter prolata laetari. Sed vere sapiens non solum quod loquitur, sed etiam opportunitatem loci, et temporis, et personae cui loquitur, diligenter inquirit.

Versus 24

"De inferno novissimo," etc. Primus infernus caecitas peccantis animae, et verae lucis scientia carentis, de quo: "Descendunt in infernum viventes".

Versus 25

"Viduae Ecclesiae," scilicet sponsae suae, pro cujus vita mori dignatus est.

Versus 26

"Firmabitur:" in judicio, quando non solum factis, sed et verbis omnibus digna praemia reddet.

Versus 30

"Lux oculorum laetificat animam." " Jure mentem delectat humanam, etc., usque ad sic enim magis fervet opus."

"Lux oculorum." Alia translatio: "Videns bona oculus delectat corda bona," scilicet, Domini in terra viventium, quae, quia in oculo mentis contemplatur, merito corde delectatur, quamvis affligatur exterius.

PrevBack to TopNext