Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 16

Caput 16

Versus 1

"Hominis est animum praeparare." Quomodo ergo hominis est animum praeparare, et Dei gubernare linguam? sed persecutionis tempus significat, de quo dicitur, "Nolite cogitare quomodo, aut quod loquamini: datur enim in illa hora, quid loquamini".

Versus 2

"Omnes viae." Ita actiones omnium bonorum, scilicet, et malorum quid in occulto cogitent, certa lance discernit, unde subdit.

Versus 3

"Revela Domino." Opera nostra revelamus, quando, quem nihil latere novimus, in cunctis, quae agimus, in memoriam reducimus, atque illius flagitamus auxilium: et tunc non solum opera, sed cogitationes dirigit.

Versus 4

"Universa propter semetipsum," etc. Nulla fuit Domino causa operandi, nisi sola voluntas, ut suam scilicet, bonitatem rationabili creaturae, quam perpetuo faceret beatam, ostenderet: eum vero qui bonum conditionis propria sponte deseruit, id est diabolum, cum suis sequacibus, justa severitate damnavit.

Versus 5

"Abominatio est." Quicunque tribuit sibi bonum quod facit, etiamsi nihil videtur mali manibus operari, cordis innocentiam perdit, in quo largitori bonorum se praetulit: et ideo talem Dominus abominatur virum, quem sibi in beneficiis videt ingratum.

Versus 7

"Cum placuerint Domino." " Tanta est sanctitas divinae religionis, etc., usque ad sed etiam ad veritatem fidei conversi sunt."

Versus 8

"Melius est parum cum justitia," etc. Melius est in simplici conversatione Deo servire devote, quam multis abundare virtutibus, et proximorum facta despicere.

Versus 10

"Divinatio in labiis regis." " Quis alius rex non errat in judicio, etc., usque ad qui prophetarum ejus ora impleret."

Versus 11

"Pondus et statera." " Lapides justi fortes, etc., usque ad mensuram fidei et gratiarum distribuit."

Versus 13

"Voluntas regum," etc., id est, justorum. "Multi reges et prophetae voluerunt videre, quae vos vidistis, et non viderunt." Hi enim et vitiis resistunt, et virtutum obsequio, quasi satellitum, constipantur. Reges enim terrae saepe labia justa detestantur, ut Herodes Joannem.

Versus 14

"Nuntii mortis." " Angeli Satanae, haeretici, etc., usque ad quem contigit stulte loquendo offendisse."

"Placabit." HIER., de morte Fabiolae. "David homicidium et adulterium septem dierum fame purgavit."

Versus 15

"In hilaritate vultus regis vita." Quicunque hilarem Christi vultum videre merentur, his in aeternum cum illo vivere dabitur. Aliter etiam "videbit omnis caro salutare Dei:" sed tunc justi placatum, reprobi videbunt iratum.

"Et clementia ejus quasi imber serotinus." " Serotinus imber in Judaea usque hodie jam maturis messibus venire consuevit, etc., usque ad sed superni facit irrigatio Domini."

Versus 22

"Fons vitae." " Quia ille praedicator vere suis auditoribus vias vitae aperit, etc., usque ad quae dicunt bona, fatuo corde contemnunt."

Versus 24

"Favus mellis composita verba," etc. " Multi per eloquentiam, etc., usque ad quae ex interna animae dulcedine procedunt."

Versus 26

"Anima laborantis laborat sibi," " etc. Constat ad litteram, etc., usque ad quia necesse habet facere bona, quae dicit."

Versus 27

"Vir insipiens fodit malum." " Potest hoc de haeretico specialiter intelligi, etc., usque ad unde Jacobus: "Lingua inflammat rotam nativitatis nostrae inflammata a gehenna"."

Versus 29

"Vir iniquus lactat amicum suum," etc. Potest hoc de haeretico et de omni fautore malorum accipi: "quoniam laudatur peccator in desideriis animae suae, et iniquus benedicitur."

Versus 30

"Qui attonitis oculis cogitat," etc. " Gravius est perficere malum quam facere, etc., usque ad ut quae malorum suorum retributio sequatur, non videat."

Versus 32

"Melior est patiens viro forti," etc. " Minor est victoria urbes expugnare, etc., usque ad et patientiae humilitate substernit."

Versus 33

"Sortes mittuntur in sinum." " Sicut sortes mittuntur in sinum, etc., usque ad quasi de sinu examinis divini."

PrevBack to TopNext